Caput XI
fingi ulla vocatio, nisi per Baptismum. Tunc enim recte dicuntur vocati, cum in numerum vocatorum adscribantur. Praeterea Act. II dicitur: Qui receperunt lerbum, baptizati sunt, et apposita sunt in die illa anima circiter tria millia. Ubi videmus, baptizari nihil esse aliud, quam Ecclesiam intrare.’ Unde Patres communi consensu distinguunt Catechumenos a fidelibus, ac docent illos, quod Baptismo careant, nondum esse intra Ecclesiam, nec dici posse fideles. Yide Nazianzenum orat, in sanctum lavacrum, Chrysostomum homil. 24. in Joan. Cyrillum lib. XII in Joan. cap. 50. Augustinum tract. 4. in Joan. et Concilium Florentinum in instructione Armenorum. Denique non potest homo Ecclesiae et Christo conjungi, nisi fide tantum, aut Sacramento tantum, aut utroque. Sed parvuli consentientibus Anabaptistis, non possunt fide ad Christum et Ecclesiam adjungi; ergo per Sacramentum adjungi debent.
Secunda ratid. Si non possent infantes baptizari, aut impedimentum esset ex parte prohibitionis alicujus divinae, aut ex parte Sacramenti, aut ex parte ministri, aut ex - parte ipsius suscipientis, aut denique ex parte Ecclesiae, quae per Baptismum acquirit jus in homines, quod non videtur posse fieri sine propria ipsorum voluntate. Nihil autem horum dici potest. Nam nulla exstat divina prohibitio. Sacramentum autem non pendet nisi a divina institutione; alioqui non esset certum, nec adferret solidam consolationem; itaque ex se semper est efficax, et idem operatur, sive adulto, sive infanti detur. Minister autem aeque potest infantem aspergere, et verba sacra super eum proferre, ac super adultum. Ex parte suscipientis requiritur quidem in adultis dispositio quaedam per actualem fidem et conversionem in Deum: At haec non requiritur in infante. Nam in adultis duplici de causa requiritur illa dispositio. Primo, propter peccata actualia, quae illi originali addiderunt. Peccatum enim, quod committitur per actualem aversionem propriae voluntatis a Deo, requirit, si remitti debeat, actualem conversionem propriae voluntatis in Deum. Secundo, quia Deus agit cum rebus secundum earum naturas, et ideo, qui habet usum liberi arbitrii, non justificatur a Deo, nisi etiam ipse concurrat per assensum liberi sui arbitrii. At neutra
causa in parvulis reperitur. Illi enim nec habent usum liberi arbitrii, nec peccaverunt per aversionem propriae voluntatis a Deo: solum enim habent aversionem habitualem, quae potest tolli per habitum charitatis infusum, et peccaverunt aliena voluntate. Unde aequum est, ut eis etiam prosit aliena voluntas.
Denique non obstat obligatio, quae nascitur ex Baptismo. Nam in primis non obligatur nisi ad ea, ad quae alioqui obligatus vel obligandus erat. Nam ad legem divinam servandam, ad abrenuntiandum Diabolo et pompis ejus, omnes tenentur etiam sine Baptismo. Rursus omnes tenentur suscipere Baptismum, idque divino mandato, et proinde omnes tenentur sc subjicere Ecclesia} et ejus praeceptis. Hoc solum inter adultos et infantes interest, quod illi, quia sui juris sunt, debent propria voluntate se Ecclesia; subjicere; et nisi faciant, peccant: isti, quia non sunt juris sui, sed parentum, possunt eorum voluntate Ecclesiae subjici. Itaque est illis aliena voluntas loco rectae rationis, quam habere deberent si essent adulti: proinde nulla eis fit injuria, sed ingens beneficium, cum baptizantur, licet inde consequatur obligatio obediendi Ecclesiae. Sed neque infantes illi, qui carent parentibus et tutoribus, et ab aliquo extraneo baptizantur, queri postea possunt. Nam qui illos baptizant, agunt eorum causam: sicut si quis incideret in hominem loethaliter vulneratum, qui usu linguae et rationis careret, eumque in domum aliquam portari, et a medicis curari juberet, certe non posset ille postea queri de isto homine, quod eum obligasset ad solvendam medicis mercedem: et si quereretur, ac solvere nollet, ab omni justo judice damnaretur.
Solvuntur objectiones Anabaptistarum.
