Skip to the text

Caput XII. Qui sint veri, aut falsi effectus Baptismi

Sequitur Septima controversia de effectu Baptismi. Duae sunt autem quaestiones de hac re. Una de veris effectibus, quos agnoscunt Catholici. Altera de falsis effectibus, quos adversarii Baptismo tribuunt.

Yeri effectus apud Catholicos tres sunt. Primo enim Baptismus tollit, ac delet vere omnem culpam et poenam. Secundo confert ex opere operato, gratiam, et non divina, quibus vere, et formaliter justificatur homo. Tertio imprimit indelebilem characterem, ob quem reiterari non potest. Ad hos revocantur illi, quos Patres enumerant, et maxime Nazianzenus orat, in sanctum lavacrum, et Chrysostomus homil. I. ad Neophytos,

ut quod faciat animam pulchram, Deo dilectam, splendentem, quod eam obsignet regio sigillo, quod faciat haeredem Dei, quod aperiat regnum coelorum, et similia. Adversarii Primum effectum negant; dicunt enim peccata per Baptismum non vere tolli, sed tantum non imputari. Secundum etiam negant. Nolunt enim justificari hominem ex opere operato per Sacramenta, sed solum per fidem. Tertium absolute negant, et idcirco non possunt sufficientem causam reddere, cur Baptismus non repetatur. Sed de duobus effectibus posterioribus satis multa diximus in disputatione de Sacramentis in genere: solum de primo hic agendum est. Atque haec erit Prima quaestio; An Baptismus vere tollat peccata.

Porro adversarii alios quinque effectus Baptismi enumerant. Primum, quod baptizatus non possit damnari, etiamsi velit, nisi nolit credere. Secundum, quod Baptismus liberet ab obedientia divinae legis. Tertium, quod liberet ad humanarum legum observatione. Quartum, quod liberet ab omnibus votis. Quintum, quod sola memoria Baptismi justificet a peccatis, quae fiunt post Baptisma. Qui certe non tam sunt Baptismi effectus, quam Lutheranorum errores; ac merito damnantur a Concilio Tridentino sess. VII. totidem canonibus, id est, 6, 7, 8, 9 et 10. De his igitur effectibus erit altera quaestio.

Chapter 10 of 24