Skip to the text

Caput IV. De necessitate et institutione Baptismi

Diximus de causa materiali et formali, nunc de necessitate dicendum quae ad causam finalem pertinere videtur. Ac primum nulla quaestio est, quin Baptismus sit necessarius ad salutem ex divino Christi mandato. Id enim etiam Calvinus fatetur in Antidoto Concilii sess. VII. canon. 5. Sed controversia est, an sit necessarius, ut medium ad salutem, ita ut si quis non baptizetur, pereat, etiamsi forte ob ignorantiam excusetur a praevaricatione praecepti. Ac praecipue habet locum controversia in parvulis, qui non sunt capaces praecepti. Tres autem sunt quaestiones. Prima, an Baptismus sit necessarius. Secunda, quando coeperit esse necessarius. Tertia, an possit suppleri per martyrium, aut poenitentiam, quae dicuntur Baptismata, illud sanguinis, lioc flaminis.

De prima quaestione fuit olim haeresis Pelagianorum, Baptismum non esse necessarium ad remissionem peccati originalis, sed solum ad assecutionem regni coelorum, teste Augustino lib. de haeresibus cap. 69.

Sed nostri haeretici Pelagianis multo audaciores, non solum ad remissionem peccati, sed etiam ad regnum coelorum negant Baptismum esse necessarium. Id in prinjis negavit Joan. Wiclef, ut testatur Thomas Waldensis tom. II. cap. 96. Deinde Zwinglius libro de vera, et failsa religione satis aperte negat, Baptismum esse necessarium ad salutem; quod nihil sit nisi externum symbolum. Martinus Bucerus in cap. III. Matth. idem docet, sed ex alio fundamento, nimirum, quia pueri ‘praedestinati etiam sine Baptismo salvantur, non praedestinati autem, etiam cum Baptismo damnantur. Joannes

Calvinus [in Antidoto Concilii ad VI. sess. cap. 5. et lib. IV. Institut. cap. 16. § 24 et 25. docet, parvulos fidelium etiam sine Baptismo esse sanctos, et membra Ecclesiae, et si moriantur salvari. Fundamentum ejus est, quia putabat filiis fidelium non imputari peccatum originis, idque ex vi foederis Dei facti cum Abraham, Genes. XVII, Ero Deus tuus. et seminis tui. Nos enim successimus per Christum in Abrahae posteritatem. Idem habet Petrus Martyr in cap. VII. 1. ad Corinth. in illa verba: Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem, sancti sunt. Ubi aperte dicit, filios fidelium salvari sine Baptismo, et profert eadem argumenta, quae Calvinus. Idem quoque habet Henricus Bullingerus Zwinglii successor in Tigurina synagoga in eumdem locum, I Gorinth. VII. Hoc tamen videtur interesse inter Bullingerum et Calvinum; quod Calvinus solos eos facit sanctos, ante Baptismum, qui nascuntur ex parentibus fidelibus: Bullingerus autem in lib. de Testamento, seu foedere Dei unico, et aeterno, docet, satis esse, si parentes aliquando fuerint fideles, licet tunc non sint, quando filii eis nascuntur. Imo etiam videtur dicere, satis esse, si majores fuerint fideles, licet immediati parentes non sint fideles. Ex quo sequitur secundum opinionem hujus hominis salvari fere omnes pueros: rari enim sunt, qui non habuerint aliquem ex majoribus suis fidelem.

Contra hos errores posuit Concilium Tridentinum sess. VII. can. 2:« Si quis dixerit. Baptismum non esse necessarium ad salutem, anathema sit. » Probatur haec veritas. Primo ex Dei verbo expresso, Joan. III: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Qua* verba non sonant praeceptum, sed medium, ut Augustinus demonstrat lib. I. de peccatorum meritis et remiss. cap. 30. ubi hunc locum accurate expendit. Et patet etiam ex ratione, quae redditur: Quod natum est ex carne, caro est, et, oportet vos nasci denuo. Indicat enim Dominus homines nasci carnales, et peccatores, atque adeo servos peccati; et proinde necessarium esse remedium conti'a haec mala, quod remedium deinceps erit Baptismus. Idem apei’tissime convincitur ex figura aenei serpentis, quam ibidem Dominus ponit. Vult enim ita esse i’emedium

contra mortem aeternam renasci per fidem, et Baptismum suum, ut olim fuit serpens aeneus remedium unicum contra morsum serpentium. Itaque illud: Nisi quis renatus fuerit etc. simile est, ac si quis diceret: Nisi comedas, non vives. Vel nisi pharmaceum sumas, non convalesces. Ista enim non tam praeceptum, quam medium necessarium significant. Neque de hoc adversarii disputant; sed nituntur variis expositionibus ita depravare hunc locum, ut non possit ex eo colligi aquam necessariam esse.

