Skip to the text

Caput XXII. Quod post Baptismum Joannis necessario percipiendus erat Christi Baptismus

Tertia propositio: «Post Baptismum Joannis necessario percipiendus eratChristi Baptismus. » Haec est contra Kemnitium, qui id in dubium revocat, et contra Calvinum, et cseteros, qui id aperte negant. Probatur primo ex verbis Joannis, Matth. III, Lucae III, Marci I: Ego baptizo in aqua, ille vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni. Si enim hic fiat collatio Baptismi Christi, et Joannis, aperte videmus eosdem, quos Joannes baptizaverat, dici baptizandos iterum a Christo. Fieri autem collationem duorum Baptismatum, est communis interpretum sententia; ut Ambrosii, et Bedae in Lucam, Hilarii, Hieronymi, Chrysostomi in Matthaeum, et aliorum Patrum citatorum.

Secundo probatur ex historia Evangelii, et Actorum. Nam ut legimus Mare. I, et Matth. III ac Lucailll, ibant ad Joannem ut baptizarentur, tota Hierusalem, omnis Judaea, et regiones omnes vicina) Jordani. Itaque rari admodum erant eo tempore non baptizati a Joanne. At post Domini Ascensionem ipso primo die Pentecostes, B. Petrus in Hierusalem praedicare coepit necessitatem Baptismi Christi omnibus hominibus: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu; et baptizati sunt eo die tria millia, deinde paulo post quinque millia, praeter eos, quos postea baptizavit Philippus, et alii discipuli in variis locis Judaeae, et Samariae, ut habemus Act. II, IY, VIII et aliis. Igitur necesse est, ut

multi a Joanne baptizati, iterum ab Apostolis baptizati fuerint. Quomodo enim credibile est, ut inter tot millia, quos Apostoli in Hierusalem baptizarunt, nullus fuerit a Joanne antea baptizatus, si verum est, quod Marcus dixit cap. I, universos Hierosolymitas a Joanne baptizatos?

Tertio probatur ex loco expresso Actor. XIX, ubi Paulus jubet baptizare in nomine Domini duodecim viros, qui confessi fuerant, se non habere nisi Joannis Baptismum.

Ad hunc locum incredibile est, quot explicationes, et quam diversas adversarii excogitaverint: numerantur enim ut minimum decem apud eos diversee opiniones. Prima est, quod in eo capite, semper Baptismus sumatur metaphorice, et cum agitur de Baptismo Joannis, et cum agitur de Baptismo Christi.

Ita Zwinglius, qui in lib. de vera et falsa religione cap. de Baptismo’, Baptismum in capite Actorum, accipi vult pro doctrina, ut sensus sit, eos duodecim viros, qui antea solum instituti fuerant in doctrina Joannis, postea institui coepisse in doctrina Christi.

Secunda est, quod semper ibi accipiatur Baptismus metaphorice; sed primo loco pro doctrina, secundo loco pro donis Spiritus sancti, quse dabantur per manus impositionem. Ita Joannes Brentius et Lucas Lossius in cap. XIX Actor.

H® duse expositiones hoc uno argumento satis refelluntur, quod verba historica, et apertissima sine ulla causa detorquent ad impropriam significationem. Non enim licet, preesertim in historiis, fingere tropos pro arbitrio: alioqui nihil esset certum in ulla Scriptura.

Tertia expositio est, accipi Baptismum Joannis metaphorice pro doctrina; Baptismum Christi proprie: atque ita illos duodecim viros tantum semel baptizatos, idque a Paulo, non a Joanne. Ita Hern icus Bullingerus in cap. XIX Actor.

Quarta est contraria superiori, Baptismum Joannis accipi proprie, Baptismum Christi improprie pro doctrina. Ita Kemnitius in 2. part. Examinis, pag. 198 et 199. ubi etiam trahere conatur in hanc sententiam Ambrosium lib. I de Spiritu sancto cap. 3. et glossam interii neal em, in cap. XIX Actor.

QuintaestCalvinilib.IV Institut. cap. 15. §. 18. Baptismum Joannis accipi proprie, Baptismum Christi improprie; non pro doctrina, ut dicit Kemnitius, sed pro donis Spiritus sancti.

Ilae tres expositiones, praeterquam quod fingunt tropos in historia pro arbitrio, admittunt etiam foedam aequivocationem in eodem capite intra paucas lineas. Neque verum est, quod Kemnitius dicit, esse hanc explicationem Ambrosii, aut glossae interii— nealis. Nnm Ambrosius in cap. III ad Galatas, et lib. I de Spiritu sancto cap. 3. aperte dicit, illos duodecim viros jussu Pauli vere et proprie fuisse baptizatos. Quod etiam admittit Kemnitius pagina sequenti; qui proinde in duabus paginis, secum ipse pugnat in Ambrosio citando. Glossa autem interlinealis, solum dicit non fuisse eos viros rebaptizatos, quod congruerent verba Pauli cum doctrina Joannis. Ubi non negat glossa fuisse eos viros jussu Pauli vere baptizatos; sed negat fuisse illum Anabaptismum. Anabaptismus enim est repetitio ejusdem Baptismi: illi autem non fuerunt eodem Baptismo bis tincti, sed diversissimis. Intellexerant enim ex verbis Pauli alium fuisse Baptismum Joannis, alium Christi, et hoc ipsum docuisse etiam Joannem.

