Skip to the text

Caput XVIII

re: quia licet veritas promissionis sit perpetua, tamen conditionataest, non absoluta. Alioqui omnes Apostatae salvarentur: de illis enim verum est dicere; Crediderunt, et baptizati sunt. Itaque intelligitur conditio; Si permanserit in fide, et foedere Baptismali, salvus erit: quod si non permanserit, non salvabitur hoc remedio, sed aliud quaerere debet. Qui enim semel excidit per peccatum mortale a foedere Baptismi, non potest iterum ad illud redire: non enim reditur a^l foedus baptismi per solam cogitationem, seu memoriam Baptismi. Beipsa autem baptizari, quod esset vere redire ad foedus Baptismi, nullo modo licet. Et patet id exemplo fidei, et aliarum rerum: non enim redire dicitur ad fidem, qui cogitat se aliquando credidisse, sed qui iterum actu incipit credere. Confirmatio autem illa de exitu ab ^Egypto, nihil etiam probat: non enim commemorabant exitum illum, quasi ea commemoratione peccata purgarentur, sed ut commemorato tam insigni beneficio, arguerent ipsi suam erga Deum ingratitudinem, et eo modo se ad poenitentiam provocarent: quod commodum nobis quoque adferre Baptismum non negamus. Adde quod si vera esset Lutheri sententia, debuissent Judaei commemorare potius Circumcisionem, quae erat illis pro Baptismo, quam exitum de ^Egypto.

Secundum argumentum Kemnitii est. Scripturae cum de Baptismi effectu loquuntur, modo eum describunt per tempus praeteritum, modo per futurum, modo etiam per praesens; igitur Baptismus vim habet purgandi omnia peccata praeterita, praesentia, et futura. Antecedens probat; Nam Tit. III dicitur in praeterito: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Mare. ult. dicitur in futuro: Qui crediderit; et baptizatus fuerit, salvus erit. I. Petr. III dicitur in praesenti: Salvos nos facit Baptisma. Et Eph. V: Mundans eam lavacro aqua. De quo loco Augustinus lib. I de nuptiis et concupiscentia, c. 33. sic loquitur: « Quod Paulus ait; Mundans eam lavacro aquae, sic accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis, et verbo sanctificationis, omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur, atque sanentur, non solum praeterita peccata, quae omnia nunc remittuntur in Baptismo, sed etiam, quae posterius humana ignorantia,

vel infirmitate contrahuntur; non ut Baptismus, quoties peccatur, toties repetatur; sed quia ipso, quod semel datum est, fit, ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. » Denique addit Kemnitius id totum clarissime explicari, Rom. VI.

Respondeo nullum esse Scripturae locum, quo probari possit. Baptismo deleri peccata futura, aut etiam praesentia, id est, quae in praesenti committimus nos, qui jamdudum baptizati sumus, quae quidem respectu Baptismi, futura dici possunt. Quod autem objicitur ex Marci ultimo: Salvus erit, vel accipitur de salute in re, id est, de ipsa gloria sempiterna; et eam, non dubium est futuram esse, sed ea non est effectus, sed finis Baptismi. Nos autem de effectu disserimus, effectus enim Baptismi est remissio peccatorum praeteritorum, finis autem vita beata futura, juxta illud Apostoli Rom. VI: Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aternam: vel accipitur de salute in spe, id est, de ipsa gratia justificationis; et eam certum est mox consequi ad Baptismum; proinde esse quidem futuram respectu Baptismi, sed peccatorum praeteritorum, non futurorum. Quemadmodum qui dicit: Si tale pharmaoum acceperis, curaberis; indicat curationem secuturam post medicinam, sed eam curationem esse morbi antea contracti, non postea contrahendi.

Quod vero objicitur ex I. Pet. III: Salvos facit Baptisma, non est ad rem, nam Petrus cum loquitur de tempore praesenti, non comparat Baptismum cum peccatis, sed tempus Christi cum tempore Noe, ac dicit, quod sicut tempore Noe diluvium salvos fecit octo homines per arcam, ita nunc tempore Christi salvat Baptismus credentes, etc.