Calvinus in Antidoto loco notato duo dicit. Primo, secundum aliquos Patres aquam accipi pro mortificatione: quod idem habet Kemnitius in Examine, can. 2. sess. VII. et nominat Basilium, qui per aquam intelligit mortificationem. At hoc vanum est. Nam Basilius libro de Spiritu sancto cap. 13. non explicat quid ad litteram significet aquae vocabulum, Joan. III. sed praesupponens significare veram, et naturalem aquam, quaerit cur aqua adjungatur Spiritui in Baptismo, et causam reddit, ut aqua significet mortificationem peccatorum, spiritus autem resurrectionem virtutum.

Secundo Calvinus dicit, aquam hoc loco esse epithetum Spiritus, et sensum esse: Oportere nasci ex Spiritu, qui purgat ad modum aquae. Sed hanc expositionem refutavimus supra lib. II. de Sacramentis cap. 3. ubi attulimus quindecim testimonia Patrum, qui hunc locum intelligunt de aqua Baptismi: et praeterea idem confirmavimus aliquot rationibus.

Petrus Martyr in cap. VII. I. ad Corinth. praeter hanc Calvini explicationem, quam non improbat, adfert aliam, quod videlicet non sit vis facienda in illa copulativa: Ex aqua et spiritu. Satis enim est, si ex Spiritu homines renascantur, quomodo Itom. X. dicitur: Corde creditur ad justitiam, et ore confessio fit ad salutem. Ubi habetur eadem copulativa particula, et, et tamen non est ejusdem necessitatis fides cordis, et confessio oris. At hoc etiam miserum est effugium. Nam in primis confessio oris, et fides cordis non referuntur ad eumdem finem, seu effectum; fides enim cordis necessaria est ad justitiam acquirendam; confessio oris ad salutem non amittendam. At in Baptismo, Spiritus et aqua ad eamdem regenerationem pertinent: quare

loca illa non sunt similia. Praeterea si non est vis facienda in copulativa, certe eequivalebit disjunctivae: inde autem sequetur satis esse renasci ex aqua sine Spiritu, quod absurdissimum est. Quod enim Martyr dicit, Christum velle, ut renascamur ex Spiritu, gratis dicit. Si enim particula, et., copulative accipitur, utrumque est necessarium; sin disjunctive, alterutimm sufficit, quodeumque illud sit.

Zwinglius in cap. I. Mare, exponit per Baptismum concionem. Joan. Brentius in cap. III Matth. totum locum Evangelii: Nisi quis renatus fuerit; exponit de poenitentia, ut sensus sit: Nisi quis poenitentiam egerit, non intrabit in regnum coelorum. Denique Joannes Wiclef, teste Thoma Waldensi tom. II. cap. 101. per aquam in loco Evangelii Joan. III. intelligit aquam illam, quae fluxit ex Christi latere, ut sensus sit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, quae fluet ex meo latere id est, ex passione mea etc.

Sed haec et similia somnia facile refutantur. Primo, ex communi consensu Patrum supra citatorum. Cum enim hic locus tam varie exponatur ab hominibus hujus, et superioris aetatis, nihil rectius facere possunt homines prudentes, etiamsi Christiani non essent, quam appellare ad judicium antiquorum, qui ante nostras lites hunc locum exposuerunt.

Secundo, refelluntur ex communi axiomate Theologorum, quo docemur Scripturam intelligere secundum verborum proprietatem, ubi non cogimur evidenti absurdo; alioqui possemus depravare omnia loca, etiam clarissima, si liceat pro arbitrio fingere novos sensus. Porro adversarii nullum absurdum ostendunt, quod sequatur, si hoc loco per aquam intelligamus aquam, nisi quia hinc refellitur ipsorum haeresis.

