Caput III. De forma Baptismi
Formam Baptismi etsi hoc tempore fere omnes admittant, quod ad praxim attinet, quae est singularis Dei providentia, ne innumerabiles infantes pereant, tamen fuerunt, et sunt non leves de hac re errores. Primus fuit quorumdam, qui ipso tempore Apostolorum baptizabant in nomine trium principio carentium, id est, trium Patrum, vel in nomine trium filiorum, aut trium Paracletorum. Qui error refertur, et damnatur can. 48. alias 49. Apostolorum.
Secandas fuit Gnosticorum, qui teste Demeo lib. I, c. 18. baptizabant in nomine Ignoti Patris, in veritate Matris omnium, et in nomine descendentis Jesu.
Tertius fuit Cataphrygum, et Paulianistarum, qui non baptizabant in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Innocentius I testatur in epist. 22. cap. 5. et ideo iterum baptizari jubentur in Concilio Nicseno can. 19. et Laodicensi can. 8.
Quartus fuit aliquorum Arianorum, qui baptizabant in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto. Refert Niceph. lib. XIII. cap. 35. ita baptizare voluisse quemdam Episcopum Arianum nomine Deuterium; sed divino miraculo continuo aquam evanuisse. Alios item Arianos non servasse veram Baptismi formam patet ex Concilio 1 Arelatensi can. 8. ubi jubentur interrogari Ariani, cum ad Ecclesiam redeunt, sub qua forma verborum a suis baptizati sint: non enim eodem modo omnes baptizabunt. Multi quoque eorum Catholicos rebaptizabant, ut Augustinus testatur lib. de haeres. cap. 49.
Quintus error fuit quorumdam Eunomianorum, qui non baptizabant in nomine trium personarum, sed in Domini mortem, ut refert Socrates, lib. V. cap. 23.
Sextus fuit Graecorum, qui aliquando ita adhaerebant suar formae, qua dicunt: Baptizetur N. servus Christi, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut rebaptizare auderent Latinos baptizatos, illis verbis: Ego te baptizo etc. Refert, et damnat hunc errorem Concilium Lateranense sub Innocentio III, cap, 4. ubi non damnatur forma baptizandi Graecorum, quae non differt a nostra, quoad substantiam, ut in Concilio Florentino sess. ult. declaratum est, sed damnatur Graecorum error, qui nostram formam damnare audebant sine ulla ratione, vel causa.
Septimus error est Lutheri, Zwinglii, et Brentii, qui licet forma usitata utendum esse doceant; tamen id non putant necessarium ad Baptismi substantiam. Lutherus in libro de captivitate Babylonici cap. de Baptismo, affirmat Baptismum esse ratum, quibuscumque verbis collatum, modo non in nomine hominis, sed in nomine Domini detur. Imo addit, etiamsi impius minister non det in nomine Domini, tamen esse ratum, si suscipiatur in nomine Domini. Zwinglius in
lib. de vera, et falsa religione cap. de Baptismo sub finem, aperte docet, non esse necessariam ullam certam verborum formam in Baptismo: licet dicat sc non vetare, quominus utamur sacris verbis jam receptis. Unde Zwingliani quidam, ut refert Joannes Eckius hom. 10. de Baptismo, baptizabant in nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti; qui est manifestus Arianismus. Nomen enim, potestatem, et auctoritatem significat in Scriptura, Marci ult.: In numine meo Dcemonia ejicient, Joan Y; Ego veni in nomine Patris mei. Ut autem est una Deitas trium personarum, ita unum nomen, una virtus, una auctoritas. Unde Ambrosiuslib.il. de Sacramentis cap. 7. et Hieronymus in cap. IY. ad Ephes. notant in Baptismo trinam fieri mersionem, et tamen non dici: In nominibus, sed in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Joannes Brentius in suo Catechismo cap. de Baptismo scribit, verum esse Baptismum, si minister post recitatum a Catechumeno Symbolum fidei, ita diceret: « Audivi jam ex te confessionem fidei tuae, quod credas 4n Deum Patrem, Filium, et Spiritum sanctum in hanc igitur confessionem intingo te in aquam, ut hoc signaculo certus sis te esse insertum Christo, vade in pace. » Monet tamen, ut forma Ecclesiae usitata servetur. Quod quidem bene monuit, alioqui non esset ratus Baptismus.
Pneter hos errores est opinio quaedam incommoda multorum Catholicorum, qui putarunt sufficere ad Baptismum, invocationem unius persome divinae tantum, ac praesertim Christi. Ita videntur sentire S. Ambrosius lib. I. de Spiritu sancto cap. 3. Beda in cap. X. Actor, qui ipsa verba Ambrosii citat. Bernardus epist. 340. ad Henricum, qui docet, ratum sibi videri Baptismum, quem quidam contulit ex imperitia: In nomine Dei, ac sanctae et verae crucis. Item Hugo de S. Yictore lib. II. de Sacramentis par. 6. cap. 2. et Magister lib. IV. sent. dist. 3. et denique Nicolaus Papa in epist. ad Bulgaros, ut habetur can. A quodam Judaeo, de consecrat, dist. 4. qui nihil quidem definit, sed profert Ambrosii auctoritatem, et eam approbare videtur.
