Caput VII. De ministro Baptismi
Sequitur quinta controversia de causa efficiente ministeriali; de qua re, una solum quaestio est, utrum scilicet laici possint baptizare. Novam enim hgeresim Calvinus excogitavit, lib. IV Instit. c. 15, §. 20, 21 et*22. ubi docet, nec in extrema quidem necessitate licere baptizare iis, qui non sunt ordinarii Ecclesiae ministri ad hoc ipsum vocati, et ordinati: quod etiam repetit in Antidoto Concilii Tridentini, sess. VII, can. 10. de Sacramentis in genere. Utrum autem existimet Baptismum non esse ratum, si a laico detur,
an tantum non licere sine peccato laicis baptizare, non satis aperte explicat.
Porro Catholici Doctores communi consensu, sex pronuntiata affirmant. Primo, jus baptizandi ex officio ordinario convenire solis Sacerdotibus, id est, Episcopis, et Presbyteris, sic tamen, ut Presbyteris conveniat cum subordinatione, et dependentia ab Episcopis. Quemadmodum enim potestas absolvendi a peccatis datur Presbyteris, in sua ordinatione, et tamen, quia absolvere a peccatis est actus jurisdictionis, qua; est Episcoporum propria, ideo Presbyteri non possunt uti ea potestate, nisi quantum eis Episcopi concedunt: ita quoque de potestate baptizandi sentiendum est. Hinc conciliari possunt testimonia queedam ‘auctorum, qua; alioqui contraria videri possunt. Quidam enim simpliciter affirmant officium baptizandi ad presbyteros pertinere, ut Isidorus lib. II de offic. divin. c. 24. Alii dicunt Presbyteros baptizare non posse sine Episcopi facultate ut Tertullianus lib. de Baptismo, et Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos.
Secundo docent, Diaconis quoque ex officio convenire baptizare, sed in absentia Sacerdotum, aut eorum jussu. Ita docent iidem auctores, Tertullianus et Hieronymus. Neque his repugnant Ignatius in epistol. ad Heronem, et Epiphanius hseresi 79. qui negant Diaconis convenire munus baptizandi, et proprium id esse dicunt Sacerdotum. Nam loquuntur Epiphanius, et Ignatius de ordinario officio, Tertullianus, et Hieronymus de extraordinario, et utrique recte dicunt: ordinarie siquidem ad solos Sacerdotes pertinet baptizare, extraordinarie etiam ad Diaconos. Quod etiam habet Gelasius in epistol. I, c. 9. et exprimitur in ipsa ordinatione Diaconorum..
Tertio Catholici docent, numquam licere laicis solemniter baptizare, neque etiam privatim prsesente Sacerdote, aut Diacono, aut iis etiam absentibus, extra casum necessitatis. Docet hoc Augustinus lib. II contra epistol. Parmenian. cap. 13. et rationem reddit, quia nemini licet usurpare alterius officium.
Quarto docent, laicis baptizatis licere in casu necessitatis baptizare. De hoc enim numquam in Ecclesia dubitatum invenio: unde nova est, et inaudita Calvini hoeresis.
Quinto docent etiam, non baptizatis in casu necessitatis licere Baptismum dare, si sciant ritum. De hoc tamen veteres dubii
fuisse videntur. Nam Tertullianus in lib. de Baptismo reddit causam, cur liceat laicis baptizare. « Quia, inquit, quod ex sequo ab omnibus accipitur, ex sequo ab omnibus dari potest. » Et Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, Tertullianum imitatus, inquit: (i Scimus etiam licere laicis, ut enim accipit quis, ita et dare potest. » Et Concilium Eli— beritanum, can. 38. dicit, laicos posse baptizare, modo sint ipsi baptizati, et non bigami. Augustinus similiter dubius fuit. Nam lib. II contra epist. Parmcniani c. 13. proponit quaestionem, an non baptizatus possit baptizare, et dicit se non audere rem determinare, cum in nullo generali Concilio res definita sit. Idem etiam habet lib. Y1I de Baptismo cap. &3. Denique Gregorius II, in epist. ad Bonifacium, et habetur etiam apud Gratianum can. Quos a paganis, de consec. dist.4. jubet rebaptizari a paganis baptizatos.