Tertio, quia si hoc loco per aquam non intelligimus aquam, difficile erit statuere, Sacramentum Baptismi constare ex aqua: quod tamen affirmant hoc tempore omnes tum Catholici, tum haeretici. Nam caetera loca Scripturae, ubi fit mentio aqua? in Baptismo, ut Actor. VIII. et Ephes. V. probant quidem posse homines baptizari aqua, sed non probant non posse Baptizari aliis etiam liquoribus. Et pra^erea poterunt ea loca detorqueri ad metaphoras, non minus, quam iste. Recte igitur Concilium Tridentinum sess. VII. canon. 2. anathema dicit omnibus, qui hun£ locum Evangelii detorquent ad metaphoras, et non intelligunt de vera, et naturali aqua, ut verba sonant.

Secundo, probatur eadem veritas ex traditione Ecclesiae, et Patrum: semper enim Ecclesia credidit, infantes perire, si absque Baptismo de hac vita recedant. Ac Primum habemus testimonia Conciliorum Carthaginiensis, et Milevitani apud Augustinum epist. 90. et 92. in quibus ex professo damnatur sententia eorum, qui putant parvulos salvari sine Baptismo. Quibus consonat Tridentinum Concilium sess. VI. can. 3. et sess. VII. can. 5.

Secundo, habemus testimonia Pontificum. Siricii in epist. I, ad Ilimericum cap. 2. et Innocentii I, epistol. 26. ad Concilium Milevitanum, qui docent parvulos omnino perire, si absque Baptismo decedant. Item Leonis I, epist. 80. alias 78. ad Episcopos Campaniae, ubi dicit, in periculo vitae quocumque tempore esse homines baptizandos, ne careant necessaria liberatione.

Tertio, habemus testimonia omnium fere Patrum, qui idem docent, ut Irenaei lib. III. cap. 10. Origenis in cap. VI. ad Rom. Nazianzeni orat, in sanctum lavacrum. Basilii orat. 13. de exhortatione Baptismi. Item Cypriani lib. III. epist. 8. ad Fidum. Ambrosii lib. II. de Abraham cap. ult. Hieronymi lib. III. contra Pelagianos Augustini lib. I. de Peccatorum meritis, et remiss. cap. 16. 23. 24. et 27. et epist. 28. lib. II. de origine ani. mae cap. 12. et lib. III..cap. 9. Prosperi lib. 2. de vocatione Gentium cap. 8. Fulgeniii de fide ad Petrum cap. 30. Bernardi serm. 66. in Cantic. et Petri Cluniacensis in epist. contra Pctrobrusianos, qui ex professo hoc tractat. Sed audiamus unum, aut alterum Augustini testimonium nomine aliorum lib. III. de origine animae cap. 9: « Noli, inquit, credere, noli dicere, noli docere, infantes antequam baptizentur morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, si vis esse Catholicus. » Et in epist. 20. ad Hieronymum: <c Quisquis dixerit, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine Sacramenti ejus participatione de vita exeunt, hic profecto, et contra Apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam: ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur, et curritur,

quia sine dubio creditur aliter eos in Christo omnino vivificari non posse. »

Tertio, probatur ratione deprompta ex fundamentis adversariorum. Nam fundamentum ipsorum est, quia filii Christianorum nascuntur liberi a reatu peccati originalis, non quidem, quod non habeant peccatum, sed quia eis non imputatur, cum sint filii sanctorum. Hoc enim fundamentum facile potest everti. Primo, quia Jacob, et Esau, filii erant optimi patris Isaac, et tamen Deus Jacob dilexit, Esau autem odio habuit, antequam aliquid boni, vel mali egissent, Rom. VIII. Non ergo filii sanctorum nascuntur sancti.

Respondet Petrus Martyr in commentario I. Corinth. VII. filios sanctorum nasci sanctos, quando sunt praedestinati: quia tamen nos ignoramus, qui sint praedestinati, ideo bene speramus de omnibus filiis sanctorum, donec illi per mala opera non prodant suam reprobationem. Inepta responsio; Nam si res ita se habet, impertinens erit nasci ex fideli, vel infideli, et bene sperandum erit de omnibus infantibus, saepissime enim contingit, ut filii fidelium sint reprobi, et filii infidelium praedestinati. Praeterea si filii fidelium non praedestinati non nascuntur sancti, male allegat Petrus Martyr Calvinum, secutus illam promissionem Genes. XVII: Ero Deus tuus, et seminis tui (i).

