Skip to the text

Caput XXV. Caeremoniae ante Baptismum, sunt duodecim

Prima caeremonia est, quod Catechumeni, qui baptizari cupiunt, dant nomen suum, et ex eo tempore dicuntur Competentes, seu Electi, et recipiuntur ab Ecclesia, ut instruantur, et praeparentur ad Baptismum. Hinc sunt duo genera Catechumenorum (ut Rabanus docet loco notato). Unum eorum, qui audiunt conciones, et volunt fieri Christiani, sed nondum petierunt Baptismum, et ii dicuntur Auditores, seu Audientes. Alii petunt Baptismum, et dicuntur Competentes, seu Electi. Nam S. Leo epist. 4, c. 5 et 6, Electos vocat, ut etiam vocantur in ordine Romano; sed Augustinus ordinarie Competentes vocat; sic enim ait libro de cura pro mortuis c. 42: « Pascha appropinquabat, dedit nomen inter alios Competentes. » Vide etiam lib. IX Confess. c. 6. de fide, et operibus c. 6. et serm. de tempore H6. qui est ad Competentes. Eodem nomine utitur Hieronymus in epist. ad Painmachium, de erroribus Joan. Hierosolymitani.

Secunda caeremonia est, scrutinium; quo nomine significatur proprie examen, et exploratio quaedam, an Competentes firmiter credant, et sincere: tamen continet hoc nomen etiam Catechismum, et Exorcismum, et omnes caeremonias, quae fiunt ab eo die, quo nomen dederunt, usque ad eum diem, quo baptizantur. Fiunt autem septem scrutinia, quorum principale est tertium, et fieri solet feria quarta post Dominicam quartam Quadragesimae: tunc enim fiunt fere omnes caeremonia), de quibus mox dicemus, ut patet ex auctoribus supra citatis. Porro hac voce scrutinii, non solum utuntur Ordo Romanus, Alcuinus, Amalarius, et Rabanus, sed etiam antiquiores, Augustinus libro de fide, et operibus, c. 6. et Leo in epist. 4. ad Episcopos Siciliae c. 6.

Tertia est, abrenuntiatio Satanae, et operum ejus; quae saepe repetitur, tum in scrutiniis, tum etiam postea paulo ante ipsum Baptismum, ac sine dubio de Apostolica traditione descendit. Nam ejus meminit Clemens lib. YII constit. c. 41 et 42. et Dionysias Areopagita de Ecclesiastica hier. c. de Baptismo. Tertull. in lib. de spectaculis c. 1. cum inquit: « Aquam ingressi, Christianam fidem in suae legis verba profitemur; renuntiasse nos Diabolo, et pompis ejus, et Angelis ejus, ore nostro contestamur. » Similia habet in lib. de Idololatria, et in lib. de Corona militis, ubi hoc potissimum argumento probat, non debere Christianum fieri militem Imperatoris Gentilis, ne cogatur defendere Daemonum templa, quibus in Baptismo renuntiavit.

Ejusdem caeremoniae aperte meminerunt Cyprianus, in lib. de duplici martyrio. Origenes hom. 12. in Numer. Cyrillus, Catechesi mystagogica I. Basilius in lib. de Spiritu sancto c. 11 et 27. Chrysost. hom. 21. ad populum. Ambrosius lib. I. de Sacramentis c. 2. et lib. II, c. 7. Hieronymus in c. 6. Amos. August. lib. I. de Symbolo ad Catechumenos c. 1. et lib. I de peccatorum meritis et remiss. c. 34.

Quarta caeremonia est, fidei professio, quam saepius interrogati respondent, et postea etiam in ipso die Baptismi publice pronunciant recitantes Symbolum. Meminit hujus caeremoniae Clemens, et Dionysius locis citatis. Item Origenes hom. 5. in Numer. Cyprian. lib. I, epist. 12. Cyrillus Catechesi 1. Hilarius can. 15. in Matthaeum. Hieronymus in dialogo contra Luciferianos. Epiphan. in Anchorato, et August. lib. de fide, et operibus c. 11. et lib. VIII Confess. c. 2. Ubi refert historiam Victorini baptizati, cui cum offerrent presbyteri, ut si vellet, fidei Symbolum privatim recitaret; maluit ille publice ex edito loco de more fidem pronuntiare.