Fundamenta horum auctorum sunt duo. Primum, auctoritas Apostolorum, qui baptizabant in nomine Christi, ut habetur Actorum VIII. X. et XIX. Secundum, quia in qualibet persona divina implicite continentur omnes tres. Qui enim dicit Patrem, simul dicit Filium, et Spiritum oris ejus; qui dicit Christum, dicit ungentem, id est, Patrem, unctum, id est, Filium, et unctionem, id est. Spiritum sanctum; qui dicit Spiritum sanctum, dicit Patrem, et Filium, a quibus ille spiratur. Sed fundamentum praecipuum omnium auctorum post Ambrosium, est ipsius Ambrosii auctoritas; quare si forte Ambrosius non illud voluerit dicere, quod verba ejus sonare videntur, ruit fundamentum praecipuum illius opinionis.
Sed quidquid de hoc sit, certum est, Baptismum, aut absolute, aut sub conditione repetendum, si detur in nomine Christi, aut alterius cujusvis personae, sine expressione aliarupn, ut recte docent Theologi omnes graviores in IV. dist. 3.
Est igitur ha;c vera forma Baptismi: Ego te baptizo in nomine Patris ■, et Filii, et Spiritus saneft.Ubi non est de essentia, illa particula, Ego, et licet ea non debeat omitti cum praescribatur ab Ecclesia, tamen si omitteretur, Baptismus esset integer, quia satis exprimitur persona ministri in verbo, Baptizo.
Porro hanc esse veram et necessariam formam Baptismi, colligitur ex Evangelio, sed non evidenter ex solo Evangelio, nam cogimur recurrere ad traditionem, et Ecclesiae declarationem. Quod est Notandum contra Calvinum, et alios haereticos, qui eamdem formam praescribunt in ritu Baptismi, et eadem utuntur, cum tamen nolint traditionem, sed solam Scripturam admittere. In Evangelio nihil habemus nisi unum testimonium, Matth. XXVIII: Euntes^ docere omnes Gentes, baptizantes eos innomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ex quibus verbis, si sola considerentur, non cogimur dicere cum praedicamus, Ego vos doceo; sed videmur satisfacere, si baptizemus, et doceamus, etiamsi non exprimamus verbis nos id facere. Pari ratione non colligitur evidenter ex hoc solo loco, oportere dicere: In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: posset enim exponi hic locus, vel de fide Trinitatis, ut baptizemus in fide Trinitatis; vel etiam de auctoritate, id est, ut baptizemus auctoritate a Deo accepta; quemadmodum cum Marci ult. legimus: In nomine meo daemonia ejicient etc. Si tamen
adjungamus ad hunc locum Evangelii, Ecclesiae auctoritatem, constabit certissime, omnia illa verba ad formam Baptismi pertinere.
Nam in primis esse dicendum: Ego baptizo, vel aliquid ejusmodi, quo exprimatur actio ministri, docet Concilium Florentinum in instructione Armenorum: docet etiam Alexander Papa III, extra de Baptismo, et ejus effectu cap. Si quis puerum: docent omnes catechismi, et rituales libri, etiam antiquissimi. Denique etiam ratio id docet. Nam sola illa verba: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, etiam cum ipsa lotione externa, non determinate significant id, quod hoc Sacramento significari debet.Nam posset fieri lotio illa ad refrigerandum, aut curandum ab aliquo morbo, et ad id etiam recte invocaretur auxilium sancta; Trinitatis. Itaque addendum est verbum: Baptizo, quo ex usu Ecclesiastico significatur ablutio a sordibus non tam carnis, quam spiritus.
Deinde esse exprimendam aliam personam a ministro diversam; quod facimus per pronomen {Te) ac proinde non posse ullum baptizare seipsum; docet praeter testimonia jam allata, disertis verbis Innocentius III, extra de Baptismo, et ejus effectu cap. Debitum.
Denique esse exprimendas tres divinas personas; praeter allata testimonia, docent duo summi Pontifices, Pelagius canon: Si revera, et canon: Multi sunt, et Zacharias canon: In Synodo, de consecrat, dist. 4. qui affirmant, Baptismum non esse ratum, si detur in nomine Domini, aut in nomine Christi, nisi diserte exprimantur tres personae. Idem confirmat traditio omnium Patrum, qui affirmant, Baptismum dari debere in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Vide canon. 49 Apostolorum. Dionysium de Ecclesiastica hier. cap. 2. Justinum in Apologia 2. Originem in cap. VI. ad Rom. in illud: Quicumque in Christo Baptizati sumus. Ubi etiam dicit, non haberi ratum baptismum in nomine solius Christi, nisi addantur aliae personae. Item Athanasium serm. 3. contra Arianos, parum a medio: ubi dicit, non esse perfectam initiationem, nisi in nomine trium personarum; quod idem habent Basilius libro de Spiritu sancto cap. 12. et Dydimus lib. II. de Spiritu sancto, non procul ab initio. Vide etiam Nyssenum
in librofde Baptismo ante medium. Chrysostomum in cap. V ad Ephesios, in illud: Mundans eam lavacro. Nazianzenum oratione in sanctum lavacrum prope finem. Damascenum lib. IY. cap. 10 et Theophvlactum in cap ult. Matthaei. Praeterea ex Latinis Tertullianum lib. contra Praxeam, et lib. de corona militis. Cyprianum in epist. ad Jubaianum. Hilarium lib. de Synodis in fine. Ambrosium lib. II de Sacramentis cap. 5. et 7. de iis, qui initiantur mysteriis cap. 4. Hieronymum in cap. 1Y ad Ephes. Siti— cium in epist. 1. Innocentium epist. 22. Augustinum lib VI de Baptismo cap. 25. Leonem in epist. 4. Fulgentium de incarnatione, et gratia Christi cap. 11. Gregorium lib. IX. epist. 61.