Respondet Martyr, illam promissionem non esse universalem, sed solum habere locum in praedestinatis. At hoc gratis dicitur; Verba enim Scripturae absoluta sunt, neque ulla fit in toto illo capite mentio praedestinationis. Et denique 'promissio illa inanis redditur, si adjungenda est conditio praedestinationis: nullam enim consolationem inde capere possunt, vel parentes, vel filii, cum ignorent an sint praedestinati. Simile est si Rex diceret alicui: Do tibi hanc urbem pro te, et posteris, si tamen mihi placuerit posteris tuis illam concedere.

Secundo, David erat filius hominis fidelis, et tamen Psalm. L. dicebat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Et Apostolus erat filius sanctorum, ut ipse affirmat II. Corinth. XII. et tamen ait Ephes. II: Eramus et nos natura filii irce.

Respondent: Haec dici de corruptione naturae, et de peccato quod revera inest, non de reatu, qui non est in filiis fidelium, cum eis peccatum non imputetur. Sed certe, esse filium iree, apertissime sonat reatum. Filius enim irre non est, nisi qui est obnoxius poenee, et vindictae. Non autem est obnoxius poena;, cui peccatum non imputatur. Unde Paulus non ait: Sumus filii irae, sed: Eramus, et tamen secundum adversarios, peccatum semper manet etiam post Baptismum.

Tertio, loca Apostoli Pauli de peccato originali generalia sunt, Rom. V: In quo omnes peccaverunt. Et II. Gorinth. XV. Christus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (i). Nec possunt haec loca exponi de vitio naturae, non de reatu: alioqui nemo haberet reatum. Nec potest dici, filios fidelium contrehere peccatum originale, sed mox dimitti eis, antequam nascantur. Nam si filii fidelium ideo sanctificantur, quia sunt filii fidelium, eodem momento incipient sancti esse, quo incipiunt simpliciter filii fidelium; at eodem momento incipiunt esse filii fidelium, quo incipiunt esse simpliciter; ergo numquam habent peccatum originale, quod est contra Paulum, et contra ipsos adversarios, qui admittunt peccatum originale, et non advertunt se pugnantia dicere.

Quarto, fundamentum adversariorum, pugnat cum axiomate omnium Patrum, imo etiam omnium Christianorum, quod est, Christianos non nasci, sed fieri; ut Hieronymus ait epist. 7. ad Lsetam. Tertullianus in Apologetico cap. 17. in fine, et alii passim. Jam enim secundum Calvinum, et Martyrem Christiani nascuntur, non fiunt.

Sed argumenta ipsorum videamus. Primo objiciunt illud Genes. XVII: Ero Deus tuus, et seminis tui post te. Quod quidem dictum est Abrahae, et ejus posteritati: sed nos per Christum successimus in posteritate Abrahae. Christus enim solvit maceriam, quae nos separabat a populo Dei.

Respondeo, promissionem illam, ut supra ostendimus in quaestione de differentia Sacramentorum novae et veteris legis, ad litteram non fuisse promissionem remissionis peccatorum, sed peculiaris protectionis, 'et gubernationis, et terrenae felicitatis; tamen sensu quodam mystico, fuisse etiam spirituales promissiones, et remissionis peccatorum, ac vitae aeternae, et ad nos pertinere: sed ad

nos descendere non per carnalem generationem parentum, sed per smritualem regenerationem Christi. Nam Apostolus Rom. IV. et IX. et Galat. III. et IV. aperte docet eos esse veros Abrahae filios, non qui sunt filii carnis, sed qui sunt filii fidei, id est, qui imitantur fidem Abrahae. Tunc ergo incipimus secundum Apostolum esse filii Abrahae, cum incipimus esse fideles; quod parvuli non faciunt, nisi cum baptizantur; illis enim baptizari est credere, ut dicit Augustinus lib. I. de peccatorum meritis, et remiss. cap. 27. Et praeterea ratio idem docet. Nam per carnalem generationem non possumus fieri filii Abrahae, cura parentes nostri ab Abraham non descendant, sed quia Christus vere fuit filius Abrahae; tunc et nos incipimus esso filii Abrahae, cum incipimus esse Christi filii, vel fratres. Id autem certum est non fieri nisi per Baptismum. Unde Joan. I: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Joan. III: Oportet vos nasci denuo. Vide Augustinum epist. 200, ad Asellicum.

