Caput VIII. De Baptismo infantium, contra Anabaptistas
Sequitur controversia sexta de suscipientibus Baptismum: tota autem qujestio est de Baptismo infantium. Tametsi enim jam probaverimus contra Calvinum, Baptismum infantibus necessarium esse, si salvari debeant, supersunt tamen adhuc duae quaestiones. Una, cum Anabaptistis, utrum infantes capaces sint Baptismi, sive, an liceat infantes baptizare. Altera, cum Lutheranis, et Calvinistis, quae fides necessaria in Baptismo parvulorum.
Quantum ad primam quaestionem haeresis fuit tempore S. Bernardi, quae docebat non licere infantes baptizare. Refert eam, et refellit S. Bernardus sermon. 66. in Cant. et epistol. 240. Eadem est hujus temporis Anabaptistarum, non licere Baptismum tradere, nisi adultis, qui Baptismum per se flagitant, in hoc errore convenire omnes Anabaptistas, licet alioqui in multis rebus inter se dissideant, testatur Calvinus in instructione contra Anabaptistas. Idem etiam Calvinus lib. IV Institut. cap. 16. §. 29. testatur Michaelem Servetum, et quosdam alios Anabaptistarum Magistros contendere Baptismum suscipi non debere, nisi anno 30, qua eetate Christus Baptismum suscepit. Exorta est haec hoeresis anno Christi 1327, ut Joannes Cochlceus refert in actis Lutheri. Princeps videtur fuisse Balthasar Pacimontanus, qui postea Viennae crematus fuit. Sic enim eum vocat Cochlaeus in actis Lutheri, anni 1328, ubi dicit contra eum Lutherum scripsisse eodem anno, quamquam ex Lutheri
scriptis hunc errorem Balthasar se collegisse fatetur: quod et verissimum esse, in sequenti quaestione demonstrabimus.
Ministri Transylvani, qui anno 1567. duos libros ediderunt contra Trinitatem, et Incarnationem Domini, ad finem eorum librorum addiderunt 36 argumenta contra Baptismum parvulorum, in quo apparet maxima Satanae rabies, contra genus humanum, qui non contentus per Lutheranos, et Sacramentarios perdidisse innumerabiles animas hominum adultorum, voluit etiam animas infantium perdere per Anabaptistas.
Prreter hos haereticos duo auctores oblique idipsum docuisse videntur. Erasmus praifatione paraphrasis in Matthaeum, docuit, homines in infantia baptizatos, ubi adoleverint, interrogandos esse, an habeant ratum, quod ipsorum nomine in Baptismo promissum est: et si ratum non habeant, esse liberos dimittendos. Ludovicus Vives annotat, in cap. 27. lib. I. de Civit. Dei, dicit, olim neminem consuevisse baptizari, nisi adulta aetate, et qui per se peteret Baptismum, et intelligeret quid sit baptizari.
Porro Catholica Ecclesia semper docuit infantes baptizandos; quod etiam Concilium Tridentinum sess. VII, can. 12, 13 et 14. de Baptismo, iterum cum anathematis denuntiatione definivit. Probatur haec veritas tribus argumentorum generibus. Primum sumitur a scripturis, habemus autem in Scripturis tria argumenta. Primum, sumitur a figura Testamenti veteris. Nam Circumcisio figura erat Baptismi, adeo manifesta, ut Baptismus a Paulo dicatur Circumcisio, Colossens. II. At Circumcisio dabatur infantibus, Genes. XVII. Cur igitur non etiam Baptismus? Hoc argumentum Anabaptistaj facile possunt eludere, cum a Lutheranis et Calvinistis proponitur. Lutherani enim et Galvinistai formam Baptismi esse volunt concionem, ut libro superiore ostendimus, quod de Circumcisione dicere non possunt. Inde autem sequitur, ut infantes circumcidi potuerint, non autem baptizari. At cum a nobis proponitur, qui ad Baptismi essentiam non requirimus verba concionalia, sed consecratoria, certe eludi argumentum non potest.
Secundum argumentum colligitur ex duo* bus locis Evangelii, simul junctis, Joan. III. Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc.{). Ille locus probat infantes sine Baptismo in aeternum perire; est enim generalis Domini comminatio. Sed nondum.habemus, posse infantes baptizari: dicent enim Anabaplistae parvulos perire, quia unici remedii capaces non sint. At quod parvuli non pereant, Dominus docet, Matth. XIX, Mare. X. ct Luc. XVIII: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum. Ubi etiam Marcus dicit, Dominum complexum fuisse parvulos, eisque benedixisse. At quomodo parvulorum est regnum coelorum, quomodo Dominus eos complectitur, eisque benedicit, si salvi esse non possunt?