Cseterum res jam definita est in Concilio generali, ut Augustinus cupiebat. Nam in Florentino Concilio habetur, in casu necessitatis licere laico, seu viro, seu femime, seu Christiano, seu pagano baptizare, modo adsint materia, forma, et intentio debita. Quod idem multo antea statuerat Nicolaus Papa, ut habetur can. A quodam Judceo, de consecrat, dist. 4. et idem habetur ibidem, can. Romanus. Et ratio idem suadet. Nam cum non requiratur in ministro Baptismi fides, aut probitas, aut ordinatio, ut notum est, nulla est ratio, cur non sit verum Baptisma, quod a Pagano aut Judaeo confertur, si adsint ea, quse necessaria sunt ad Baptismi essentiam.
Adde, quod nullum testimoniorum contra prolatorum convincit, non licere Baptismum a non baptizato accipere. Nam Gregorius II, non tam creditur jussisse rebaptizari a pagano baptizatos, propter vitium ministri, quam propter vitium forma} Sacramentalis, quam illi pagani, et imperiti forte non tenebant. Augustinus autem etsi dubius fuit, tamen paratus erat generali Concilio acquiescere. Et praeterea lib. YII de Baptismo cap. 53. aperte dicit, si sententia ipsius quaeratur, se responsurum, Baptismum esse ratum a quoque, et ubicumque traditum, modo verbis Evangelicis consecratum. Eliberitanum Concilium asseruit, quod erat certum, laicum baptizatum licite baptizare: non autem negavit expresse contrarium, sed reliquit sub dubio. Denique Tertullianus, et Hieronymus id solum forte dicere voluerunt,
Baptisma ab omnibus posse dari, ut ab omnibus accipitur, id est, quia est Sacramentum omnibus necessarium, ideo ab omnibus posse accipi, et similiter ab omnibus posse dari, non quod oporteat eum, qui dat, prius accepisse. Id mihi persuadeo, tum quia verba hunc sensum ferre possunt, tum quia si alium sensum faciant, absurdam rationem continent. Non enim est bonum argumentum: Hic habet baptismum, ergo potest, dare; alioqui posset etiam presbyter ordinare presbyteros, et diaconus diaconos, quia habet ille presbyterium, et hic diaconatum. Neque est bonum argumentum, si negative ratiocinemur: Non habet iste Baptismum, ergo non potest dare; alioqui non posset minister impius, per verba, et Sacramenta alios justificare, quia nimirum caret ipse justitia, et pietate. Non igitur requiritur, ut habeat in se Baptismum formaliter, qui est futurus minister, sed satis est, si habeat virtualiter, et ministerialiter, quomodo omnes habent, qui habent usum rationis, linguae, et manuum, ut possint ex intentione verba proferre, et aquam spargere.
Sexto docent, non modo viros, sed etiam feminas in extrema necessitate posse baptizare. Id habet expresse Goncilium Florentinum, item Concilium Carthaginiense IV, can. 100. ut infra citabimus, et Urbanus II, in epistol. ad Vitalem, et habetur 30. q. 3. can. Super his, et denique idem habet consuetudo Ecclesia}, ratio manifesta, quae supra facta est pro non baptizatis.-
His ergo ita constitutis, superest solum, ut contra Calvinum probemus, licere in casu necessitatis baptizare iis, qui ministri Ecclesiastici non sunt. Probatur igitur primo, exemplo Testamenti veteris. Nam Exod. IV. Sephora uxor Moysis filium suum circumcidit, et eo modo virum suum a mortis periculo liberavit. At Circumcisio figura erat Baptismi, et secundum Calvinum idem omnino efficiebat, quod nunc facit Baptismus: igitur licebit etiam in casu necessitatis mulieribus baptizare.