Secundo objiciunt illud Apostoli I. Cor. VII: Filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt?

Respondeo cum Augustino lib. III de peccatorum merit. et remiss. cap. f2. quidquid significetur per hanc filiorum sanctitatefn, non posse ullo modo intelligi, quod adversarii volunt, filios fieri sanctos sine Baptismo. Nam ibidem Paulus dicit, sanctificari conjugem infidelem per fidelem, et tamen stultissimum esset credere, conjugem infidelem, sine conversione ad Deum, et Baptismo Christi posse pervenire ad remissionem peccatorum hoc solo, quod adhaeret conjugi fideli.

Porro tres sunt hujus loci Patrum expositiones. Una est, sanctos hic vocari filios sanctitate quadam civili, quod videlicet legitimi, non spurii sint. Ita commentarius, qui tribuitur Ambrosio, et S. Thomas, et Anselmus in hunc locum.

Refellit Martyr hanc expositionem, quia filii essent legitimi, etiamsi uterque conjux esset infidelis: et tamen Apostolus dicit, filios nasci sanctos ex uno conjuge fideli, altero infideli; quia sanctificatur infidelis per fidelem: aliqua igitur alia sanctitas hoc loco agnoscenda est. Sed male reprehenditur haec expositio. Nam alia ratio est conjugii inter duos infideles, alia inter fidelem, et infidelem. Nam cum uterque conjux est infidelis, conjugium sine dubio est legitimum, ut civilis quidam contractus; neque de eo dubitari poterat; ut etiam non potest dubitari cum uterque est fidelis. At cum alter fidelis est, alter infidelis dubitari poterat, an conjugium esset legitimum propter religionis disparitatem: videtur enim fidelis pollui ob cohubitationem cum infideli. Ideo Apostolus monet Christianos, etiam tum Matrimonium esse legitimum, neque pollui fidelem ob cohabitationem cum infideli, sed e contrario sanctificari infidelem per fidelem: major enim vis est fidei, quam infidelitatis. Esse autem etiam in tali disparitate religionis, legitimum conjugium, probat ex eo, quod filii eorum non censentur immundi, id est, infames, et spurii, sed sancti, id est, legitimi et liberi a vili ignominia.

Altera expositio est, filios horum conjugum dici sanctos, quia consecrantur Deo ab altero conjuge fideli, et per Baptismum Christiani fiunt, et in Dei timore educantur. Hortatur enim Apostolus conjuges Christianos, ut non discedant a conjugibus infidelibus, si ipsi infideles velint cum fidelibus permanere; et rationem reddit, quia sanctificatur infidelis per fidelem, id est, vel convertitur ad fidem, vel certe est candidatus fidei, cum non abhorreat a consuetudine conjugis fidelis: inde autem sequitur, ut filii sancti sint, id est, Christiani fiant. Quod certe non fieret, si nollet infidelis cum fideli habitare, vel non sanctificaretur infidelis perfidelem; tunc enim filii sequerentur parentem infidelem, et proinde immundi, et infideles essent. Ita exposuit Tertullianus lib. II ad uxorem, et ex eo S. Hieronymus lib. I. in Jovinianum, et in epist. 153. ad Paulinum, et Augustinus lib. II de peccatorum meritis, et remiss. cap. 26. et lib. III, cap. 12. et lib. I de serm. Domini in monte cap. 27.

Carpit etiam hanc expositionem Petrus Martyr, ut suam haeresim ex hoc loco Apostoli stabilire possit. Nam saepe accidit, ut qui ex scortatione, filios suscepit, eos Christianos fieri curet, et in timore Dei enutriat, ut Augustinus ipse fecit cum filio suo Adeodato, et tamen nemo inde probaret sanctam esse conjunctionem cum scorto. Paulus autem probat sanctum esse conjugium etiam infidelis cum fideli, quia inde nascuntur filii sancti. At immerito reprehendit Martyr hanc

expositionem. Nam conjunctio cum scorto, res est per se mala, et ideo non potest fieri sancta per conjunctionem fidelis, nec potest fieri laudabilis, et retinenda, etiamsi inde nascantur filii, qui Christiani fiant. Nam non sunt facienda mala, ut veniant bona, Rom. III. At conjugium etiam infidelium res est bona, et ideo potest fieri melior, si alter eorum convertatur ad fidem, et potest commendari, et suaderi perseverantia in tali conjugio, ob bonum, quod inde sequitur, ut filii Christiani fiant.