Sed operae pretium erit solvere argumenta illa triginta et sex, quae pro se adducunt Ministri Transylvaniae.
Primum argumentum: « In sacris nullibi invenitur Paedobaptismus, et nullum de eo mandatum vel exemplum habemus; ergo rejiciendus. » Respondeo: Argumentum hoc adversus Lutheranos magnas vires habet quippe qui eo principio passim utuntur. At apud Catholicos nihil unquam valuit. Licet enim non inveniamus expresse mandatum, ut baptizemus infantes; tamen id et colligitur satis aperte ex Scripturis, ut supra ostendimus; et praeterea non minoris auctoritatis est apud nos Apostolorum traditio, quam Scriptura: eodem enim spiritu Apostoli loquebantur, quo scribebant. Esse autem hanc Apostolicam traditionem, inde scimus, unde scimus Scripturam Apostolicam esse Scripturam Apostolicam, nimirum ex testimoniis antiquae Ecclesiae.
Secundum argumentum: « Mandatum est, ut prius doceamus, postea baptizemus; prius ergo docendi infantes, quam baptizentur: Ite, docere omnes gentes baptizantes,» Matth. XXVIII. Respondeo: Ponit eo loco Dominus ordinem, quem servare debeant Apostoli in conversione Gentilium, ut prius instruerent eos, deinde baptizarent, postremo monerent, non sufficere fidem et Baptisma, nisi etiam adderent postea legis obedientiam, et opera bona. Ideo enim subjungit: Docentes eos servare omnia, quaecumque 'praecepi vobis. Qui quidem ordo servandus est, cum fieri potest, ut etiam ab Ecclesia diligenter servatur, cum adulti ad fidem veniunt. At si vel propter incapacitatem hominum, vel propter defectum aquoe, non possint servari omnia, vel non eodem ordine, certe praestat aliquid servare, quam nihil. Si quis enim in deserto esset cum homine Gentili jam moriente, ubi non esset aqua, posset illum docere et instruere, ut crederet; nec peccaret contra praeceptum Domini: Docere baptizantes, quia id intelligitur, cum fieri potest. Quia igitur infantes non sunt capaces doctrinae, et capaces sunt Baptismi, mutatur in eis ordo: ut prius baptizentur, ne forte pereant sine hoc unico praesidio, ac deinde cum adoleverint, doceantur. Quemadmodum si adultus ad fidem veniat, et justa de causa differendus sitBaptismus, tamen docendus erit et monendus, ut Dei legem observet. Et stultus sane esset, qui diceret, non debere Catechumenos legem Dei servare et bene vivere, quia Dominus 'post Baptisma posuit, ut moneantur de obedientia legis praestanda.
Tertium argumentum: « Gloriatur Paulus, et gratias agit Deo, quod neminem baptizaverit praeter Caium et Crispum, et Stephanae domum, » I. Corinth. I. Quam igitur necessarius sit Pcedobaptismus, illinc collige. Et quod praeterea Christus ne quidem adultum baptizarit unquam, vel Joannes Baptista infantem. Respondeo: quod Christus, Joannes et Paulus non baptizarint infantes; adversarii dicunt, sed non probant, imo contrarium est probabilius, saltem de Paulo et Joanne. Nam in domo Stephanae, quamPaulus baplizavit, probabile est fuisse aliquem infantem. Porro ad Joannem exibat, omnis Hierusalem, imo et omnis Judaea, ut baptizaretur ab eo, Matth. III et Mare. I. Quis autem as^stat, inter omnes non fuisse unum, qui adduceret filium suum? Christus autem non baptizabat quidem ordinarie per se, sed per discipulos, Jo. IV, tamen.aliquem, vel aliquos sine dubio baptizavit, ut haberet baptizatos, per quos alios baptizaret, ut scribit Augustinus in epist. 108. ad Seleucianum, et Evodius Apostoli Petri successor, in Antiocheno Episcopatu scribit, B. Virginem et S. Petrum ab ipso Christo baptizatos, ut refert Nicephorus lib. II histor. cap. 3. et Euthymius in cap. III Joan. Sed esto ita sit, ut illi dicunt, a Christo, Joanne et Paulo nullum infantem baptizatum, num ideo non sunt infantes baptizandi? aut num ideo antiquis temporibus non baptizabantur? Joannes enim forte nullum infantem baptizavit, quia ejus Baptisma non erat infantibus necessarium; Christus et Paulus majoribus rebus intenti, baptizandi officium aliis committebant: ut patet de Christo, Joan. IV, et de. Paulo, Act. XIX.