Ad hunc locum duae dari possunt responsiones. Una, Anabaptistarum, quod Dominus in personis parvulorum benedixerit parvulos innocentia, et humilitate, non retate; non enim dixit: Ilorum est regnum coelorum, sed: Talium. Unde etiam Augustinus lib. I Confes. cap. 19: « Humilitatis, inquit, signum in statura pueri commendasti, Rex noster, cum aisti: Talium est enim regnum coelorum. » Altera, quod Evangelia non loquantur de infantibus, sed de pueris, qui jam usu rationis utuntur. Ut enim Tertullianus notat, libro de Baptismo, prope finem, ideo Dominus ait: Sinite parvulos venire ad me; Non enim veniunt nisi grandiores: infantes enim portari possunt, venire non possunt.
Sed neutra solida responsio est. Nam etiamsi Dominus in statura pueri commendare voluerit humilitatem, et innocentiam, ut Augustinus recte docet, tamen simul etiam indicavit infantilem aetatem non esse alienam a regno et salute. Nam cum Dominus ait: Sinite parvulos venire ad me, ad litteram, et historice loquitur de veris parvulis, quos, ut tres Evangelistae testantur, multi offerebant, ut eis Dominus benediceret, et Apostoli prohibere conabantur, ne illi accederent. Quare etiam illa ratio: Talium est enim regnum ’ coelorum, debet convenire veris parvulis. Et prsetei’ea ille complexus, et benedictio veris parvulis data, aperte significat eos pertinere posse ad Christi societatem, et regnum. Itaque sicut Isaac, et Ismael sunt allegorico duo Testamenta apud Paulum, Galat. IV. et tamen historice duo veri homines fuerunt; sic etiam aetas infantilis typus est humilitatis, et tamen reipsa idonea est ad regnum coelorum.
Altera solutio non est etiam solida. Nam verba Evangelistarura parvulos, et infantes significant. Matthaeus, et Marcus habent 7rca8t«, id est, parvulos. Lucas habet fip£f»i, id est, infantes. Et ibidem Lucas dicit, eos portatos fuisse, non suis pedibus venisse •xpoaifepov 05 aurSv x«i t« fipifo, id est, « Afferebant autem ad ipsum et infantes. » Igitur illa vox, venire, accipitur largo modo pro eo, quod est accedere, et appropinquare. Porro hoc argumentum, quod per se, et revera solidum est, infirmum tamen est, cum a Calvinistis producitur. Nam Galvinistao nolunt intelligi debere de Baptismo locum illum Joan. III: Nisi quis renatus fuerit. Sublato autem illo loco, posterior locus, quo solo Calvinus utitur, non convincit, nam posset responderi ab Anabaptistis, secundum Calvini principia, parvulos ad Christum pertinere, quia nascuntur sancti, vel quia praedestinati sunt. Viderit igitur Calvinus, quam solide resistere possit Anabaptistis.
Tertium argumentum colligitur ex locis, ubi dicuntur baptizatae integrae familiae, ut Actor. XVI dicitur Lydia baptizata, et domus ejus. Et ibidem de custode carceris: Baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo, I. Gorinth. I. Baptizavi, inquit Paulus, Stephance domum. At certe in integris domibus ratum est, ut non sint infantes aliqui. Hoc argumento utitur etiam Calvinus, sed argumentum est probabile tantum, non autem aperte convincens. Haec igitur ex divinis litteris.
Secunda classis argumentorum continet testimonia Ecclesiae, quae tamquam traditionem Apostolorum id semper et docuit, et servavit. Utitur hoc argumento etiam Philippus in locis, titul. de Baptismo parvulorum, idque tamquam firmissimum in prima acie posuit; sed merito ridetur ab Anabaptistis. Nam si in hac re valere debet traditio, et antiquae Ecclesiae testimonium; cur non etiam valeat in aliis articulis? ut in asserendo Purgatorio, invocatione Sanctorum etc. Nostrum igitur est hoc argumentum, non adversariorum.
