Skip to the text

Caput XIII. Quod Baptismus vere tollat peccatum

Quod igitur attinet ad Primam quaestionem, fuit hseresis antiquissima Origenistarum, peccata non tolli per Baptismum, sed solum tegi: tolli autem peccata tandem per mortem. Ita habet Proclus quidam Origenista apud Epiphanium haeresi 64. ubi etiam ponit refutationem hujus haeresis ex libro S. Methodii Martyris de resurrectione. Similem haeresim postea excitarunt Messaliani, teste Theodoreto lib. IV de fabulis haereticor. Item rursum alii quidam tempore S. Gregorii, ut ipse refert lib. IX, ep. 39. ad Theoctistam Patritiam.

Hoc nostro saeculo idem docent omnes Lutherani. Nam Lutherus ipse art. 2. ex iis, quos anno 20. Leo X damnavit, sic ait: «In puero post Baptismum negare remanens esse peccatum, est Paulum, et Christum simul conculcare. » Deinde in assertione ejusdem articuli: « Aliud est, inquit, omnia peccata remitti aliud omnia tolli; Baptismus omnia remittit, sed nullum penitus tollit, sed incipit tollere. » Similia habet Joannes Calvinus in Antidoto Concilii Tridentini sess. Y, ubi refellit decretum de peccato originis: « Manet, inquit, vere peccatum in nobis, neque per Baptismum statim uno die extinguitur, sed quia deletur reatus, imputatione nullum est. » Idem, habet lib. IV Instit. cap. 15, §. 10 et II. Idem etiam Philippus in Apolog. 2. artic. Confessionis Augustanae. Ubi notandum est insigne mendacium. Sic enim Philippus: & Augustinus ait: Peccatum in Baptismo remittitur, non ut non sit, sed ut non imputetur. » Atque hoc idem dixerat Lutherus in assert. 2. art. et Joannes Roffensis convicit eum mendacii, ostendens Augustinum non hoc dicere. Editus est autem liber Roffensis anno 1523, et tamen Philippus anno 1530, iterum idem mendacium protulit. Praeterea testatur Cochlseus in discussione Confessionis Augustanae, artic. 2. ipsum Philippum ab Eckio convictum, et confessum esse, locum Augustini male esse citatum: et tamen idem mendacium toties detectum, et confutatum, iterum scripserunt in lib. Concordiae Latino, p. 59. edito anno 1580, et semper repetunt, cum Apologiam illam imprimunt. Denique Murtinus Kemnitius in Examine V sess. Concilii Tridentini, pag. 430. et sequentib. idem defendit, quamvis magis caute. Fatetur enim primo remitti in Baptismo omnia peccata, quin etiam tolli, ac deleri, et solum restare reliquias quasdam peccati originalis. Deinde tamen addit illas reliquias esse quiddam, quod malum sit, et malum culpae, et secundum Scripturas peccatum dicatur, et quod hominem damnare posset, si Deus imputare illud vellet. Quod est dicet'e: Peccatum in Baptismo remitti, non quia tollitur, sed quia non imputatur.

Contra hunc errorem gravissimum et perniciosissimum statuit Concilium Tridentinum, sess. Y decretum, quo affirmat per Baptismum tolli reipsa id omne, quod habet in homine rationem peccati.

Est autem hic observandum, fundamentum

adversariorum non esse aliud, nisi quia putant ipsam concupiscentiam, quam certum est manere etiam in baptizatis, usque ad mortem, esse vere et proprie peccatum, licet ei non consentiamus, sed repugnemus. Quae quidem quoestio non est hujus loci, sed tractari solet, et a nobis tractata est in disputatione de peccato originis. Et quia ita conjuncta est illa cum ista, ut una explicata, etiam altera terminetur; potuisset fortasse hoc loco ista quaestio prseteriri: tamen quia alia sunt argumenta, quibus probatur Baptismum tollere omnia peccata; et alia, quibus probatur concupiscentiam non esse peccatum, nisi improprie, ideo visum est hic tractare propositam quaestionem, licet ut dixi, ex definitione unius consequatur etiam alterius definitio.

Primo igitur probatur ex Scripturis, Baptismo reipsa tolli omnia peccata, ita ut non solum non imputetur, sed nec sit quod imputari possit ad culpam. Et quia Scripturarum testimonia plura sunt, reducam ea ad aliquot capita.

