Skip to the text

Caput XXI. Baptismum Joannis non habuisse eamdem vim et efficaciam, quam habet Baptismus Christi

Secunda propositio: « Baptismus Joannis non habuit eamdem vim et efficaciam, quam habet Baptismus Christi. » Nota, non esse quaestionem, an Baptismus Joannis potuerit remittere peccata ex devotione et fide accedentium, vel etiam ex contritione, quam homines concipiebant ex concionibus et Baptismo Joannis. Id enim facile fieri potuit, et sic acceperunt illa verba Marci I: Praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum; quidam Patrum, ut Basilius lib. I de Baptismo, cap. 2. et frater Basilii Gregorius Nyssenus in oratione de laudibus Basilii, et auctor quaestionum novi Testamenti, quaest. 29. in tom. IV operum Augustini, ipse etiam Augustinus lib. V de Baptismo, cap. 10. licet existimet illa verba aliter accipienda, tamen non existimat contentiose resistendum iis, qui docent Baptismum Joannis aliquo modo remisisse peccata, modo fateantur magnum esse discrimen inter Baptismum Christi et Joannis. Tota igitur quaestio est: An Baptismus Joannis fuerit efficax, ut Christi Baptismus, ita ut si Baptismus Christi peccata remittat vi sua, seu ex opere operato (ut nos supra probavimus) idem etiam tribuendum sit Baptismo Joannis.

Ac adversarii quidem eamdem efficaciam, et eumdem effectum tribuunt utrique Baptismo. Concilium autem Tridentinum sess. VII, can. 1. de Baptismo, contrarium statuit, his verbis; « Si quis dixerit, Baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi, anathema sit. » Quoe quidem veritas probatur primo ex Scriptura. Nam Marci I Joan. Baptista distinguit suum Baptisma a Christi Baptismate, quod ipse baptizet in aqua, ille in Spiritu baptizaturus sit: Ego baptizavi vos in aqua, ille vos baptizabit Spiritu sancto.

Respondent ad hunc locum adversarii, Philippus, Calvinus, et Kemnitius locis notatis, Joannem Baptistam distinguere voluisse hoc loco ministerium externum, quod sibi conveniebat ab interno ministerio, quod est solius Christi. Itaque dicunt in Baptismo Joannis datam fuisse remissionem, sed a Christo per ministerium Joannis. Et adducit Kemnitius similem locum, ex priore ad Corinthios cap. IV; Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.

Sed facile refellitur haec solutio; quia J oannes de suo ministerio loquitur in praeterito tempore; de Christi operatione in futuro: Ego baptizavi vos aqua, ille vos baptizabit Spiritu sancto. Non igitur per ministerium Joannis Christus dedit remissionem; tunc enim dixisset: Ego baptizavi aqua, ille baptizavit Spiritu sancto; sicut Paulus in loco citato a Kemnitio, non dixit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus incrementum dabit, sed,. Deus incrementum dedit. Porro apud alios Evangelistas, Matthaei cap. III et Luc cap. III de se Joannes dicit in praesenti: Ego baptizo vos aqua, dc Christo semper in futuro: Ille vos baptizabit Spiritu sancto, et igni.

Hanc nostram solutionem conatur Kemnitius oppugnare duobus modis. Primo dicit, pag. 191. per Baptismum Christi in Spiritu sancto, et igni intelligi donorum visibilium effusionem, quae facta est in die Pentecostes. Id probat tum ex vocabulo ignis, tum ex testimonioChristi, et Petri, qui usurparunt eamdem phrasim Joannis. Christus enim Act. I. dixit Apostolis: 'Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et Petrus Actor. XI: Recordatus sum, inquit, verbi Domini, sicut dixit; Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Non igitur opponitur Baptismus Joannis Baptismo Christi, sed Baptismus aquae, in quo non datur visibiliter Spiritus sanctus, opponitur illi effusioni donorum visibili, quae sine aqua fiebat in primitiva Ecclesia post Baptismum, cum Apostoli manus imponebant.