Quartum argumentum: « Reprobi non sunt baptizandi: Multi ex infantibus sunt reprobi; ergo abstinend um, 'ne profanetur Sacramentum per nostram ignorantiam. » Respondeo primo: Eodem argumento probarent, neque adultos esse baptizandos. Secundo, Recte probat hoc argumentum contra Calvinum et Bucerum, et similes, qui volunt Baptisma esse sigillum aeternae benevolentiae Dei. At apud nos nihil probat. Nam etiamsi parvulus forte sit reprobus, tamen dum baptizatur, vere justificatur, et proinde. Sacramentum non profanatur, cum sit aeque in illo, atque in quovis electo signum gratiae verum et efficax.
Quintum argumentum: « Qui non credit, a Baptismo arcendus est, Act. VIII: Si credis licet. Infantes non credunt, Deuteron. I: Nec sciunt malum, nec bonum. » Respondeo: Hoc argumentum demonstratio est contra Lutheranos, qui existimant, Sacramenta nihil esse aliud, nisi instrumenta alendae fidei: sed quid illi de haere sentiant, sequenti capite explicabimus, ubi etiam hoc argumentum solvemus. Interim dico, sufficere infanti fidem alienam, sicut ei obfuit peccatum alienum.
Sextum argumentum: «Cogi homines ad Baptismum, est plus tribuere Sacramento, quam par sit, et Papse opinionem stabilire, qui docet neminem sine Baptismo posse salvari. » Respondeo: Argumentum verissime concludit; sed contra Calvinam, non contra Catholicos.
Septimum argumentum: « Conjungenda est aqua cum Spiritu, Joan. III, veluti fides cum Baptismo, Mare. ult.: Qui crediderit, et baptizatus fuerit. At infantes spiritu obtusi sunt, et credere non possunt. » Respondeo: Quod ad Spiritum attinet, locus Joannisnon docet baptizatum debere sentire motionem Spiritus sancti, ut Anabaptistee credunt, sed solum vim aqu® in Baptismo esse a Spiritu sancto; et sicut aqua lavat exterius, ita Spiritum lavare interius, quod potest fieri etiam in dormiente et non sentiente. Fit enim illa lotio et renovatio interior per infusionem habituum, qui sine ullo nostro actu infundi possunt. Quod autem ad fidem attinet, locus Marci ult. inte)ligitur sine dubio de adultis. Nam praecedit: Praedicare Euangelium omni creatura’: Qui crediderit etc. At infantibus stultum esset praedicare. Adde quod hoc ipsum fateri coguntur Anabaptistae, si sibi constare volunt. Nam docent infantes salvari sine fide et sine Baptismo, ut Melanchthon testatur in locis, tit. de Baptismo parvulorum. Adde denique, non deesse fidem illis necessariam, ut supra diximus et infra dicemus.
Octavum argumentum: « Ad fidei articulos tantum credendos Ecclesia obligatur; ergo cogi ad Paedobaptismum non debet, cum non sit articulus fidei. * Respondeo: Ad fidem pertinere infantes posse baptizari. Nam etiamsi non haberetur expresse in Scripturis; habetur tamen in traditione Apostolica. Praeterea deducitur evidenter ex Scripturis, ut diximus. Argumentum tamen
recte concludit contra Zwinglium et Calvinum, qui non admittunt traditionem, et putant, Baptismum non esse necessarium; et locum Evangelii Joan. III: Nisi quis renatus fuerit etc. detorquent ad metaphoras.
Nonum argumentum: « Si infantes baptizandi sunt, ergo et communicandi; ut ostendit vetustas, quae ejusmodi inanes lotiones et cccnas pueris obtrudere coacta fuit. » Respondeo: Non esse parem rationem Baptismi et Communionis. Nam Baptismus necessarius parvulis est, quia alioqui pereunt in aeternum, si sine Baptismo de hac vita decedant: Communio vero, ut etiam Sacramenta caetera, non sunt necessaria, nisi adultis, post Baptismum. Id quod ex ipsorum natura et effectibus patet. Eucharistia enim (ut de ea solum loquamur) instituta est, ut vitam spiritualem in Baptismo acquisitam conservet ac nutriat, quod facit in rebus corporalibus cibus corporalis, qui vitam animalem conservat. Sicut igitur sine cibo potest aliquandiu vivi, nimirum donec naturalis calor non coeperit humorem vitalem consumere; ita quoque sine Eucharistia conservari potest vita spiritualis, donec concupiscentiae calor non coeperit humorem gratiae et virtutum depasci: quod certe non accidit in infantia, sed in adulta solum aetate. Quare ipse etiam Dominus, ut indicaret Eucharistiam non esse pro infantibus institutam, noluit eam in lacte constituere, quod est unicum infantium alimentum, sed in pane et vino, quae ad solos adultos proprie pertinent. Porro veteres aliqui certis de causis in infantium ora infundebant eo modo quo poterant Eucharistiam,^ sed neque eae causae modo locum habent, et aliis de causis magis urgentibus Ecclesia id non facit. Verum de hac re alibi plura dicenda sunt.
