Skip to the text

Caput XIX. De Baptismo Joannis, qui fuerint errores

Sequitur controversia octava de comparatione Baptismi Christi cum Baptismo Joannis, de qua est primus Canon Concilii Tridentini, sess. VII de Baptismo: « Si quis dixerit, Baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi, anathema sit. » Tres erunt partes hujus controversiae. Primo exponemus errores et opiniones. Secundo aperiemus et confirmabimus veritatem. Tertio diluemus objectiones.

Quod ad primum attinet, fuit antiquus error Petiliani Donatistas, unum esse Baptismum Christi et Joannis. Distinguebat enim tres gradus ejusdem Baptismi; ac dicebat, Joannem baptizasse aqua, Christum spiritu, Paracletum igne; sed haec tria ad unum et eumdem Baptismum pertinere, refert et refellit Augustinus lib. II contra litteras Petiliani, cap. 32, 34 et 37.

Hoc nostro tempore Lutherus initio praedicationis suae aperte distinguebat Baptismum Joannis a Baptismo Christi. Nam in disputatione de Baptismo legis, Joannis. et Christi edita anno 20. tria ponit discrimina inter haec Baptismata. Primum, quod Baptisma Joannis non sit Sacramentum, Christi autem sit. Secundum, quod illud non remittat peccata, hoc autem remittat. Tertium, quod baptizati a Joanne iterum essent baptizandi, non autem baptizati Christi Baptismo.

Caeterum haec sententia, quia non bene cohaeret cum reliqua doctrina Lutheranorum

de Sacramentis, non placuit Lutheri discipulis; omnes enim contrarium docuerunt, nimirum Baptisma Joannis Sacramentum fuisse, et peccata remisisse, et ab eo baptizatos non fuisse iterum baptizandos. Ita docet Melanchthon in locis anni 58. titul. de Baptismo Joannis: « Etsi, inquit, differentia erat in hoc articulo, Joannes de passuro Christo, Apostoli de passo etresuscitata praedicant: tamen ministerium fuit idem, et effectus eosdem habuit in credentibus. » Ubi aperte retractat, quod scripserat in locis anni 22. titul. de Baptismo: ibi enim cum Luthero docuerat, Baptismum Joannis signum fuisse mortificationis, Christi vero Baptismum, signum justificationis; et propterea debuisse iterum baptizari, quos Joannes baptizaverat. Idem habent, idem Philippus, et Alesius, et Lossius Lutherani in cap. I Joannis. Item Martinus Bucerus, et David Chytra3us in cap. III Matth. Joannes Brentius hom. 21 et 29. in Lucam. Idem etiam Centuriatores, Cent. I, cap. 4. coi. 15G. et cap. 10. coi. 361. Item Nicolaus Selneccerus in 2. Psedagogise titul. de Baptismo. Item Zwinglius lib. de vera et falsa religione, cap. de Baptismo, et Calvinus tum in Antidoto Concilii, tum in Instit. lib. IV, cap. 15. §. 7 et 8. Denique Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 175. etsequentib. convenit cum eseteris, quod Baptisma Joannis remitteret peccata, et esset idem Sacramentum cum Baptismo Christi, quem Apostoli ministrabant, tamen non audet definire, an baptizati a Joanne essent iterum baptizandi Christi Baptismo. Nam proposita quaestioni et rationibus pro utraque parte, tandem ita loquitur pag. 190. in fine: «Relinquatur igitur haec quaestio in medio, ut quse in utramque partem rationes habet. » In quo valde caute et solerte egit. Nam hoc modo non aperte repugnavit, aut priori Lutheri et Philippi sententiae, aut posteriori et communi sententiae Lutheranorum: et praeterea liberavit se a molestissima quaestione, in qua solvenda alii multum sudant, nec tamen se expediunt, videlicet, quomodo Actor.XIX baptizari jubeantur Christi Baptismo, quos constabat a Joanne antea baptizatos.

Inter Catholicos fuerunt etiam duae opiniones de Baptismo Joannis; quarum altera censetur erronea; altera multum improbabilis. Prima fuit Petri Lombardi, qui lib. IV, dist. 2. distinguit duo genera baptizatorum

a Joanne. Unum eorum, qui sic baptizabantur a Joanne, ut spem ponerent in eo baptismo, et non haberent notitiam Spiritus sancti; et hos fatetur baptizandos fuisse Christi Baptismo. Alterum eorum, qui baptizabantur a Joanne, sed non ponebant spem in eo Baptismo, et habebant notitiam Spiritus sancti; et hos dicit non fuisse necessarium baptizari Christi Baptismo. Haec sententia praeter argumenta, quae infra adferemus contra haereticos, refelli potest ex his, quae Magister ipse et omnes Catholici concedunt. Nam consensu omnium, Christi Baptismus post promulgationem suam omnes homines obligat. At Baptismus Joannis non erat Baptismus Christi, ut eadem distinctione docet Magister; igitur baptizati a Joanne, obligabantur ad Christi Baptismum suscipiendum. Quare S. Thomas 3. part. qu. XXXVIII, art. ult. scribit hanc opinionem esse penitus irrationabilem.

