Caput XV. Per Baptismum non liberari homines a servanda lege Dei
Sequitur altera propositio de secundo effectu Baptismi: « Baptismus non id efficit, ut homo solius fidei debitor sit, non autem implendae universae legis Christi. » Haec habetur in 7. can. Concilii Trident. Est autem observandum primo duobus modis intelligi posse hominem baptizatum dici liberum a lege divina servanda. Uno modo, ut facere contra eam legem non sit injustum, nec peccatum, quasi lex abrogata esset. Et hoc non docent adversarii, quippe qui volunt omnia opera justorum esse peccata, quia numquam implent legem, ut oporteret. Et in hoc sensu fatetur Kemnitius in 2. parte Exam. pag. 216. recte positum esse concilii canonem, et contrariam sententiam esse blasphemam in ipsum Baptismum. Itaque de hoc sensu non est controversia.
Altero modo intelligi potest, ut facere contra legem sit quidem peccatum, tamen non imputetur iis, qui fidem habent, nec pendeat justificatio, aut salus ab impletione legis, sed a sola misericordia, quae per fidem apprehenditur. Et in hoc sensu Lutherani omnes docent (licet alii timidius, alii liberius loquantur) non obligari Christianos ad legem divinam, sed solum ad fidem; imo in hoc constituunt summam libertatis Evangelicse; ut patet ex lib. Lutheri de votis monasticis, ubi in hoc dicit consistere libertatem Evangelii, quod pia conscientia sit libera ab omnibus operibus, non quidem faciendis (volunt enim ea fieri, ut fructus fidei) sed accusantibus, et defendentibus: quia nulla opera sunt tam mala, quae credentem accusare valeant, etdamnare; nulla tambona, quae, eum queant defendere, et justificare. Item in comment. II cap. ad Galat. instituit hunc dialogum. « Si conscientia dictat: Peccasti; responde: Peccavi. Ergo Deus puniet, et damnabit; non. At lex Dei hoc dicit; sed nihil mihi cum lege. Quare? quia habeo libertatem. » Idem satis aperte docet
Nota secundo, quid adversarii de Concilii canone sentiant. Calvinus in Antidoto Concilii agnoscit canonem 7. Concilii, contra suam et suorum sententiam esse positum; et aperte contrarium profitetur.
At Kemnitius in Examine ejusdem canonis fraudulenter agens, more suo, praetermittit eum sensum, in quo ipsi negare solent, obligari ad legem implendam: et perperam exponit tam Concilii sententiam, ut eam refellat, quam Lutheri, ut eam defendat. Itaque duo dicit. Primo, Lutherum non docuisse Christianos liberos esse ab obedientia legis Dei, sed id solum, gratiam Baptismi, et justificationem non pendere a conditione observatae legis, quasi nemo justificetur, nisi qui antea id meruerit per integram legis observationem; sed gratis dari per fidem. Secundo dicit, Concilium definire voluisse pendere justificationem, quae fit in Baptismo, a conditione legis impletae. Et quia Concilium id non aperte dicit, colligit ipse hoc modo; Concilium mutuatur ex cap. V ad Galat. illam phrasim: Qui circumciditur, debitor est universa: legis facienda!. Illa autem verba Paulus non dixit ex propria mente, sed ex mente, et abusu Pseudoapostolorum, qui putabant universam legem esse implendam, ad hoc ut circumcisi gratiam Dei obtinerent. Ergo etiam Patres Concilii idem sentiunt de gratia Baptismi, nimirum quod pendeat a conditione impletae legis Christi. Deinde fingit etiam duo sophismata Concilii pro isto dogmate, quae et solvit. Primum est, quia renuntiamus in] Baptismo Satanae, et profitemur nos Deo servituros. Inde Concilium colligit gratiam Baptismi, non pendere a sola fide, sed etiam a conditione legis. Secundum, quia non baptizamur in Moysem, sed in Chrisum; id est, non in legem, sed in Evangelium. Concilii Patres pro nomine Evangelii, legem posuerunt, ut indicarent pendere a legis obedientia gratiam Baptismi.
Sed utrumque pronuntiatum Kemnitii mendacio plenum est. Ac primum Lutheri sententia tam diserte ab ipsomet Luthero expressa est, ut nullo modo excusari possit. Sic enim loquitur in lib. de libertate Christiana: « Nullo opere, nulla lege, Christiano homini opus est, cum per fidem liber sit ab omni lege. » Item in argumento epist. ad Galat.: « Summa, inquit, ars, et sapientia Christiana est nescire legem, ignorare opera, et totam justitiam activam. » Et infra: « Ad novum hominem nihil pertinet lex. » Similia passim docet in commentario epist. ad Galat., in lib. de votis monasticis, et alibi. Denique coguntur, velint nolint, hoc dicere. Nam cum ipsi existiment legem esse impossibilem, et omnia opera etiam sanctissimorum hominum esse peccata, certe si salus penderet a conditione servatae legis, nulli salvarentur omnino ex eorum sententia.