Decimum argumentum: «Non datur Baptismus absque poenitentia, Act. II et Mare.I. At infantes poenitere nesciunt. » Respondeo: Poenitentiam necessariam esse in Baptismo adultorum, de quo tractatur in illis locis ob peccata actualia, qure adulti commiserunt: originale enim peccatum non est materia peenitentife. Non enim recte poenitentiam agit ejus peccati, quod ipse non commisit, et quod in ejus potestate non fuit: originale enim peccatum non ipsi committimus, sed trahimus ab Adamo per naturalem propagationem. Unde Roman.IX dicitur de infantibus: Cum nihil boni, vel mali egissent.
Undecimum argumentum: « Nazianzenus in sermone de Baptismate optat differri Baptismum, donec pueri de fide sua aliquid possint respondere. Augustinus lib. IV de Baptismo contra Donatistas, parvulorum Baptismum scribit non fuisse a Conciliis stabilitum, increpisse autem' Origenis tempore. » Addunt testimonium Trismegisti, Sybillarum et Musculi. Respondeo: Nazianzenus optabat quidem Baptismum differri usque ad triennium, ut pueri aliquo modo respondere possent; excipit tamen periculum mortis. Yult enim, si periculum conspiciatur, baptizari quocumque tempore; et probat ex Circumcisione, aliisque argumentis. Itaque duo habet Nazianzenus contra Anabaptistas. Unum, posse infantes baptizari quocumque tempore. Alterum, numquam esse differendum ultra triennium Baptismum infantium. At certe pueri trium annorum nondum utuntur ratione, neque possunt credere, aut poenitere, aut alia praestare, quae cupiunt Anabaptista). Adde, quod Nazianzeni consilium non est probatum aliis Patribus: utilitas enim illa perexigua est, et periculum ingens incurrere possent ejusmodi infantes, ob inopinatos casus. Idem dici debet ad Tertullianum, qui in lib. de Baptismo prope finem idem consilium dedit, quod postea Nazianzenus. Jam vero Augustinus perperam et mendaciter citatur ab Anabaptistis. Non enim negat a Conciliis stabilitum Poedobaptismum Augustinus, quod eum infirmare velit, sed ut ostendat antiquiorem esse omnibus Conciliis. Sic enim loquitur lib. IV de Baptismo infantium: « Quod universa tenet Ecclesia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate Apostolica traditum rectissime creditur. » Ex quibus verbis refellitur etiam mendacium de invento Psedobaptismo Origenis tempore: nam Augustinus neque dicit inventum Peedobaptismum Origenis tempore, neque dicere potest, cum affirmet descendere ex Apostolica traditione. Porro testimonium Musculi Lutherani non pluris facimus, quam ipsOrum Anabaptistarum testimonia. Trismegistus et Sybillse non loquuntur de Christi Baptismo, sed de aliqua Ethnica lotione, quee nihil ad nos.
Duodecimum argumentum: « Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem, Rom. X. Id parvuli non possunt. » Respondeo cum Augustino loco citato, lib.
IV de Baptismo, cap. 24. hoc esse, quod Apostoli tradiderunt, infantes salvari per Baptismum, etiamsi corde non credant, nec ore confiteantur. Etsi enim fidem actualem non habent, habent tamen fidei Sacramentum, quomodo e contrario bonus latro non habuit fidei Sacramentum, et salvus fuit per ipsam fidem et conversionem ad Deum. Itaque in necessitate supplet fides, et votum, Sacramenti defectum; et contra supplet Sacramentum, fidei actualis et propria) defectum.