Quod objicitur ex c. V ad Ephes.: Mundans eam, facile explicatur. Nam illud (mundans) non refertur ad singulos homines, sed ad varios, qui unam constituunt Ecclesiam. Christus enim quotidie mundatEcclesiam lavacro aquae, quia quotidie baptizantur aliqui: omnes tamen cum baptizantur, mundantur a peccatis praeteritis, non a futuris. Quod si quis referat ad singulos homines, tum dicendum est, Baptismo purgari peccata futura,

non immediate, sed mediate; quia videlicet, qui baptizatus est, per gratiam, quam in Baptismo accepit, impetrat veniam peccatorum venialium, quse postea facit, si eam petat; et praeterea per Baptismi characterem jus habet ad Sacramentum Poenitentia;, quo peccata etiam mortalia purgantur; quod Sacramentum percipere non possunt, qui Baptismo carent. Et hoc est, quod Augustinus dicit e j loco, quem citat Kemnitius. Solum enim Augustinus dicit, Baptismo peccata futura purgari aliquo modo, quia sine percepto Baptismo nihil prosunt cafiera, quae fiunt ad peccatum purgandum, ut Poenitentia, Eleemosinae, Jejunia etc. « Quid enim, inquit, prodesset, vel ante Baptismum Poenitentia, nisi Baptismus sequeretur, vel postea nisi praecederet? » Unde idem Augustinus cum loquitur de immediato et proprio elfectu Baptismi, diserte contrarium scribit, ut in ep. 23. Ad Bonifacium: « Semel acceptam parvulus Christi gratiam, non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus evaserit; tunc enim etiam proprie incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur. »

Quod denique objicitur ex c. VI ad Rom. nihil momenti habet. Nam Apostolus in eo cap. non docflt quomodo remittantur peccata post Baptismum, sed quomodo caveri debeant: dicit enim per Baptismum hominem mori peccato, ut deinceps vivat Deo; proinde hominem semel renatum in Christo debere omni diligentia cavere, ne iterum inquinetur, et moriatur. Sed quid haec ad rem de qua agimus?

Tertium argumentum est ejusdem Kemnitii. Foedus Dei cum homine perpetium est, Isaise LIV: In misericordia sempiterna misertus sum tui. Roman. III: Numquid illorum incredulitas fidem Dei evacuavit? II. Timoth. II: Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Hierem. III: Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus. Ergo foedus nobiscum initum in Baptismo numquam ita frangitur, quin possimus ad illud redire, illudque renovare. Et confirmat, quia Paulus Galat. III. et I. Cor. XII. lapsos post Baptismum revocat ad promissionem gratioe Baptismi. Denique addit, ipsam na¬

turam ejus promissionis hoc ostendere. Nam promissio Baptismi est: Ut justificati gratia Christi haeredes simus vitee aeternee. Tim. III. Haec autem est generalis ratio justificationis, post quemcumque lapsum; ergo semper justificamur per Baptismum.

Respondeo, Kemnitium sine ulla verecundia ludere in Scripturis, earumque testimoniis abuti. Nam locus Isaia; LIV continet promissionem absolutam, nimirum de fovenda perpetuo Ecclesia; ista enim promissio anulla conditione pendet. Est enim Matrimonium inter Christum, et Ecclesiam plane indissolubile. Similiter locus Roman. III continet absolutam promissionem de mittendo Messia in mundum. At promissio Baptismi non est absoluta, sed conditionata, ut patet, quia includit conditionem fidei, perseverantia etc. Locus autem II. Timoth. II pro nobis est. Cum enim Paulus dicit: Si non credimus, ille fdelis permanet, negare seipsum non potest, significat Deum ita esse fidelem, quia facit quod promisit, dum justos praemio, impios poena afficit. Unde promisit: Si sustinemus, et convivemus; si negaverimus, ille negabit nos; ubi vides promissionem conditionatam. Locus Hierem. III docet, Deum recipere homines ad gratiam si redeant, sed non docet recipere eodem modo, et per eadem instrumenta, quibus antea recepit. Locus Gal. III nihil facit ad rem. Nam Paulus non docet eo loco, quomodo justificentur impii lapsi post Baptismum, ut Kemnitius fingit, sed docet homines non justificari Circumcisione aliisque operibus legis, sed per fidem Christi; id quod probat, quia qui baptizantur, Christum induunt. Locus autem I. Corinth. XII. ne ulla quidem specie ad rem praesentem facit. Solum enim Paulus dicit esse nos omnes unum corpus, quia in uno spiritu baptizati sumus: nec aliquid addit de lapsis justificandis post Baptismum. Denique argumentum ex natura promissionis Baptismi,.est ineptum sophisma. Etsi enim Baptismus promittat salutem per Christum, et quicumque post quemcumque lapsum justificatur, per Christum justificetur; non tamen inde sequitur, eos justificari per Baptismum, qui post Baptismum lapsi sunt. Nam latius patet justificaro per Christum, quam justificari in Baptismo per Christum. Nam etiam Sacramentum Poeni-