Calvino, loco notato, lib. IV. cap. 15. §. 22. Inovit hoc exemplum bilem vehementissimam; dicit enim Sephoram stultam mulierem, et temerariam fuisse: « Inscite, inquit, ad imitationem trahitur, quod egit stulta mulier. » Et infra: « Lectores attendere velim, nihil minus Sephorte fuisse propositum, quam ut Deo ministerium praestaret. Filium periclitari videns, fremit, obmurmurat, nec sine indignatione praeputium in terram projicit, marito sic conviciatur, ut Deo quoque succenseat. Denique hoc totum ait animi impotentia profectum esse palam est; quia Deo, et marito obstrepit, quod filii sanguinem fundere cogitur. Adde, quod si ic aliis omnibus probe se gessisset, haec tamen est inexcusabilis temeritas, quod praesente marito circumcidit filium, non privato quopiam homine, sed Moyse primario Dei Propheta, quo nullus unquam major in Israele surrexit, quod nihilo magis ei licebat, quam hodie mulieribus sub Episcopi oculis. » Haec ille.
Sed Calvinus, qui arguit Sephoram temeritatis, et impotentiae animi, non advertit se ex mera impotentia animi, et libidine detrahendi incredibili temeritate id facere. Nam ut ab ultimo incipiam; non peccavit Sephora, quod praesente viro filium circumciderit; id enim fecit coacta ab ipso Moyse, vel potius a Deo. Licet enim Moyses esset praesens, tamen non poterat ipse per se id facere, cum esset in angustiis maximis, et pene exanimatus. Quod enim scriptura dicit: « Occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum, » vel significat, ut non male exponit Rabbi Abenezra, immissum fuisse Moysi divinitus gravissimum morbum, vel ut nostri exponunt, apparuisse ei Angelum nudato gladio, qui eum continuo vexavit, et quiescere non permisit, donec Sephora fiam circumcidit; tunc enim demum Angelus Moysem dimisit. Itaque non potest dubitari, quin Moyses, si potuisset, filium ipse circumcidisset; sed quia non poterat, significavit uxori ut ipsa id faceret. Id quod ipse etiam Calvinus nesciens quid loquatur, et secum pugnans, indicavit, cum ait: « Deo, et marito obstrepit, quod filii sanguinem fundere cogitur. » Nam si coacta est a Deo, et a marito, non igitur temere id sibi sumpsit, ut praesente Moyse filium circumcideret. Ubi est ergo temeritas Sephorae, quam Calvinus inexcusabilem esse dicit?
Quod autem Calvinus dicit, Sephoram circumcidisse filium sine proposito obsequendi Deo, et -projecisse praeputium in terram, et obmurmurasse contra Deum, et contra maritum, sunt mera mendacia sine ullo fundamento, et ex mera libidine detrahendi profecta; Scriptura enim nihil tale dicit. Unum est vcrbulum, quod forte Calvinum decepit adjuncta Lyrani expositione. Quod enim Scriptura dicit: Et
dimisit cum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es, Lyranus ita exponit quasi Sephora dimiserit Moysem, et recesserit ab eo indignata ob filii Circumcisionem.
Sed fallitur Lyranus, et quicumque ita exponit. Illa enim verba: Et dimisit eum, non possunt referri ad Sephoram, sed ad Angelum, qui dimisit Moysem, id est, destitit eum vexare, quando Sephora peracta Circumcisione dixit: Sponsus sanguinum tu mihi es. Nam vox Hebraea est masculini generis 311% proinde non potest convenire Sephorai, nec significat n'31 dimittere proprie, quomodo cum unus ab alio recedit, sed significat lenem esse, seu remissum, id est, non amplius persequi, et vexare quod proprie convenit Angelo, qui placatus ob Circumcisionem, destitit a Moyse vexando. Unde Graeca editio addit nomen Angeli -/.«.i «7 -vjM» d~o «iirou 6 ayysloq. Ex quo etiam colligitur, Sephorcc factum Deo placuisse: proinde fuisse rectum, et bonum, quandoquidem eo continuo placatus est.