Quinta est, signum crucis in fronte, et pectore, in singulis enim scrutiniis, vel a presbyteris, vel a clericis imprimitur illis signum crucis. Meminit hujus caeremoniae Dionysius loco citato. Basii, lib. de Spiritu sancto c. 27, ubi ponit hanc caeremoniam inter Apostolicas traditiones, ut etiam abrenuntiationem, et caetera, quae in Baptismo fiunt. Augustinus lib. de catechizandis rudibus c. 20. alloquens Catechumenum prima die instruendum: « Crucis, inquit, signo in fronte hodie tamquam in poste signandus es. » Vide eumdem in epist. 118. in Psalm. XXXVI, concione 2. tract. 3 et 36. in Joannem, et serm. 19. de Sanctis.

Sexta caeremonia est, Exorcismus, id est,

adjuratio Daemonum certis precibus facta, ut recedant ab homine baptizando. Hanc praeter caeteras Calvinus ridet, ut inanem et fictitiam lib. IV institut. c. 19, §. 24. Sed nos facile possumus ostendere ex libris fere omnium veterum Patrum, omnia, quae etiam hoc tempore Ecclesia retinet de Exorcismis.

Nam in primis accepisse Ecclesiam potestatem a Deo coercendi Daemones per Exorcismos, testantur antiquissimi Patres, ut Justinus in dialogo cum Triphone: « Illi, inquit, per nomen Jesu Christi adjurati a nobis parent. » Idem habet Tertullianus in libro de Corona militis, in libro ad Scapulam, in Apolog. c. 32. et in lib. de Specialis c. de Munere. Cyprianus in lib. ad Demetrianum: « 0, inquit, si audire eos, et videre velles, quando a nobis adjurantur, et torquentur; spiritualibus flagris, et orationis flagellis exire coguntur.'» Similia habent Minutius in Octavio. Lactant, lib. II, c. 16, ubi etiam dicit, interrogatos nomen ab Exorcistis, Daemones respondere, quo nomine appellentur. Cujus etiam rei meminit Beda in c. VIII Lucae. Vide etiam eumdem Lactantium pib. IV, cap. 27. et lib. V, cap. 22. Augustinum lib. X civit, cap. 22. Denique (ut omittam infinitos alios) etiam Prudentius ita cecinit in Apotheosi contra Judaeos:

Torquetur Apollo

Nomine percussus Christi, nec fulmina verbi Ferre potest.

Intonat antistes Domini: Fuge callide serpens, Exue te membris, et spiras solve latentes.

Has inter voces medius Cyllenius ardens Ejulat, et notos suspirat Juppiter ignes.

Deinde esse in Ecclesia non solum donum Sanctorum quorumdam, sed etiam ordinarium officium exorcizandi, et coercendi Daemones, testantur Concilia antiqua, Antiochenum can. 10. et Carthaginiense IV, can. 7. et Laodicenum can. 29. et Patres vetustissimi, ut Cyprian. lib. IV, epist. 7. et Cornei, in epist. ad Fabium Antiochenum apud Eusebium lib. VI hist. c. 33.

Tertio, Exorcismos non fuisse quaslibet preces pro arbitrio Exorcistae, sed certas, et praescriptas ab Ecclesia, quae proprie dicuntur Exorcismi, patet ex Concilio Carthaginiensi IV, can. 7. et ex Joan. Micrologo lib. de observationibus Ecclesiasticis c. 7, ubi etiam monet Exorcismos non concludi:

« Per Christum Dominum nostrum, » ut alias preces, sed: « Per eum, qui venturus est judicare saeculum per ignem, » quia Daemones maxime diem ultimi judicii timent.

Quarto, ante Baptismum praemitti Exorcismos, testatur Dionysius loco notato, et Nazianzenus orat, in sanctum lavacrum: « Ne despuas, inquit, Exorcismi curationem; est enim et ipsa nativae sinceritatis etc. » Cyrillus Catechesi I: « Suscipe coelestem thesaurum, et in Exorcismis studiose versare. » Idem repetit pluribus in praefatione Catecheseor. Yide etiam Cyprianum lib. IV, epist. 7. Ambros. lib. I de Sacramentis c. 5. Optatum lib. IV contra Parmenianum. August. lib. de fide, et operibus c. 6, lib. II de nuptiis, et concupiscentia c. 18, ubi dicit, in tota Ecclesia esse hanc ipsam consuetudinem. Coelestinum I, ep. 1, c. 12. Denique Leonem I, epist. 4, o. 7, ubi dicit, secundum Apostolicam regulam Catechumenos Exorcismis scrutandos esse.

Septima caeremonia est exsufflatio, quae quidem annectitur Exorcismis. Nam et verbis Exorcismorum pelluntur Daemones, et caeremonia exsufflationis significatur eorum expulsio, et simul significatur afflatio boni Spiritus, quem recipiunt homines, cum recedit Spiritus malus.