Decimumtertium argumentum: « Perfecta Sacramenta cum sint, perfectos requirunt. Infantes admodum imperfecti; ergo, etc. » Respondeo: Res perfecta) si comparentur ad causam agentem, non conveniunt nisi perfectis: non enim possunt perfecta opera facere, nisi perfecti artifices. At si comparentur ad causam patientem, id est, ad materiam seu subjectum, tum conveniunt imperfectis, non perfectis: earum enim munus est perficere res imperfectas. Hujus generis est Baptismus respectu hominum: est enim perfectum Sacramentum, quod perficit homines imperfectos. Simile est de medicina corporali: perfecta enim medicina non datur perfectis in sanitate, sed valde imperfectis, id est valde aegrotis. Unde Apostolus, Hebr. VI, dicit, imperfectorum esse baptizari: Intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non iterum jacientes fundamentum poenitentice Baptismatum etc.
Decimumquartum argumentum: « Goena Domini requirit externam fidei confessionem, et propterea ab ea arcentur parvuli. AtBaptismus quoque requirit externam confessionem, cum nihil sit aliud, nisi fidei protestatio. » Respondeo: Tam Coena Domini, quam Baptismus sunt fidei externa) professiones; et ideo per eorum susceptionem profitemur fidem, etiamsi nihil omnino verbis diceremus. Quare etiam parvuli dum baptizantur, profitentur fidem; et idem facerent, si communicarent: non enim ista est causa cur arceantur a communione.
Decimumquintum argumentum: «Christi symbola ad ipsius commemorationem et prmdicationem sunt ordinata. Nihil horum possunt parvuli facere. » Respondeo: Qui suscipiunt Christi symbola: hoc ipso quod ea suscipiunt, commemorant et pra)dicant
Christum: quare etiam parvuli id faciunt. Dum enim merguntur in aquam, commemorant Christi mortem et sepulturam; dum elevantur ab aqua, commemorant Christi resurrectionem. Neque aliud requirit Apostolus Rom. YI.
Decimumsextum argumentum: « Fides ex auditu: auditus pe r verbum Dei (i). Si dixeris infantes fidem habere, novam novae fidei revelationem in illis demonstrabis, quod ex verbo Dei probare numquam poteris. » Respondeo: Argumentum concludit contra Lutheranos, qui fidem actualem ponunt in infantibus.
Decimumseptimum argumentum: « Christus annorum triginta baptizatur. » Respondet Nazianzenus oratione in sanctum lavacrum, non omnia qua} Christus fecit, a nobis eodem modo fieri posse, vel debere. Jejunavit ille sine omni cibo, idque mox a Baptismo; nos id facimus alio modo et alio tempore. Eucharistiam dedit ille in ccenaculo, post coenam, et ante passionem: nos in templis ante coenam, post resurrectionem. Adde prafferea Christum distulisse Baptismum ad annum trigesimum, tum quia non egebat ipse Baptismo, tum quia non erat ei periculum ne morte praeveniretur; tum quia decreverat in affate perfecta auspicare praedicationem suam et ostensionem suam ad homines; in Baptismo autem agnosci coepit ob miracula, quse tunc acciderunt. Nos autem egere Baptismo incipimus continuo ac nati sumus; nec sumus certi de tempore vitae nostrae: et denique non baptizamur, ut mundo innotescamus, sed ne in aeternum pereamus. Adde, quod Christus circumcisus est in infantia: quod autem Judaeis erat circumcisio, nobis est Baptismus.
Decimumoctavum: « Quicumque baptizantur, Christum induunt; an infantes Christum induant, expende. » Respondeo: Induunt infantes Christum, quandoquidem per habitum gratia} illis infusum, exuunt veterem hominem, et induunt novum. Posse autem id fieri sine proprio mentis actu, docet Apostolus Roman. V: Sicut, inquit, per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Itaque sicut hoc ipso, quod aliquis nascitur ex Adam, communicatur ei peccatum Adae, etiamsi usum mentis non habeat; ita hoc ipso quod aliquis renascitur
ex Christo per Baptismum, communicatur ei Christi justitia, et ita Christum induit, licet per aetatem non habeat usum rationis.
Decimumnonum: « Novi Testamenti Sacramenta sunt spiritualia; infantes toti carnales. » Respondeo: Ideo recipiunt Sacramenta spiritualia, ut fiant etiam ipsi spirituales: quales vere fiunt per habitum, non per actum.
Yigcsimum: « Apostoli hominum piscatores sunt, non infantium. » Respondeo: Quasi vero infantes non sint homines. Quamquam piscari proprie non est baptizare, sed praedicare; et fatemur infantibus non esse praedicandum.