Primum est eorum, quae habent vocabula mundandi, lavandi, tollendi, delendi, auferendi, et similia, quae in primis pugnant cum modo loquendi adversariorum, ac praesertim Lutheri; et praeterea non possunt nisi ineptissime exponi per non imputari. Non enim dicitur recte quis tollere ab alio ignorantiam, vel malitiam, quia ignoscit illi, quod aliquid ignoranter, aut malitiose fecerit. Loca, haec sunt, Psalm. L: Dele iniquitatem. Amplius lave me. Michaeae YII: Aufers iniquitatem. Joan. I: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ephes. V: Mundans eam lavacro. Kemnitius in Exam. p. 501. respondet, Paulum non dixisse, Mundavit, sed Mundans, quia quotidie ea mundat, donec exhibeat eam in die judicii gloriosam. At non consideravit Kemnitius illud, quod sequitur: Lavacro aquce in verbo vitee. Mundatio enim per lavacrum aquae, id est, per Baptismum non fit quotidie, nisi in diversis hominibus, qui veniunt ad Baptismum. Solum enim baptizatur quisque semel, et tum mundatur, et efficitur sine macula et ruga, quamvis Christus id quotidie faciat in diversis, ut in die judicii totum corpus suum, id est, omnes electos exhibeat sine macula et ruga.

Secundum caput est eorum locorum, qui

dicunt tolli maculas, aut inquinamenta, aut iniquitates. Nam secundum adversarios non tollitur per Baptismum peccatum, nisi quoad reatum, id est, quoad obligationem ad poenam, manere autem volunt ipsam peccati foeditatem, quae erat causa illius reatus.Voces autem, « Maculae, inquinamenti, iniquitatis, » et similia non significant reatum, id est, obligationem illam, quae potest tolli per non imputationem, sed significant ipsam foeditatem, quam illi manere volunt. Cantic. IV: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Similis est locus Evangelii, Joan XIII: Qui totus est, non indiget, nisi, ut pedes lavet, sed est mundus totus. Ponderat hunc locum Gregor, lib. IX, epist. 39. Non enim vere potest dici mundus totus, in quo aliquid relinquitur, quod maculae rationem habeat. Ezech. XXXVI: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Ephes. I: Elegit nos, ut essemus sancti, et immaculati. Coloss. I: Reconciliavit vos in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles. Ubi vides, non solum non habere maculam, sed nec aliquid, unde reprehendi possint. Quod intelligitur quantum attinet ad ipsam justificationem a Deo acceptam; nara postea bene possunt homines labi, et facere digna reprehensione. Ex quo tollitur evasio Kemnitii, qui respondet, pag. 496. et seq. objiciendo alia loca; ubi jubemur emundari ab omni inquinamento carnis, et spiritus, II. Cor. VII, et exuere veterem hominem, et induere novum. Ephes. IV et Coloss. III. Sed haec et similia intelliguntur vel de peccatis, quae postea fiunt, vel de mortificatione sensuum et inclinationum, quae ad malum provocant, licet formaliter peccata non sint.

Tertium caput est ex figuris Baptismi. Nam multiplex figura praecessit. Una in Circumcisione, Coloss. II. Altera, in mari rubro, I. Cor. X. Tertia, in Jordane sanante lepram, IV. Reg. V. Quarta, in suffocatione porcorum, Matt. VIII, quam allegat Nazianzenus oratione in sanctum lavacrum. Quinta, in probatica piscina, Joan. V. Sexta, in lotione, et curatione caeci nati, Joan. IX, quam explicat Augustinus, tract. 44 in Joan. At in Circumcisione vere, non autem per solam imputationem abscindebatur caro. In

mari rubro, vere et proprie suffocati sunt yEgyptii, quibus ante Hebraei serviebant. Quare S. Gregorius, lib. IX, epist. 39. hunc locum tractans: « Qui, inquit, dicit, peccata in Baptismate, non funditus dimitti, dicat in mari rubro ^Egyptios non veraciter mortuos. j> Idem quoque de aliis dicendum est.

Quartum caput continet ea loca, quas comparant mundationem justificationis rebus vere, et proprie mundis. Psalm. L: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Isaiae I: Si fuerint peccata vestra, ut coccinum, sicut nix dealbabuntur: et si fuerint rubra ut vermiculus, sicut lana alba erunt. Isaiae XLIV: Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata. At certe cum solaris radius dissolvit nebulas calore suo, ita eas evanescere facit, ut nihil remaneat tenebrarum, sed coelum vere serenum appareat.