Augustinus lib. VI contra Julianum c. 2: <( Ecclesia, inquit, filios fidelium nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret. » Et infra: « Id tu commemorare timuisti, tamquam ipse ab orbe toto exsufflandus esses, si huic exsufflatione, qua princeps mundi a parvulis ejicitur foras contradicere voluisses. » Similia repetit lib. II de peccato originali, c. 40. et lib. II de nuptiis, et concupiscentia c. 17 et 18. et lib. V Hypognostici prope finem.

Ambrosius lib. de iis, qui initiant, myster. c. 1: « Odorem, inquit, vitee seternee vobis inhalatum carpite. » Neque haec ceeremonia rideri potest, nisi Dominus ipse rideatur, qui Joan. XX simili ceeremonia uti voluit, cum Apostolis Spiritum sanctum dedit; nam insufflavit in eos. Ejusdem caeremoniae meminit concilium secundum generale canon. 7.

Octava caeremonia est, gustus salis. Datur enim Catechumenis gustandum sal, ut apparet ex Origene, hom. 6. super Ezech. et Concilio III Carthaginiensi, can. 5. Et forte

ad hunc salem allusit Augustinus, cum de se puero ait lib. I Confess. c. 11: « Signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale. » Dabatur etiam panis benedictus loco Eucharistiae, ut Augustinus testatur lib. II de peccat, meritis, et remiss. o. 26. Quamquam, et ipsum salem datum eis loco Eucharistiae, constat ex Concilio Carthaginiensi citato.

Nona est, cum tanguntur saliva nares, et aures, et dicitur eis, Epheta, id est, adaperire. Hanc valde miratur, et conspuit Calvinus, sed eam probat, et explicat Ambrosius lib. I de Sacramentis c. 1. et de iis, qui initiant. myster. c. 1, ubi etiam adfert exemplum Domini, qui Marci VII sputo tetigit linguam muti, et aures surdi, et dixit, Epheta. Ergo petenti Calvino cur etiam sputo tangamus nares, et aures Catechumenis respondeamus, ut nobis dicat, cur Dominus sputo tetigit linguam, et aures muti, etsurdi, Marci VII et oculos caeci nati, Joan. IX. Certe enim sine his caeremoniis potuit Dominus utrumque curare.

Decima caeremonia est, impositio manuum ac benedictio Sacerdotalis. Hujus meminit Dionys. loco notato, et Clemens lib. VII constitut. c. 39. et Concilium IV Carthaginiense can. 83. Item Cyprianus referens acta Concilii Carthaginiensis in testimonio VincentiiaThibari, asserit manus impositionem cum Exorcismis praecedere debere Baptismi regenerationem. Augustinus lib. II de peccat, merit. et remiss. c. 26: « Catechumenos, inquit, secundum quemdam modum suum per signum Christi, et orationem manus impositionis puto sanctificari. » Atque haec quidem caeremonia frequentissima est in divinis litteris. Nam et Dominus, Matth. XIX manus imponebat parvulis, et Apostoli semper fere orationi super aliquos addebant manus impositionem, ut patet, Actor. VIII, IX, XIII et alibi.

Undecima est unctio. Unguntur enim Catechumeni oleo benedicto ante Baptismum, in pectore, et soapulis, ungendi postea Chrismate post Baptismum. Meminit hujus unctionis Clemens lib. III recognitionum (etsi enim liber iste incertae fidei sit, quoad dogmata, tamen antiquissimus est):« Baptizetur, inquit, unusquisque vestrum in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis super se invocato, perunctus primum oleo per orationem sanctificato. » Chrysostomus hom. 6. in c. II ep. ad Coi.: « Inungitur baptizandus more athletarum, qui stadium jam ingressuri sunt. » Justinus quaest. 107. quaerit cur bis inungantur Christiani, semel ante Baptismum, et iterum post Baptismum. Ambros. quoque utriusque unctionis meminit, prioris quidem lib. I de Sacramentis c. 2. posterioris autem 1. II, c. 7. Cyrillus utriusque etiam meminit, prioris Cateches. 2. mystagog. posterioris Cateches. 3. mystagog. Utriusque etiam meminit Augustinus serm. 206. de tempore.

Duodecima est, abstinentia vini, et carnium, et etiam rei uxoriae, aliaque opera poenitentiae, non quidem ad satisfactionem, sed ut paratiores accederent ad Sacramentum Baptismi, ut patet ex Cyrillo Cateches. 1. Nazianzeno orat, in sanctum lavacrum, et Augustino. lib. de fide, et operibus c. 6. et Concilio IV Carthaginiensi can. 85.

Chapter 22 of 24