llaec prima solutio non est sufficiens. Nam in primis vox ignis, non impedit, quo minus intelligantur verba Joannis: Ille baptizabit in Spiritu sancto, et ignp de Baptismi Sacramento. Nam omnes fere interpretes ita intelligunt; ac dicunt additum esse vocabu-

lum ignis, quia post Baptismum Christi sequitur ignis tribulationis, et ignis divini Judicii, et ignis Purgatorii; et in primitiva Ecclesia dabatur post Baptismum Spiritus sanctus in forma visibili ignis per impositionem manuum Apostolorum. Vide Hilarium, Hieronymum, et Chrysostomum in c. III Matthaei, Anlbrosium, et Bcdam in cap. III Lucae. Quod autem attinet ad verba Christi, et Petri, non est certum eodem sensu illa verba dicta fuisse a Joanne Baptista, et aChristo. Potuit enim Dominus alludere ad verba Joannis, et tamen in alio sensu illaproferre, ut frequentissime facit S. Bernardus in verbis Scripturae usurpandis, ut etiam S. Paulus verba Epimenidis adTit.I. citavit in alio sensu, cum ait; Cretenses semper mendaces; hoc testimonium verum est. Quocirca Patres, ut dixi, verba Joannis exponunt de Sacramento Baptismi Christi, verba autem Christi et Petri non possunt exponi nisi de missione Spiritus sancti.

Deinde, si admittamus, et Joannem, et Christum cum Petro, eodem sensu, verba illa protulisse; tum dicemus secundum Scripturas tria Baptismata distingui. Unum, in aqua solum, et hoc erat Joannis, quod in Scriptura perpetuo ita dicitur in aqua, ut distinguatur contra Baptismum in Spiritu. Alterum, in Spiritu, et igni solo, id est, non in aqua, et hoc est visibilis missio Spiritus sancti, quae quidem non continet solum visibilem illam speciem linguarum ignearum, sed etiam internam charitatem, et gratiam a Spiritu sancto infusam, quae per illa externa symbola significabatur, ut etiam admittit Kemnitius, pag. 192. Unde Baptisma Joannis in sola aqua non solum distinguitur contra Baptismum ignis, id est, visibilis formae ignis, sed etiam contra Baptismum spiritus, id est, internae gratiae a Spiritu sancto infusae. Tertium Baptisma est in aqua, et Spiritu simul; et hoc est Sacramentum Baptismi Christi, quod Joannis III dicitur esso ex aqua, et Spiritu sancto. Itaque videmus verba Joannis, quomodocumque intelligantur, semper distinguere a Baptismo Joannis tamquam externum, et corporale tantum a Baptismo Christi, quod est partim spirituale, et partim corporale, cum constet, vel ex Spiritu, et igni, vel ex aqua, et Spiritu.

Est igitur altera solutio Kemnitii, qui cum vidisset priorem non esse sufficientem, redit pag. 193. ad communem solutionem, quod illud: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni, referatur ad operationem Christi internam in ipso Joannis Baptismo. Et quia huic sensui videtur repugnare illud futurum (Ipse vos baptizabit) conatur ostendere Kemnitius, eamdem Scripturam loqui de operatione Christi etiam in praesenti, imo et in praeterito tempore. Itaque citat illa loca Joan. I: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Ubi in praesenti dicitur, Baptizat, et tamen tunc non baptizabat per se, nec per discipulos; ergo per Joannem baptizabat. Item ibidem: De plenitudine ejus omnes accepimus. Ubi in praeterito dicitur, Accepimus; ergo operabatur Christus interna operatione, etiam antequam inciperet per discipulos baptizare. Denique Matth. III, ut intelligeremus non esse sine efficacia Baptistae ministerium; apparuit eo Baptizante Spiritus sanctus in forma columbae. Addit etiam verba Angeli, Lucai I: Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Ex quo perspicuum esse dicit, non fuisse inefficax Joannis ministerium.

Sed haec nullo negotio refutantur. Nam in pi'imis numquam reddit causam Kemnitius, cur in futuro dixerint omnes Evangelistae; Ipse baptizabit, si operabatur interius Christus illo ipso tempore, quo Joannes exterius.