Sed respondet Calvinus ad hanc nostram consequentiam: « Quod placatus, inquit, fuit Dei Angelus postquam illa arrepto lapide filium circumcidit, inde perperam colligitur factum illius probatum fuisse Deo. Alioqui dicendum esset, placuisse Deo, quem Gentes ab Assyria traductce erexerant cultum. » Haec ille. Sed quae est inter ista similitudo? Nam Gentes illae ab Assyria traductae, quia falsum cultum instituerunt, discerpebantur a leonibus, IV, Reg. XVII. Sephora autem circumcidendo filium, liberavit Moysem a mortis periculo. Si forte respondeat Calvinus, non se loqui de eo tempore, quo colebant idola sua Gentes illae, et a leonibus discerpebantur -: sed de tempore posteriore, quo Deum simul cum idolis colebant, et a leonibus immunes erant: contra objiciam, Gentes illas a leonibus liberatas, quia Deum verum vero ritu colebant, edoctae nimirum a Sacerdote Israelita, ut eodem loco dicitur; non autem quia idola simul colebant, vel quia ritu aliquo a se excogitato utebantur. Licet enim Gentes illae Deo non placerent, nec apud Deum aliquid mereri possent, cum Deum simul, et idola colerent: Deus tamen indicare voluit, quantum interesset inter cultum a se institutum, et impias Gentium superstitiones; et ideo leones immisit in eas Gentes, quando idola tantum colebant, et leones repressit, quando Deum verum vero cultu honorare coeperunt.
Secundo, probatur eadem veritas ex eo loco, unde Calvinus sumit praecipuum argumentum, nimirum, Matth. ult.: Euntes docere omnes Gentes, baptizantes eos etc. « Haec dicuntur solis Apostolis, qui a Christo instituti sunt ministri Verbi, et Sacramentorum? Non ergo licet aliis id munus usurpare. » Ita Calvinus. Sed ex hoc ipso nos argumentamur, licet ministerium Verbi sit proprium Apostolorum et Episcoporum, qui eis succedunt, tamen omnibus licet; imo omnes tenentur in articulo necessitatis docere, et instruere ignorantes, praesertim in periculo aeternae salutis. Exemplum habemus, Actor. XVIII. de Aquila, etuxore ejus Priscilla, qui videntes Appollinem quemdam praedicare, cum non bene teneret fidem Domini, instruxerunt eum diligenter.
Ergo eodem modo, licet munus baptizandi sit proprium Sacerdotum, tamen in necessitate licebit etiam laicis, et feminis baptizare: imo majori ratione id licebit, cum sit magis proprium Apostolorum, et Episcoporum praedicare, quam baptizare: Non misit me Dominus, inquit Paulus, I. Corinth. I, baptizare, sed praedicare.
Tertio probatur exemplis Scripturae, Act. VIII, Philippus Diaconus baptizavit. Qui quidem licet non fuerit laicus, tamen non erat Apostolus, nec Episcopus, aut Sacerdos: et tamen secundum Calvinum soli Apostoli acceperunt a Christo baptizandi potestatem, si enim loquitur, §. 20:« Neque enim aut mulieribus, aut hominibus quibuslibet mandavit Christus, ut baptizarent, sed quos Apostolos constituerat, iis mandatum hoc dedit. » Praeterea, Act. IX, Ananias Paulum baptizat; qui neque Apostolus, neque etiam Diaconus erat, sed plane laicus. Id enim factum est primo anno a passione Domini, quo tempore nondum erant ordinati ulli Episcopi, aut Sacerdotes, praeter Apostolos, neque erant ulli Diaconi, praeter septem. Item Actor. X, Petrus Cornelium, et ejus familiam baptizari jussit a fratribus, qui secum venerant: quos certe fratres probabilissimum est non fuisse Apostolos, nec Diaconos, sed simplices discipulos. Denique Actor. II, antequam ulli ordinarentur Episcopi, Presbyteri, aut Diaconi, ipso die primo Pentecostes bqptizata sunt tria hominum millia; quod certe non potuit commode fieri per solos Apostolos; oportuit igitur, ut
etiam alii baptizarent, qui laici erant. Nam etiam 72. discipuli eo tempore laici erant: non enim Dominus Sacerdotes ordinavit, nisi in ultima coena, ubi soli erant Apostoli.
