Caput XXIV. De cceremoniis Baptismi
De caeremoniis baptizandorum copiose scribit Thomas Waldensis, tom. III de Sacramentalibus, tit. 5. cap. 45. et sequentib. septem, contra Joan. Wiclefum, qui omnes fere Ecclesiae Catholicae ritus et caeremonias circa Baptismum rejiciebat. Easdem caeremonias fuse tradunt et explicant Ordo Romanus; Alcuinus in lib. de divinis officiis, cap. de Sabbato sancto; Amatarius lib. I de officiis Ecclesiasticis, et Itabanus lib. I de institutione clericorum; et ex veteribus Cyrillus in Catechesibus, et Ambrosius in lib. de Sacramentis.
Eosdem ritus, paucissimis exceptis damnant etiam haeretici hujus temporis, ac praisertim Joan. Calvinus lib. IV Instit. cap. 15. §. 19. et Illyricus Cent., lib. II, cap. 6. et Cent. II, cap. 6. qui tamen non aliud argumentum proferunt, nisi quod ritus isti non sint in divinis litteris, neque praecepto, neque exemplo commendati.
Nos autem illis duo objicimus. Primo quod ipsi etiam aliquid praescribant in administratione Baptismi, quod in sacris litteris non invenerunt. Nam in libello de formula Sacramentorum ministrandorum, praescribit Calvinus. Primo, ut infans adferatur ad Baptismum die Dominico, aut certe alio die, quo populus in Ecclesia ad concionem convenit; ut coram populo fiat Baptismus. Secundo, ut qui infantes adferunt, interrogentur, an spondeant, se infantes illos, cum adoleverint, instituturos in doctrina fidei, et morum; et sponsione facta pergatur in Baptismo. Tertio, ut nomen imponatur infanti baptizando. Quarto, ut forma Sacramenti pronuntietur lingua patria. Quinto, ut recitetur Symbolum, et Oratio Dominica, aliaeque preces. At nihil horum in Scriptura inveniet. Lutherani addunt etiam abr enuntiationem Satanae, et pomparum ejus, ut patet ex agenda Saxonica, et aliis similibus. Unde Illyricus etiam non audet rejicere abrenuntiationem, Cent. I, lib. II, cap. 6. coi. 497. et ipse etiam Kemnitius in 2. par. Examinis pag. 219. examinans canonem 7. de Baptismo, fatetur inter baptizandum proponendam esse abrenuntiationem. Denique Lutherus in suo Catechismo voluit etiam pingi signum Crucis in fronte et pectore Baptizandi. Ego vero optarem aliquid horum demonstrari testimoniis vel exemplis divinarum litterarum. Nam Scripturae recensent Baptismum multorum millium, Actor. II et IV. Item Eunuchi Reginae zEthiopum, Actor. VIII, S. Pauli, Act. IX, Cornelii, Act. X, Lydiae, et custodis carceris, Act. XVI, et duodecim Asianorum, Act. XIX, sed nulla mentio fit diei Dominicae, neque Ecclesiae, aut frequentiae populi, aut impositionis nominis, aut susceptorum et sponsionis, aut precationis Dominicae et Symboli Apostolici, aut etiam signi crucis: quae omnia notaverunt etiam Centuriatores, Centur. I, lib. II, cap. 6. coi. 496 et 497. non haberi in Scripturis. Neque his repugnat, quod Oratio Dominica sit in Scripturis, et Symbolum, saltem quoad sensum. Nam in Scriptura non habetur, ut recitentur ista in Baptismo; imo nulla precatio [legitur facta in tot locis Scripturae, ubi narrantur Baptismata supra notata. Vel igitur adversarii rejiciant omnes omnino caeremonias, et solum baptizent aspergendo aquam, et recitando verba; aut certe quaerant alia argumenta, quibus oppugnent ritus ab Ecclesia approbatos.
Secundo, illis objicimus testimonium veteris Ecclesiae. Omnes enim ritus, quibus nunc utimur, antiquissimi sunt, et, vel ex Apostolorum traditione manarunt, vel a sanctissimis Patribus instituti sunt, quorum auctoritas, praesertim tot saeculis jam confirmata, plus apud nos valere debet, quam novatorum clamores, cum ipsi nihil probare possint a nobis fieri contra sacras litteras. Hoc igitur solum praestandum erit a nobis, ut adferamus pro singulis ritibus testimonia antiquitatis. Quod ut facilius fieri possit, distribuemus caeremonias Baptismi in tres classes, Aliae enim praecedunt Baptismum, aliae comitantur, aliae sequuntur.
Chapter 21 of 24