Ac primum habemus testimonium Dionysii Areopagitae, qui lib. Ecclesiast. hierar. cap. ult. part. ult. ab Apostolis traditum affirmat, ut infantes baptizentur. Idem docet Justinus, seu quicumque est auctor carura quaestionum, qu. 56. ubi dicit, parvulos baptizatos salvari, alios non item. Irenaras lib. II, cap. 49. dicit, salvari omnes, qui renascuntur in Christo, infantes, pueros, juvenes, et senes. Origines lib. V in cap. VI ad Romanos: a Ecclesia, inquit, ab Apostolis traditionem accepit, etiam parvulis dare Baptismum. » Cyprianus lib. III epist. 8. ad Fidum scribit, non solum sibi, sed etiam integro Concilio visum esse, parvulos baptizari posse, etiam ante diem octavum. Hieronymus lib. III contra Pelagianos extremo, infantes baptizari dicit, et tum omni peccato carere. Nazianzenus orat, in sanctum lavacrum, Basilius oratione exhortatoria ad Baptismum, Chrysostomus hom. I. ad Neophytos, Augustinus lib. X de Genes, cap. 23. « Consuetudo, inquit, matris Ecclesise in baptizandis parvulis nequaquam spernanda est, nec ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda, nisi Apostolica esset traditio. » Idem Augustinus lib. IV de Baptismo, cap. 24. iterum repetit, Apostolicam esse traditionem, parvulos baptizandos, et lib. I de peccatorum meritis, et remiss. cap. 26. dicit, Pelagianos ausos non fuisse negare Baptismum parvulorum, quod viderent nimis aperte pugnandum fuisse cum tota Ecclesia, si id negarent. Vide etiam Prosperum lib. II de vocatione Gentium cap. 8. qui (ut etiam Hieronymus et Augustinus) hoc potissimum argumento contra Pelagianos probant, dari peccatum originale, quod infantes baptizentur, cum nullum habeant actuale peccatum.
Jam vero Consilium Milevitanum inter alios Canones secundum edidit his verbis: « Placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, anathema sit. » Concilium item Gerundense, ante annos 1000 celebratum, can. 5. statuit, etiam ipso die, quo nascuntur, posse infantes baptizari, si periculum mortis imminere videatur. Concilium II Bracarense canon. 7. probat etiam infantium Baptismum. Ut etiam Concilium Viennense generale, ut habemus in Clementina I, de summa Trinit. et fide Catholica.
His accedant expressa etiam sanctorum Pontificum decreta de re eadem. Clementis I, lib. VI constit. Apostol. cap. 15. Siricii epist. 1. ad Himerium, cap. 2. Innocentii I, epist. 26. ad Concilium Milevitanum; Leonis
I, epist. ad Episcopum Aquileiensem 84. alias 86. Gregorii I, lib. III, epist. 9. ad Joan. Caralitanum; Innocentii III, in epist. ad Episcopum Arelatensem, et habetur cap. Majores, de Baptismo et ejus effectu. Ex his colligitur quam falsum sit quod ait Ludovicus Vives, neminem olim admotum sacro Baptismo, nisi in retate adulta.
Tertia classis argumentorum, constat ex rationibus. Prima ratio. Parvuli salvi esse possunt: sed extra Ecclesiam non est salus: igitur intrent Ecclesiam necesse est. Prima propositio probatur tum ex Scriptura citata, Matth. XIX: Talium est enim regnum coelorum; tum exemplo sanctorum Innocentium, quos salvos esse semper Ecclesia docuit, ut supra probatum est, cap. 6. tum etiam quia si possunt parvuli participes esse peccati Adami, cur non etiam gratire Christi? Alioqui plus posset culpa quam gratia, cujus contrarium docet Apostolus Rom. VI. Secunda propositio certissima est.NamMat. XII dicitur: Qui non est mecum, contra me est; et ideo in Symbolo conjungimus cum Ecclesia, remissionem peccatorum: « Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum. » Ideo etiam comparatur Ecclesia cum Arca Noe; quia sicut regnante diluvio periit, qui in arca non fuit; ita et nunc pereunt, qui in Ecclesia non sunt, ut ait Hieronymus in ep. ad Damasum de nomine hypostasis. Idem testatur celebre illud Cypriani dictum, lib. de unitate Ecclesiae: « Non habet Deum patrem, qui non habet Ecclesiam matrem. » Vide etiam Augustinum lib. IV de Baptismo, cap. 1. Denique Concilium Lateranense sub Innocentio III, cap. 1: « Una, inquit, est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nemo salvatur. »
Habemus igitur, oportere infantes intrare Ecclesiam. At id facere non possunt nisi per Baptismum; igitur baptizentur necesse est. Assumptio probari potest. Primum ex illo Pauli ad Rom. VIII: Quos prcedcstinavit, hos et vocavit; quos vocavit, hos et justificavit; quos justificavit, hos et magnificavit. Hinc enim habemus, omnem praidestinatum vocari, justificari, glorificari, et e contrario nullum glorificari, nisi ante justificatum; nullum justificari, nisi ante vocatum; nullum vocari, secundum propositum, nisi ante praedestinatum. At in parvulis non potest
Chapter 8 of 24