Deinde loca allata non faciunt ad rem. Illud enim: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto, non significat, quod tunc Christus baptizaret, cum Joannes ita loquebatur; sed significat, quod Christus, quando baptizat, in Spiritu sancto baptizat, non in sola aqua, ut Joannes, sicut recte exponit Augustinus tract. 13. in Joannem, et alibi. Similiter etiam, cum ibidem Joannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, sigjiificabat, Christum sublaturum peccata mundi, cum instar agni immolaretur in cruce; non autem, quod tunc ea tolleret, cum Joannes loquebatur. Illud autem: De plenitudine ejus omnes accepimus: significat gratiam qua praeditus erat Joannes, a Christo manasse; ut etiam gratiam omnium aliorum Sanctorum Sed quid hoc ad Baptisma Joannis? Nam etiamsi ob merita Christi praevisa dabatur gratia Sanctis omnibus, non tamen dabatur per Baptismum Joannis, sed alia via, et per alia instrumenta. Porro columba, quae ap¬

paruit, Joanne baptizante, non testabatur efficaciam ministerii Joannis, ut imprudentissime, et per summam temeritatem scribit Kemnitius. Alioqui oporteret fateri in ipsum Christum fuisse efficax Joannis ministerium: tunc enim solum columba apparuit, cum Christus baptizaretur. At hoc impium et blasphemum esf. Non enim eguit efficacia Baptismi Joannis, Agnus ille innocens, qui tollit peccata mundi, teste eodem ipso Joanne. Significavit igitur columba illa Christi innocentiam, et puritatem, et quod ipse esset, qui sanctificaret, et purgaret aquas, et per aquas et spiritum homines regeneraret.

Denique verba Angeli Lucae primo, non agunt de Baptismo, sed de concionibus Joannis. Nemo autem negat, quin Joannes efficacissime praedicaverit, et converterit plurimos ad Deum. Sed aliud est praedicatione verbi movere corda hominum, aliud per Baptismum ea purgare. De primo argumento satis.

Secundo probatur testimoniis Patrum. Origenes lib. V in epistol. ad Romanos, exponens cap. VI, docet, et probat aliquot argumentis Baptismum Joannis, non remisisse peccata, et in hoc distingui a Christi Baptismo. Idem docent alii Graeci. Justinus qu. 37. ad Orthodoxos. Gregorius Nazianzenus oratione in sancta lumina. Joannes Chrysostomus homil. 10 et 12. in Matthaeum, et homil. 16. in Joannem, et homil. 1 et 40. in Acta. Item auctor homiliarum in Marcum, quae habentur in secundo tomo Chrysostomi homil. 1. Cyrillus Alexandrinus lib. II in Joannem cap. 57. ubi ex professo hoc tractat, ac dicit, Spiritum Sanctum praevidisse futuros aliquando temerarios homines, qui non discernerent Christi Baptisma, a Joannis Baptismate; ideoque impulisse ipsum Joannem, ut apertissime diceret; se solum in aqua baptizare. Idem etiam habent Damascenus lib. IV de fide, cap. 10. et Theophylactus in cap. III Luc. Denique S. Basibus, etiamsi lib. I de Baptismo dicat, Baptismum Joannis dedisse remissionem peccatorum, tamen ibidem sic loquitur: «Quanto prEestantior est Spiritus sanctus aqua, tanto excedit, qui baptizat in Spiritu sancto, illum qui baptizat in aqua, et ipsum adeo Baptisma. » Et orat. 13. quae est exhortatio ad Baptismum, sic habet: « Joannes poenitentiaj Baptismum praedicavit, Dominus autem adoptionis filiorum Baptismum longe excellentius annuntiat. Item initiatorium erat Joannis Baptisma, Christi autem perfectorium. Illud a peccato avocabat, istud cum Deo conjungit, et familiarem reddit. » Haec ille. Ex quo intelligimus Basilium non tribuisse eamdem efficaciam Baptismo Christi, et Joannis; imo Baptismo Joannis non tribuisse ullam vim justificandi, nisi ratione pomitenliae, et contritionis. Quomodo etiam intelligi debent verba Nvsseni.