Tertia expositio est aliorum, ut referunt Augustinus, et Anselmus locis citatis, qui dicebant, sanctificari conjugem infidelem per fidelem, quia discebat servare leges conjugii, et non abuti Matrimonio. Infideles enim qui ignorant Deum, etiamsi legitime conjuncti sint, tamen saepe abutuntur Matrimonio, neque abstinent se a copula conjugali tempore menstrui, neque semper naturalem modum servant: inde autem polluitur conjugium, et filii nascuntur immundi; a qua pollutione liberantur et parentes et filii, per hoc quod infidelis consentit habitare cum fideli, et proinde servare leges casti conjugii.

Tertium argumentum Calvini: Prophanatur Baptismus cum datur ei, qui ad Christum non pertinet, quomodo propha natur sigillum regium, cum eo signatur falsum diploma.

Respondeo: Baptismum non prophanari, cum datur immundis, sed contra potius sanctificare, et purgare immundos. Non enim est sigillum, ut Calvinus somniat, acceptae gratias, sed est instrumentum conferens gratiam, et signum gratiae, quae tunc datur.

Quartum argumentum: Infantes Judaeorum, qui ante octavum diem moriebantur, non poterant circumcidi, et tamen non est verisimile eos periisse; igitur sine Circumcisione salvabantur. At eadem ratio est Baptismi apud Christianos, et circumcisionis apud Judaeos.

Respondeo: Totum argumentum constare ex rebus incertis. Nam in primis multi veterum (ut supra diximus) negant Circumcisionem datam in remedium contra peccatum. Deinde non scimus an ante octavum diem haberent infantes Judaeorum aliquod remedium, et quod illud esset. Denique non est eadem ratio Christianorum et Judaeorum. Nunc enim determinatum est a Christo certum remedium, et quidem communissimum, et facillimum, praeter quod non licet fingere aliud; tunc autem quid fieret, certo sciri non potest, cum Scriptura nihil dicat. Illud unum certo scimus ex divinis litteris, omnes homines nasci peccatores, nec salvari, nisi per Christi passionem certis mediis applicatam, ut Augustinus fuse docet in tribus libris de peccatorum meritis et remissione, et libris quatuor de origine animae.

Quintum argumentum: Si Baptismus est necessarius, peribunt sine sua culpa infiniti infantes, quod alienum videtur a Dei misericordia. Hoc argumentum Petri Martyris, fuit etiam quorumdam Catholicorum, ut Cajetani, Gabrielis, et aliorum, qui non quidem docent, filios Christianorum nasci sanctos, sed tamen conantur invenire alia remedia pro parvulis, praeter Baptismum.

Sed respondemus cum Augustino lib. fi de bono perseverantiae cap. 12. et Prospero lib. II de vocatione Gentium cap. 8. Dei judicia esse occulta, cur tot parvulos perire sinat; interim tamen esse justissima. Nam etiamsi parvuli sine sua culpa non baptizentur, non tamen sine sua culpa pereunt, cum habeant originale peccatum. Qui autem fingunt aliud remedium praefer Baptismum, apertissime pugnant cum Evangelio, Conciliis, Patribus, atque Ecclesiae universae consensu. Nam ut Augustinus ait epist. 28. non alia de causa in Ecclesia festinatur, et curritur cum infantibus periclitantibus ad Baptismum, nisi quia constat nullum esse aliud remedium. Videntur autem, qui ista fingunt, non cogitare curam infjintium magis ad Deum, quam ad se pertinere; et Christum cum Baptismum necessarium asseruit, Joan. III. bene scivisse, multos eo remedio sine sua culpa privandos, et facillimum esse Deo, si vellet, providere infantibus omnibus Baptismum, sicut reipsa providet omnibus electis. Quod enim Bucerus, et Martyr dicunt, infantes praedestinatos etiam sine Baptismo salvari, ineptissime dicitur, ut Augustinus ostendit lib. 111 de origine animae cap. 10. Quos enim Deus praedestinavit, iis remedia ad salutem efficacissime providit. Proinde omnes, qui in infantia moriuntur, si praedestinati sint, sine dubio baptizantur, et contra si reprobi sint, non baptizantur.

Chapter 4 of 24