Altera opinio est, Baptismum Joannis fuisse Sacramentum quoddam, qualia erant Sacramenta veteris legis. Ita docuit Magister loco notato, et multi Scholasticorum, atque ipse etiam S. Thomas ibidem: Sed merito postea idem S. Thomas contrarium docuit 3. part. qu. XXXVIII, ait. 1. Nam Sacramenta veteris legis coeperunt cum ipsa lege, et duraverunt toto tempore quo lex ipsa duravit. Baptismus autem Joannis coepit in fine legis, et non duravit nisi annum unum, aut paulo amplius. Unde recte ait S. Thomas Baptismum Joannis non pertinuisse ad legem veterem, sed potius ad novam, ut quamdam preeparationem ad Christi Baptismum.

Dices, Baptismum Joannis non fuisse Sacramentum legis veteris, nec nova?, sed medium inter utramque. At id fieri nequit. Non enim esse potest Sacramentum medium inter Sacramenta duarum legum, nisi etiam lex ipsa media sit. Lex autem media inter veterem et novam nulla fuit: una enim abrogata, altera continuo successit: quare si Baptismus Joannis Sacramentum esset, esset omnino legis veteris, aut novee. Neque sufficit ad rationem Sawamenti (quod veteres illos fefellisse videtur) ut significetChristi Baptismum, vel etiam gratiam dandam per Baptismum. Nam etiam diluvium I.Petr. 111 et mare rubrum I. Cor. X significarunt Baptismum, et manna Eucharistiam, et tamen non fuerunt Sacramenta, sed solum figurae

Sacramentorum. His ergo omissis veniamus ad veritatem constituendam et probandam contra haereticos.

caput; xx.

Baptismum Joannis non fuisse Sacramentum idem cum Baptismo Christi.

Ad explicandam et probandam veritatem tres propositiones constituendae erunt. Prima propositio: « Baptismus Joannis non fuit Sacramentum idem cum Baptismo Christi.» Ilaec est contra Philippum, Calvinum, Kemnitium et caeteros, qui idem ministerium asserunt fuisse Joannis et Apostolorum. Probatur primo. Baptismus Joannis ab ipso Joanne institutus erat, non ergo erat Sacramentum praesertim novae legis. Consequentia patet, quia nullus homo purus Sacramenta instituere potest, praesertim novae legis, ut supra ex testimoniis etiam adversariorum probavimus. Antecedens probatur, quia in Scripturis passim vocatur Baptismus Joannis, ut Matth. III: Videns Joannes multos venientes ad Baptismum suum. Matth. XXI: Baptismus Joannis de coelo erat, an ex hominibus 1 Similiter legimus Mare. XI, Luc. XX, Actor. I, XVIII et XIX. Ista autem denominatio non potest significare Joannem ministrum tantum fuisse ejus Baptismi, sed etiam auctorem; alioqui Baptismus Christi potuisset etiam vocari Baptismus Petri, Pauli, Philippi et aliorum; quod tamen Scriptura diligenter cavit, ne viderentur illi auctores Baptismi, ut Augustinus notavit lib. Y de Baptismo, cap. 13. et alibi.

Dices: At Baptismus Joannis a Deo, non ab ipso institutus videtur. Sic enim ipse ait, Joan. I: Qui misit me baptizare, ille mihi dixit. Respondeo cum Augustino loco citato cap. 9 et 13. et cum Tertulliano libro de Baptismo, ubi tractat illam quaestionem a Christo propositam, an Baptismus Joannis esset de coelo, an ex hominibus; Baptismum Joannis a Deo fuisse institutum, sed mediante ipso Joanne. Deus enim solum in genere inspiravit, et inspiratione illa mandavit, ut baptizaret; sed ritum in particulari,

quo baptizandum esset, ipse Joannes instituit, non a Deo praescriptum accepit. Unde merito dicitur proprius Joannis Baptismus.