Jam ex Latinis Tertullianus in lib. de Baptismo: « Nihil, inquit, pjaestabat coeleste Baptismus Joannis, sed coelestibus praeministrabat, poenitentiae videlicet praepositus. » Et infra: « Aut daret, inquit, Spiritum sanctum, et remissionem deliciorem, si coelestis esset.» Ubi Tertullianus contendit, non fuisse coelestem, sed humanum Joannis Baptismum, quia non dabat Spiritum sanctum, nec remissionem delictorum. Et infra: « Agebatur itaque Baptismus poenitentiae, quasi candidatus sanctificationis, et remissionis in Christo subsecuturae. » Ex quo intelligemus, quomodo sint acceptanda illa verba ejusdem auctoris, initio libri ejusdem: « Neque quidquam refert inter eos, quos Joannes in Jordane, et quos Petrus in Liberi tinxit. » Nam non loquitur de toto Baptismo, sed solum de materia, ac docet non referre, qua quis aqua baptizetur. Non dissimiliter loquuntur caeteri Latini. Cyprianus in sermone de Baptismo Christi. Hilarius in cap. III Matthaei. Optatus lib. V contra Parmenianum. Ambrosius in cap. III Lucie, et idem Ambrosius in praefatione in Psalmum XXXVII. Baptismum Christi vocat oculum gratiarum, quia dabat gratiam, Baptismum Joannis, oculum suppliciorum, qui tantum erat Baptisma poenitentiae. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos similia habet, et in epistola 83. ad Oceanum, et in II caput Joelis. Idem habent Innocentius I, in epist. 22, cap. 5. Leo epistol. 4, cap. 6. Gregorius hom. 7 et 20. super Evangelia. Denique Augustinus epistola 48 et 163. Enchiridii cap. 49, lib. II contra litteras Petiliani, cap. 37. et lib. III, cap. 76, lib. V contra Donatistas cap. 9, 10 et 15. de unico Baptismo cap. 7. de unitate Ecclesiae cap. 18, tract. 5. in Joannem, et alibi.

Ad haec loca non aliter Calvinus respon-

det, nisi more suo ea contemnendo. Sic enim loquitur lib. IV Institut cap. 15, §. 7: « Quare neminem perturbet, quod alterum (Baptisma) ab altero (Baptismate) discernere veteres contendunt: quorum non tanti esse nobis debet calculus, ut Scripturae certitudinem quatefaciat. Quis enim Chrysostomo potius auscultet, quam Lucae? Nec recipienda est illa Augustini argutia; in spe dimissa fuisse peccataBaptismo Joannis, Christi Baptismo reipsa dimitti. »

At nos rectius dicere possumus: Quis Calvino potius auscultet, quain Chrysostomo, et Augustino, et tot aliis antiquissimis et doctissimis Putribus? Non enim qusestio est, an sit credendum Lucae, an Patribus, sed an Lucam melius intellexerit Calvinus, quam tot Patres.

Porro Kemnitiusin Examine, loco citato, tota fere disputatione conatur ostendere, quaestionem istam non esse necessariam, et proinde parum referre, utrum hoc, aut illud Patres dixerint. At non ita dicunt, ipsi Patres.

Nam Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos adeo non putat rem istam esse levem, ut dicat eos, qui confundunt haec Baptismata, in perversum dogma abire, et cum Baptismo servi plus tribuunt, quam par est, ipsum BaptismumDomini destruere. Augustinus lib. II contra litteras Petiliani, c. 37. ubi dixerat, Baptismum Joannis non esse Baptismum Christi, neque ullam ejus partem aut gradum, subjungit, eos, qui contrarium sentiunt, incidere in impiam, et sacrilegam opinionem. Denique Cyrillus Alexandrinus lib. II in Joannem, cap. 57. temerarios vocat, qui contra sentiunt.

Sed his omissis, Tertio probatur veritas ex ipsa persona, et officio Joannis. Erat enim Joannes praecursor Domini, et solum ad hoc venerat, ut pararet vias ejus. Id enim pr«3- dixit Angelus Luc. I: Ipse praeibit ante illum in spiritu, et virtute Elice, ut convertat corda filiorum ad patres, parare Domino plebem perfectam. Idem praedixit pater ejus: Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, Luc. I. Idem denique ipse testatur adducens vaticinium Isaiie, Joan. I: Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini etc. At certe parare viam Salvatori non est dare salutem, et justificare, sed disponere ad recipiendum Salvatorem, et salutem: alioqui ipse Salvator, non praecursor Salvatoris fuisset. Unde pater ejus Zacharias Luc. I. proprie designans officium Baptistae: Ad dandam, inquit, scientiam salutis plebi ejus, non dixit: Ad dandam salutem, sed scientiam salutis. Docuit enim Joannes, quomodo esset invenienda salus, nimirum credendo in Christum, cum illum digito ostendit, et ait Joan. I: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Chapter 18 of 24