Neque illa argumenta qute posuimus pro eorum opinione, qui putabant Baptismum esse ratum, si in nomine solius Christi daretur, aliquid concludunt. Ad Primum de exemplo Apostolorum, aliqui Scholasticorum respondent, Apostolos id fecisse ex quadam peculiari Dei dispensatione. Sed, cum neque in Scriptura, neque in ullo Concilio, neque in Patribus legatur talis dispensatio, solidius respondent, qui negant Apostolos baptizasse, nisi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; id quod etiam confirmatur ex cap. XIX. Actor. Nam cum quidam Paulo dixissent: Neque si Spiritus sanctus est, audivimus; subjunxit Paulus: In quo ergo baptizati estis? Quibus verbis indicat etiam suo tempore in ipsa forma Baptismi nominari solitum Spiritum sanctum. Et cum certum sit, numquam datum esse in nomine solius Spiritus sancti, sequitur ut datus sit in nomine trium personarum. Adde, quod cum in Canonibus Apostolorum damnentur, qui aliter baptizant, quam in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et antiquissimi Patres, qui vel Apostolos viderunt, vel eorum discipulos, «ut Dionysius et Justinus, eamdem formam Baptismi praescribant, non est ullo modo credibile Apostolos aliter baptizasse.
Quod autem Lucas dicit in Actis c. II. et X. et XIX. baptizasse Apostolos, in nomine Domini Jesu: potest intelligi multis modis, nimirum, ut baptizasse dicantur in fide Domini Jesu, vel auctoritate Domini Jesu, vel Baptismo a Christo instituto, vel denique in nomine Domini Jesu, sed non solius, verum
adjuncto Patre, et Spiritu sancto. Fortasse enim ad magis commendandum nomen Christi, ita dicebant: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii ejus Jesu Christi, et Spiritus sancti.
Et hoc modo videntur mihi intellexisse hsec loca, Hilarius, Basibus, et Fulgentius. Nam Hilarius in libro de Synodis prope finem, enumerat varia loca Scripturae, quas videntur inter se pugnare, nisi recte intelligantur: et inter alia ponit haec loca, quod Apostoli Matthaei ultimo jussi sint baptizare, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, et tamen in Actis Apostolorum referantur baptizasse in nomine Christi. Et quamvife non explicet Hilarius quomodo haec intelligenda sint, tamen ex modo loquendi ipsius, et ex aliis similibus locis in speciem pugnantibus, colligitur eum sensisse Apostolos baptizasse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: alioqui, ut ipse dicit, in crimine fuissent, tamquam praevaricatores regulae divinae sibi datae; sed Lucam in Actis id ipsum brevissime significasse, exprimendo nomen Christi, et non negando nomina aliarum personarum. Fulgentius de incarnatione, et gratia Christi cap. 11, apertissime dicit, Apostolos baptizasse, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et hoc ipsum esse baptizare in nomine Domini Jesu, ut dicitur Actor. II. vel in morte Christi, ut dicitur Boman. VI. Basibus in libro de Spiritu sancto cap. 12. scribit in nomine Filii, intelligi omnes personas, cum Scriptura dicit, Apostolos baptizasse in nomine Christi, proinde Apostolos revera in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizasse, non in nomine solius Christi. Ubi vult S. Basibus in una persona intelligi omnes, quod attinet ad verba S. Lucee in Actis, non autem quod attinet ad ipsam formam Baptismi. Et hoc etiam modo aliqui volunt locutum esse Ambrosium, et ex eo Bedam. Nam Ambrosius videtur sequi Basibum, cum eadem testimonia adducat, et de eadem re loquatur, et frequentissime soleat Basilii sententias suas facere: certe Cathechismus Romanus cap. de Baptismo, conjungit in hac re Ambrosium cum Basilio.
Ad Secundum argumentum respondeo, non sufficere in Baptismo implicitam mentionem trium personarum, tum quia Dominus in Evangebo, et omnes Patres explici-
tam tradunt, tum etiam quia Sacramenta sunt signa externa, et sensibilia; proinde oportet invocationem trium personarum exterius, et sensibiliter sonare, nec sufficit, si unius personae invocatio exterius sonet, aliarum autem sola mente concipiatur, quod fit, quando implicite solum invocantur.
Chapter 3 of 24