Secundo; in Baptismo Christi non sola aqua est de essentia ritus, seu Sacramenti, sed etiam invocatio Trinitatis, ut supra probatum est: nec dissentiunt adversarii, saltem in praxi, cum etiam ipsi ita baptizent. At Baptismus Joannis non habuit invocationem Trinitatis; non igitur est idem Sacramentum cum Baptismo Christi. Assumptio probatur, quia licet Centuriatores, Cent. I, lib. II, cap. 6. coi. 496. affirment Joannem baptizasse in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: tamen neque Scriptura, neque ulla Patrum traditio id docuit. Non possumus autem in ejusmodi rebus, nisi valde temere aliquid fingere sine testimonio Scripturte aut traditionis. Fuerunt quidem, qui existimarent Joannem in suo Baptismo usum forma quadam verborum, nimirum: In nomine venturi Messiae, idque propter illa verba Pauli, Actor. XIX, Joannes baptizavit Baptismo poenitentiae populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent. Ita enim docet Ambrosius, lib. I de Spiritu sancto, cap. 3. Hieronymus in cap. II Joelis, et Hugo de S. Victore lib. II de Sacramentis par. 6. cap. 6. Sed isti ipsi, praesertim duo posteriores, monent Joannem non baptizasse in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et propterea non fuisse illud perfectum Sacramentum. Adde, quod valde probabile est Joannem nulla omnino forma verborum uti consuevisse. Illa enim verba Pauli non videntur significare Joannem baptizasse in nomine venturi, sed tantum admonuisse populum ut crederent in venturum Messiam. Nam etiam Christum baptizavit Joannes eo ritu, quo caeteros; et certe ridiculum fuisset, Christum baptizasse in nomine venturi.

Tertio; Baptismus Christi est Sacramentum novi Testamenti; ergo institutum ab ipso auctore novi Testamenti. Neque id negare possunt adversarii; nam Philippus in locis anni 58. titul. de numero Sacramentorum, dicit Baptismum et coenam Domini, et Ablutionem esse Sacramenta instituta in praedicatione Christi, ac proinde esse Sacramenta proprie dicta. Et Kemnitius in definitione Sacramenti proprie dicti, tertiam conditionem posuit, ut in novo Testamento

sit institutum et mandatum. At Joannis Baptisma non fuit in praedicatione Christi institutum, nec a Christo mandatum, sed a Joanne, antequam inciperet novi Testamehti auctor praidicare. Non igitur est Sacramentum novi Testamenti, et multo minus idem cum Baptismo Christi.

Quarto; Baptismus Christi iterari non potest, ut omnes hoc tempore Catholici et haeretici docent, praeter Anabaptistas. At baptizati a Joanne iterum ab Apostolis jussi sunt baptizari: non igitur erat ille Christi Baptismus, quem Joannes ministrabat. Hujus argumenti assumptionem negant Calvinus et alii: sed ea probatur in tertia propositione.

Gaeterum Kemnitius negaret consequentiam admissa assumptione. Existimat enim ipse, ut supra diximus, potuisse baptizari Christi Baptismo eos, quos Joannes bnptizaverat; quia licet ministerium sit idem, quoad substantiam, tamen differt quoad significationem. Distinguit enim Kemnitius tria, quae idem efficiebant sub diversa significatione, Circumcisionem, BaptismumJoannis et Baptismum Christi; quorum Circumcisio significabat Messiam venturum. Baptismus Joannis Messiam jam esse in via et venire, Baptismus Christi, Messiam venisse. Inde colligit, quod sicut circumcisi debuerunt veniente Joanne baptizari ejus Baptismate, ut profiterentur se credere Messiam jam venire, licet essent justificati per Circumcisionem: sic etiam baptizati a Joanne debuerunt postea Baptismo Christi baptizari, ut profiterentur se credere Messiam venisse, licet jam essent justificati Baptismo Joannis.

At contra has Kemnitii argutias nos objicimus in primis Augustinum, qui lib. V de Baptismo, cap. 9. eam consequentiam facit, quam nos fecimus, et quam Kemnitius negat: « Baptizatos, inquit Augustinus, a Paulo eos, qui jam Baptismo Joannis baptizati fuissent, legimus in Actibus Apostolorum, non ob aliud, nisi quia Baptismus Joannis non fuerit Christi Baptismus. » Prajterea, si ratio Kemnitii valeret, probaremus etiam baptizatos ab Apostolis ante Christi passionem et resurrectionem, debuisse iterum baptizari post resurrectionem. Nam Baptismus Christi ante ejus passionem, significabat Christi passionem futuram, pos¬

tea vero significare coepit Christi passionem praeteritam.

Chapter 17 of 24