Quarto, probatur testimoniis et exemplis Patrum. Tertullianus lib. de Baptismo, ubi dixerat jus baptizandi proprie convenire Episcopis, et Presbyteris, jnecnon etiam Diaconis, si Episcopus jubeat, subjungit: «Alio* qui et laicis jus est baptizandi. Quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest. » Alexander Episcopus Alexandrinus, cum universa sua Ecclesia ratum habuit Baptismum, quem Athanasius adhuc puer, et laicus aliis pueris contulerat, teste Ruffino lib. X. hist. cap. 14. Concilium Nicaenum, teste Hieronymo in lib. contra Luciferianos, statuit Baptisma haereticorum esse ratum, modo detur secundum formam Ecclesiae. Quod antea definierat Stephanus Papa et Martyr, ut Cyprianus refert in epistola ad Pompejum. At non poterant ignorare Stephanus, et Patres Concilii Nicaeni apud aliquas haereses non esse verum Sacerdotium, proinde laicos esse, qui baptizarent, licet fortasse dicerentur Sacerdotes. Concilium Eliberitanum, circa hoc idem tempus celebratum can. 38. docet fideles laicos posse baptizare, cum Ecclesia procul abest, et aliquis Catechumenus vicinus est morti. Ambrosius, seu auctor Commentariorum in epistolas Pauli, quae Ambrosio tribuuntur in cap. IV ad Ephes. dicit, in primitiva Ecclesia omnibus licuisse praedicare et baptizare, ob ministrorum paucitatem; nunc autem rebus Ecclesiasticis suo ordine constitutis, non li-
cere clericis, et laicis praedicare, vel baptizare. At certe, quod licuit in primitiva Ecclesia ob ministrorum paucitatem, eadem ratione licere debet.quocumque tempore in extrema necessitate. Hieronymus in dialogo contra Luciferianos: « Baptizare, inquit, si necessitas cogat, scimus etiam licere laicis. » Augustinus lib. II. contra epistol. Parmeniani cap. 13. idem habet et Concilium Carthaginiense IV, cui Augustinus interfuit, can. 100: « Mulier, inquit, baptizare non praesumat, nisi necessitate cogente. » Quamvis enim non habeatur in tomis Conciliorum illa exceptio: « Nisi necessitate cogente, » tamen ita canonem hunc citat Petrus Lombardus lib. IV. sententiar. dist. 6. et Gratianus can. Mulier, de consec. dist. IV. Denique idem docent de laicis baptizantibus, Gelasius epist. 1. Isidorus lib. II. de offic. divin. cap. 24. et Magister cum universa Schola lib. IV. distine. 6. et postremo Florentinum Concilium.
Ad hoc argumentum more suo ita Calvinus respondet: « Quod autem multis ab hinc saeculis, adeoque ab ipso fere Ecclesiae exordio usu receptum fuit, ut in periculo mortis laici baptizarent, si minister in tempore non adesset, non video quam firma ratione defendi queat. » Haec ille. At haec ipsa est gravissima ratio; siquidem in rebus hujusmodi, quid majus habere possumus totius Ecclesiae consensu, eoque antiquissimo atque adeo ab ipso exordio Ecclesiae ad nos deducto? Sed videamus nunc quid ille contra adferat.
Primo, objicit Christi mandatum, Matth. ultim. Euntes docere etc. Quod quidem ad solos Apostolos pertinet. Respondeo primum, non esse certum, an hac dicta sint solis Apostolis. Licet enim Matthaeus mentionem faciat tantum undecim Apostolorum; tamen probabile est, fuisse tunc praesentes multo plures. Videntur enim dicta illa verba in die Ascensionis, quo die aderant cum Apostolis quingenti fratres, ut Apostolus testatur, I. Gorinth. XV. Deinde secundo responderi potest, Apostolica facta mandatum istud exposuisse. Cum enim Apostoli ratum habuerint, ut Stephanus, qui non erat Apostolus, concionaretur: Philippus, qui etiam non erat Apostolus, concionaretur, et baptizaret; et idem multi alii facerent, qui neque Apostoli, neque Diaconi erant, ut Ananias, et alii aperte declararunt, urgente necessitate licere omnibus, id quod alioqui ad quorumdam speciale officium pertinet. Ut autem tunc urgebat necessitas propagandae Ecclesiae, cum paucissimi essent ministri ad hoc ordinati; ita nunc aliquando urget necessitas, cum quis est in periculo vitae absentibus Sacerdotibus.