Sexta expositio est, quod in eo capite semper accipiatur Baptismus proprie, sed non agatur nisi de Baptismo Joannis. Siquidem illa verba: His auditis baptizati sunt in nomine Domini: nolunt esse Lucae narrantis, quid egerint viri illi post verba Pauli audita, sed esse verba ejusdem Pauli narrantis, quid agere solerent discipuli Joannis, auditis verbis ejusdem Joannis praedicantis Christum venturum: nimirum, baptizabantur ab eodem Joanne in nomine Christi venturi.

Hanc explicationem recitat, et laudat, ut concinnam et piam Nicolaus Selnecerus in 2. part. suae Paedagogiae. Sed est quidem utcumque arguta, at minime pia, et probabilis. Nam Paulus primo dicit Joannem baptizasse populum, secundo addit eumdem Joannem baptizando monuisse populum, ut crederent in Christum venturum. Si ergo verba sequentia ( Ilis auditis baptizati sunt) pertinent ad populum, cui loquebatur Joannes; sequetur eum populum bis baptizatum a Joanne, aut certe Paulum non bene rem illam narrasse: quorum utrumque absurdum est. Deinde, vel

duodecim illi viri sunt jussu Pauli baptizati Baptismo Christi, vel non. Si sunt baptizati, est id quos nos contendimus: si non sunt baptizati, quorsum pertinet illa narratio Pauli? certe supervacanea videtur. Non enim alia de causa Paulus monuit eos, qui baptizati erant soloBaptismo Joannis, ipsum Joannem praidicasse Christum, nisi ut intelligerent esse necessarium praeterea Christi Baptismum.

Septima expositio est, nomen Baptismi accipi proprie in toto illo capite, et eos duodecim viros bis baptizatos; sed ideo factum esse, quod non habuissent illi verum Baptisma Joannis, sed corruptum, et adulteratum, quoad formam, nimirum, sine nomine Spiritus sancti. Ita docent Centuriatores, Centur. I, lib. II, cap. 6, coi. 496. et Bucerus in c. III Matthaei. Favet autem non parum Ambrosius huic sententiae. Nam in cap. III ad Galatas, et lib. I de Spiritu sancto cap. 3. dicit eos, quos Paulus baptizari jussit Actor. XIX, non fuisse baptizatos antea vero baptismo Joannis, sed Baptismo quodam qui Joannis diceretur, sed non esset.

Ilaec expositio nititur falso fundamento, quod nimirum Joannes Baptizarit in nomine Trinitatis, aut certe in nomineChristi venturi, quod (ut supra diximus) non estverum. Porro Ambrosius dicit quidem illos duodecim viros non habuisse verum Joannis Baptismum, sed non dicit, si habuissent verum, non iuisse iterum baptizandos, quod adversarii contendunt: imo contrarium colligitur ex testimoniis ejus. Nam in cap. III Lucae aperte dicit, Baptismum Joannis fuisse in sola aqua, et poenitentiae, non gratiae, et diversum a Christi Baptismo, qui constat aqua et spiritu, et gratiam confert.

Octava expositio est Baptismum illorum duodecim virorum fuisse corruptum, non ratione formae, sed ratione ipsorum accedentium, qui non accesserant recte instituti in doctrina Domini, cum ignorarent Spiritum sanctum, et ipsum Christi Baptisma. Ita docet Otho Brunfelsius in Annotationibus ad cap. XIX Actor.

Refellitur haec expositio, quia ignorantia non violat Baptismum. Et sane, ut non male dicit Calvinus hanc expositionem refellens lib. IY, cap. 15, §. 18. Institut. non sufficerent flumina, si deberent novo Baptismo corrigi ejusmodi ignorantiae.

Nona est, viros illos duodecim fuisse revera rebaptizatos, sed male, et per errorem,

idque antequam Paulus eo veniret. Ita Musculus in locis, tit. de Baptismo.

Sed haec expositio corrumpit textum: nihil enim in textu clarius, quam illos Paulo audito, ejusque jussu baptizatos.

Decima est Kemnitii in 2. part. Exam. pagina 196 et 202. ubi dicit, locum istum esse obscurissimum, cum tam varie a Doctoribus exponatur: et propterea quoecumque sit vera expositio, nihil certi inde posse colligi, non enim dogmata probanda sunt ex locis ambiguis.

At nos opponimus his omnibus depravationibus. Primo ipsum textum, qui si expoponatur simpliciter et proprie, et sine praejudicio alicujus praeconceptaj opinionis, sine dubitatione eum sensum offeret, quem nos defendimus. Secundo, consensum unanimem Patrum supra citatorum, ac praesertim Augustini, qui locis citatis constanter docet, viros illos iterum baptizates: quod idem habent omnes veteres expositores Actorum, ut Chrysostomus, Beda, et QEcumenius. Neque potestdici locus ambiguus, quia haeretici non conveniunt in eo explicando; ista enim ambiguitas non oritur ex natura rei, id est, ex libri obscuritate, sed ex eorum pertinacia, in suis erroribus defendendis.

Alioqui etiam Patres non convenirent, si esset locus vere ambiguus; et si ambigua dicenda essent omnia loca, in quibus aliqui non conveniunt, nihil omnino ex Scripturis probari posset: nulla enim sunt loca, in quibus non possit unus ab alio dissentire, si velit pertinaciter agere.

Chapter 19 of 24