Quintum continet similitudinem peccati Originalis, Roman. V: Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obediehtiam justi constituentur multi. At illi vere constituuntur peccatores, et vere justitiam amittunt, non sola imputatione. Joan. III: Quod natum est ex carne, caro est; quod natum est ex spiritu, spiritus est. Illi vere sunt carnales; igitur isti vere spirituales.- Confirmatur ex illo, I. Cor. XV: Sicut in Adam omnes moriuntur; ita in Christo omnes vivificabuntur. Hic locus intelligitur de vera morte, et vera resurrectione; igitur etiam loca supra citata de vero peccato, et vera justificatione.

Sextum continet similitudinem mortis Christi, Roman. VI: Consepulti sumus cum Christo per Baptismum in morte. Et ibidem: Si mortui sumus, quomodo vivemus in illo? Idem repetitur, Coloss. II, de quo loco Augustinus in Enchirid. cap. 52. sic loquitur:

« Quemadmodum in illo vera mors facta est, sic in nobis vera remissio peccatorum: et quemadmodum in illo vera resurrectio, ita in nobis vera justificatio. » At Christi mors, et resurrectio verae fuerunt omnibus modis, non autem verae, quoad aliquid, et quoad aliud falsae; igitur et remissio peccati vera mors est peccati, non quoad reatum tantum, sed quoad omnia, quae peccati rationem habent.

Septimum continet ea, quae docent, Baptismo nos renasci. Joan. III: Nisi quis renanatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto. Tit. III: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Coloss. II: Cum essemus mortui propter delicta, convivificavit nos Christo. I. Pet. II: Quasi modo geniti infantes. At certe nova ista generatio, et vita requirit veram mortem peccatorum, et veram mutationem interiorem; non autem solam imputationem. Quomodo enim vere sumus vivificati, et regeniti, si adhuc mors in nobis manet?

Octavum continet ea, quse docent, non posse simul habitare lucem, et tenebras; peccatum et justitiam. I. Cor. X: Non potestis mensce Domini participes esse, et mensce daemoniorum. II. Cor. VI: Quae societas lucis ad tenebras? quae participatio justitiae cum iniquitate? quae conventio Christi ad Beliall qui autem consensus templi Domini cum idolo? Vos enim estis templum Dei vivi. At adversarii volunt simul et Diabolum in nobis habitare per peccatum, quod vere semper est in nobis, et Christum per justificationem. Respondet Kemnitius, pag. 501. Paulum docere, non posse esse peccatum mortale simul cum justitia fidei. Papistas autem perperam haec loca intelligere, qni inde deducunt non posse simul consistere vetustatem, et novitatem; carnem, et spiritum. At in utroque fallitur. Nam cum fatetur non posse esse peccatum mortale cum justitia fidei, id intelligit de mortali, non secundum naturam suam, sed ex misericordia Dei non imputante. Vult enim cum Magistro suo Luthero semper esse in nobis peccatum dignum ex se morte aeterna, sed in credentibus fieri veniale, quia Deus non imputat. At hoc ipsum est contra Paulum. Quia si vere est in nobis post Baptismum peccatum natura sua mortale; ergo est in nobis iniquitas; ergo tenebrae; ergo Belial; ergo est conventio luci ad tenebras, justitiae ad iniquitatem, Christo ad Belial; non enim iniquitas desinit esse iniquitas, quia non punitur, ut notum est. Porro Catholici non negant esse in homine vetustatem carnis, et novitatem spiritus, cum fateantur esse in nobis concupiscentiam, quae est lex membrorum pugnans cum lege mentis, (ad Roman.VII.) sedeam negant esse peccatum, nisi quando libera voluntate ejus desideriis consentimus.

Nonum caput continet ea loca, quae docent, Deo odio esse peccata. Psal. V: Odisti

omnes, qui operantur iniquitatem. Psal. XLIV: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Sap. XIV: Odio est Deo impius, et impietas ejus. Ex his enim locis efficitur, ut aut Deus in justificatione penitus tollat peccata, ita ut nihil sit, quod odio habere possit; aut certe nihil omnino remittat, ne obligationem quidem ad poenam. Si enim peccatum maneret, Deus illud odisset; si odisset, punire vellet; si punire vellet, non ignosceret. Itaque dicere Deum non imputare peccata, quae vere manent, atque ea nolle punire, est manifesta contradictio secundum Scripturas Sanctas, quae Deum hostem, et vindicem peccatorum severissimum ubique describunt.

Argumenta adversariorum non aliud probant nisi concupiscentiam esse vere peccatum, licet ei non consentiamus. Quae omnia soluta sunt a nobis in disputatione de peccato originis.

Chapter 11 of 24