Secundo objicit, quod ipsis etiam veteribus non constabat, an recte fieret, ut laici in necessitate baptizarent, licet hunc morem ipsi quoque tenerent, vel permitterent. Et probat ex Augustino, qui sic loquitur lib. II. contra epist. Parmen. cap. 13. « Et si laicus necessitate compulsus Baptismum dederit, nescio an pie quisquam dixerit, Baptismum esse repetendum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est, si autem necessitas ur¬
geat, aut nullum, aut veniale delictum est.» Respondeo, nullam hic esse Augustini dubitationem. Nam priora^verba continent quidem oratoriam phrasim, sed plane assertivam. Idem enim est dicere: Nescio an aliquis pie hoc dixerit, ac: Nonnisi impie id affirmari potest. Posteriora verba significant peccatum esse veniale, cum laici non adhibent omnem diligentiam, ut Sacerdotem inveniant, qui baptizet: nullum autem esse peccatum, cum adhibita diligentia, et Sacerdote minime invento, ipsi baptizant.
Tertio, objicit Concilium IV Carthaginiense, can. 100, ubi prohibentur mulieres baptizare. Respondeo, ipsum Concilium excipit casum necessitatis, ut ex Petro Lombardo, et Gratiano supra demonstravimus. Praeterea licet Concilium non expresse exciperet, oporteret tamen intelligere eum casum esse exceptum: quemadmodum cum Apostolus prohibet mulierem loqui, I. Cor. XIV. et I. Tim. II, intelligitur exceptus casus necessitatis. Quod autem Calvinus hic respondet, nullam esse Baptismi necessitatem, jam superiore controversia refutatum est.
Quarto, objicit Tertullianum et Epiphanium, quorum ille in lib. de Virginibus velandis: « Non permittitur, inquit, mulieri in Ecclesia loqui, sed nec docere, nec tingere, nec offere etc. » Et in lib. de Baptismo: « Petulans, inquit, mulier, quae usurpavit docere, non utique et tingendi jus sibi pariet. » Epiphanius autem haeres. 42. quae est Marcionis: a Permittit, inquit, etiam mulieribus, ut dent Baptisma etc. » et haeres. 79. dicit, ne ipsi quidem sanctissimae Christi Matri datum esse, ut baptizaret, alioqui ipsa potius, quam Joannes Christum baptizasset.Respondeo, loquuntur isti Patres de publico ministerio, non de privato in casu necessitatis. Nam Tertullianus dicit, in Ecclesia non licere mulieri loqui, docere, tingere, etc. et praeterea conjungit officium dandi Baptismi, cum officio sacrificandi; sacrificium autem semper est publicum. Sicut igitur non licet mulieri sacrificare, quia id munus publicum est, ita nec licet publice baptizare. Epiphanius quoque aperte indicat se loqui de ordinario, et publico ministerio, quia haeres. 79 ubi dicit, mulieri non licere Baptismum dare, ibidem dicit, idipsum etiam Diaconis non licere: et tamen constat ex Scripturis id Diaconis licere, saltem extraordinarie.
Nec valet Calvini responsio, quod Epiphanius ludibrium esse pronuntiaverit dare feminis licentiam baptizandi: neque ullum casum exceperit. Nam hoc ipso, quod vocat ludibrium, indicat se loqui de publico ministerio. Id enim vere ludibrium, et probrum esset, si in templo viris praesentibus mulier baptizaret. Nec mirum si non addidit exceptionem necessitatis: Nam nec addidit, cum negavit, Diaconos posse baptizare, quia certum erat, eam per se intelligi potuisse.
Chapter 7 of 24