Isai. LIV, 8; Rom. III. 3; II. Tim. II, 13: Jerem. III. 1. — f2) Tit. III. 7. — II. Tim. II,

tentiae, et Eucharistiae, et ctetcra promittunt salutem per Christum.

Quartum argumentum est Calvini lib. IV Institut. c. 15, §. 3. In Baptismo communicatur nobis Christi puritas. Sed ea semper viget, nec ullis maculis opprimitur: igitur semper manet virtus Baptismi nobis semel collati, et semper ad eam redice possumus, et per eam justificari. Confirmat ex Patribus, qui reprehendunt eos, qui differunt Baptismum usque ad mortem. Multi enim olim hoc errore decepti, quod Baptismus non purget, nisi praeterita peccata, nolebant baptizari, nisi in fine vitae, quando non amplius erant peccaturi. Sed Patres arguunt ejusmodi errorem; proinde credebant Baptismo purgari, peccata omnia, etiam futura.

Respondeo: argumentum Calvini niti falso fundamento, quod videlicet justificemur ipsa Christi justitia nobis imputata. Illa enim vere semper viget, nec ullis maculis opprimitur: sed falsum est, ea nos justificari formaliter. Nos enim justificamur propria, et nobis inhaerente justitia, quae plane non viget, et maculis obruitur, et aboletur, cum peccamus. Ad confirmationem respondeo, eam pro nobis facere. Nam si Patres credidissent id, quod credit Calvinus, quando reprehendebant eos qui Baptisma differebant, istam causam reddidissent, quod Baptismus lavet etiam peccata futura: nihil enim potuit adferri efficacius. At nullus veterum istam reddidit, sed alias quasdam, ut patet ex Basilio in oration. 13. de exhortatione ad Baptismum, et Nazianzeno oratione in sanctum lavacrum, et Chrysostomo hom. 1. in Acta, qui hortantur ad non differendum Baptismum, tum ob periculum et incertitudinem mortis, tum ob multa bona, quae secum adfert Baptismus.

Quintum argumentum est Calvini ibidem, §. 4. potestas clavium non potest separari a Baptismo; ergo qui post Baptismum lapsi, virtute clavium reconciliantur, per Baptismum reconciliantur. Antecedens probat; Nam potestas clavium non exercetur sine praedicatione Evangelii, qua annuntiamus impios mundari Christi sanguine: signum autem, et testimonium sanguinis Christi effusi, est Baptismus; ergo potestas clavium non exercetur sine Baptismo.

Respondeo: Si argumentum aliquid valeret, efficeret etiam nullum reconciliari, nisi per Eucharistiam, aut ejus memoriam: nam

Eucharistia est etiam signum, et testimonium sanguinis Christi effusi. Sed argumentum nihil concludit, tum quia falsum est, clavium potestatem non exerceri nisi praedicatione Evangelii, tum etiam quia latius patet mundari impios Christi sanguine, quam mundari per Baptismum. Siquidem Christi sanguis est, qui semper mundat, sed is per varia instrumenta applicatur; aliquando quidem per Baptismum, aliquando per alia Sacramenta, aliquando sine Sacramentis per fidem, et veram conversionem; aliquando per martyrium, ut supra dictum est.

Chapter 16 of 24