Quantumlibet igitur Kemnitius tergiversetur, et mentiatur, confiteri cogitur, nisi Papista fieri velit, non ita obligari Christianos ad legem servandam, ut ab ejus observatione pendeat salus. Atque hoc ipsum est, quod Concilium damnat, et anathematizat. Nam mendacium est (ut ad secundum dictum Kemnitii veniamus) Concilii sententiam esse, pendere gratiam Baptismi a conditione legis servata;. Concilium enim hoc non dicit, nec ullo verbo insinuat, sed contrarium disertis verbis in infinitis locis asseruit, ac praesertim sess. VI, cap. 8. ubi dicit nulla nostra merita esse ante gratiam justificationis. Et in ipso canone 7. de Baptismo perspicue Concilium dicit, ab ipso Baptismo nasci debitum servandae Christi legis: ex quo manifeste colligitur non requiri ad gratiam Baptismi consequendam, conditionem legis servatae, sed solum propositum servandae post Baptismum. Quod etiam multo ante docuerat Concilium II Arausicanum, canon. 25.
Ad conjecturam Kemnitii ex phrasi desumpta ex epistola ad Galatas respondeo Primo, Concilium Tridentinum non citasse, nec nominasse epistolam ad Galat. Secundo dico, in epistola ad Galatas, sive Paulus loquatur ex mente sua, sive ex mente aliorum: non haberi, ante Circumcisionem servandam legem fuisse, sed post Circumcisionem. Id enim sonant illa verba: Testificor omni homini circumcidenti se, quod debitor est universa: legis faciendae. Addo tertio, quod Kemnitius dicit, loqui Paulum ex abusu Pseudoapostolorum; quod etiam habet Calvinus in Antidoto Concilii ad hunc 7. canonem, esse manifestam Scripturae depravationem. Nam Paulus serio testatur ita esse,
ut dicit. Testi f cor, inquit, omni homini etc. Itaque si id falsum erat, ut Calvinus et Kemnitius 'volunt, falsus testis fuit Apostolus Paulus.
Porro duo illa sophismata, quae nomine Concilii Kemnitius sibi ipse objecit, somnia sunt delirantis. Si enim vigilans, et sanus fuisset, saltem argumenta finxisset, quae haberent aliquam speciem argumenti. Illa autem nullam prorsus speciem habent. Ex eo enim, quod renuntiamus in Baptismo Satanae, et promittimus Deo nos deinceps servituros, nullo modo colligi potest pendere gratiam Baptismi a conditione impletae legis; cum e contrario profiteamur illa abrenuntiatione, et illa promissione, nos ante Baptismum servisse Satanae, et non Deo. Legem autem Christi non Evangelium, Concilium nominavit dedita opera, ut damnaret errorem Lutheranorum, qui Evangelium solam promissionem gratia; esse volunt, non etiam legis novae promulgationem: cum tamen Christus ipse dixerit Matth. ultimo: Docere omnes gentes, baptizantes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia, quacumque mandavi vobis. Unde et Paulus Christi legem vocat, I. Corinth. IX: Cum ego sine lege non essem, sed in lege essem Christi. Et Roman. VII: Mente servio legi Dei.
Nota tertio, errorem, qui in 7. canone Concilii damnatur, quod videlicet non sint Christiani ita debitores legis, ut ab ejus obedientia pendeat salus, refellendum esse in disputatione de justificatione, tamquam in proprio loco. Interim tamen afferri posse apertissima Scripturarum testimonia. Nam Matth. XIX dicitur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Roman. VIII: Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificae eritis, vivetis. II. Corinth. V: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, sicut gesserit, sive bonum, sive malum. Galat. VI: Nolite errare, Deus non irridetur; quee seminaverit homo, hac et metet. Denique nihil saepius Scriptura clamat, quam Deum unicuique daturum secundum opera sua.
Sed insignis omnino Lutheri responsio est ad haec et similia loca in comment. III capitis ad Galatas: «Cum illaqueant, inquit, te argumentis ex Scripturis pro defensione bonorum operum desumptis, simpliciter respondendum est: Hic mecum est Christus, illic vobiscum, Scripturae testimonia pro operibus. Christus autem Dominus est Scripturae, et bonorum operum. Item responde simpliciter: Tu urges servum, id est, Scripturam, quam relinquo tibi; ego urgeo Dominum, qui rex est Scripturae. »
Egregia sane solutio, quasi Christus, et Scriptura contraria sint, et non potius Christus per Scripturam nos alloquatur. Ut omittam, quod hic ille est Lutherus, qui in lib. de abroganda Missa, et in omnibus fere scriptis suis, sola Scriptura fretus contemnit omnes Patres, omnia Concilia, omnem Ecclesiae, et totius orbis terrae consuetudinem. Nimirum illud assequi voluit, ut ipse unus non solum pro omnibus Patribus, et Conciliis, sed etiam pro omnibus divinis litteris haberetur.
Chapter 13 of 24