Caput XXVII. De caeremoniis, quce sequuntur Baptismum
Caeremoniae, quae sequuntur Baptismum, sunt aliae quinque. Prima videtur fuisse osculum pacis, in signum, quod baptizatusest frater noster. Meminit hujus caeremoniae Cyprianus lib. III, epist. 8 ad Fidum: respondet enim quibusdam, qui existimabant non esse baptizandos infantes recens natos, et in argumentum adferebant, quia oportet osculum dari baptizato; omnes autem horrent infantem recens natum osculari. Respondet autem Cyprianus, nihil esse cur horreat Christianus osculari eum, quem Deus ipse creavit.
Secunda est, unctio Chrismatis in vertice; quae quidem introducta videtur, quia non semper adest Episcopus, qui possit continuo dare post Baptismum Sacramentum Confirmationis. Ideo enim interim ungitur a presbytero baptizatus, non quidem in fronte, sed in vertice, Chrismate ab Episcopo consecrato. Meminit hujus caeremoniae Damasus in vita Sylvestri, Innocentius I, epist. 1, c. 3. Ambros. lib. III de Sacramentis c. 1. et Hieronymus in dialogo contra Luciferianos, ubi dicit, presbyteris non licere sine Chrismate baptizare. Ubi aperte loquitur de unctione Chrismatis, quae datur a presbytero in vertice: nam ibidem paulo ante asseruit, Sacramentum Confirmationis non dari, nisi ab Episcopo.
Tertia caeremonia est, cereus accensus, qui datur baptizato in signum fidei, et gratiae acceptae, et quod sit translatus a potestate tenebrarum ad lumen, et sortem Sanctorum. Meminit hujus caeremoniae Gregorius Nazianzenus in oratione in sanctum lavacrum, et Augustinus in Psalm. LXV in illud: Transivimus per ignem et aquam.
Quarta est, vestis candida, quam ferre solebant a Sabbato sancto, usque ad Dominicam in Albis. Meminit hujus Dionysius de Ecclesiast. hierarch. c. de Baptismo. Ambrosius lib. de iis, qui myst. init. c. 7. et Augustinus serm. 157 de tempore, qui est i. in octava Paschatis.
Quinta caeremonia olim fuit, delibatio lactis, et mellis, seu vini, quae tamen hoc tempore non est in usu. Meminit hujus caeremoniae Tertull. lib. 1 contra Marcionem, et Hieronym. in Dialogo contra Luciferianos, ubi dicit, id fieri consuevisse in signum novae infantiae in Christo. Unde etiam in Missa Dominicae in Albis legitur propter Neophytos illud ex epistola Petri: Quasi modo geniti infantes lac concupiscite. Sed haec non videtur
fuisse generalis, cum tantum in Occidente eam viguisse scribat Hieronymus, in c. LV Isaiae, in illud: Emite vinum et lac. Itaque non mirum, si praetermissa tandem fuit; sicut etiam illa, cujus meminit Ambrosius lib. III de Sacramentis cap. 1. lavandi pedes Neophytis mox a Baptismo particularis erat quarundam Ecclesiarum, et idcirco facile exolevit.
Chapter 24 of 24