Vigesimumprimum; c Qui accedunt ad Sacramenta, probare se ipsos debent, I. Corint. XI. Infantes id non possunt; ergo etc.» Respondeo: Id solum Apostolus dixit de Eucharistia, quae requirit, ut homo sine conscientia peccati accedat, alioqui indigne accedit, et ut discernat corpus Domini. Quocirca recte Ecclesia non communicat infantes, qui non possunt discernere corpus Domini. In Baptismo non requiritur talis probatio. Potest enim quis accedere cum conscientia peccatorum, dummodo poeniteat eum peccasse, et propositum habeat recte vivendi: est enim Baptisma institutum, ut purget peccata. Quamvis autem requiratur in adultis ad Baptismum alia quaedam probatio, ut non accedant ficto animo, neque cum affectu peccati; tamen in infantibus nulla probatio necessaria est, cum obicem ponere non possint.
Yigesimumsecundum argumentum: «Qui Christianus fieri vult, induere debet novum hominem, exuto veteri. Id non possunt infantes. » Respondeo: Jam dixi, assumptum esse falsum. Quamquam nec major propositio est absolute vera, cum Christianus sit etiam is, qui est malus, modo Baptismum perceperit, et Christi fidem profiteatur.
Vigesimumtertium: « Fidelis dispensator dat oibum in tempore suo, et aspicit albas messes, non virides, et tenerrimas. » Respondeo: Id optime servat Ecclesia, qute parvulis dat Baptismum, - non Communionem: quia Baptismi semper est tempus, non autem Communionis. Porro regiones albse ad messem, dicuntur homines dispositi et idonei ad recipiendam salutem: quales semper sunt parvuli; non autem semper tales
sunt adulti, qui variis desideriis et peccatis impediuntur.
Vigesimumquartum: « Illi vere dicuntur fratres, qui ex eodem poculo bibere possunt. Infantes non possunt; ergo etc. » Respondeo: Dicuntur fratres qui bibunt ex eodem poculo, sed majori ratione dicuntur fratres, qui Baptismo eodem renascuntur. Nam Baptismus facit nos Dei filios, et fratres Christi, ac omnium aliorum similiter renatorum: bibere autem ex eodem poculo, solum est signum fraternitatis. Unde Apostolus utrumque dixit de Baptismo, I. Cor. XII: Omnes vos in uno Spiritu in unum corpus baptizati estis. De Eucharistia, I. Cor. X: Unus panis, et unum corpus multi sumus (i). Et contra, bibere ex diversis poculis, ita ut alii bibant calicem Christi, alii calicem daemoniorum, signum est diversitatis et schismatis. Quod, si qui ex nullo calice bibant, quod faciunt parvuli, non impedit fraternitatem, quae aliunde haberi potest, nimirum ex Baptismo, qui vere nos fratres sub uno Patre, imo et membra unius corporis facit. I. Cor. XII: Omnes nos in uno Spiritu in unum corpus baptizati sumus. Id quod etiam in rebus carnalibus videmus; infantes enim interdum fratres sunt hominum adultorum, quia ex eodem Patre geniti sunt, licet non vescantur eodem pane, nec bibant ex eodem poculo.
Vigesimumquintum: « Qui Sacramentorum externam partem tantum sumit, nihil sumit. Infantes aqua sola tinguntur, cum careant ratione; ergo etc. » Respondeo: falsa est assumptio. Licet enim infantes careant rationis usu, non tamen carent anima rationali, ejusque potentiis, in quibus Deus per gratiam habitare potest, et habitat, cum baptizati sunt, ut Augustinus scribit in ep. 57. ad Dardanum. Ubi dicit mirabile esse, et tamen verum, quod in multis Deus' non habitet, qui eum norunt, ut in Philosophis, de quibus Rom. I: Cum cognovissent, non sicut Deum g lori f caverunt: et contra in multis habitet, qui eum non norunt, ut in parvulis baptizatis. Et lib. I de peccat, meritis et remiss. cap. 9: « Dat, inquit, sui Spiritus occultissimam gratiam, quam etiam latenter infundit et parvulis. »
Vigesimumsextum: «Non debet ad Christum vocari, qui non potest a Joanne Bap¬
tista prseparari. » Respondeo: Verum est, si egeat praeparatione; parvuli autem ea non egent. Quocirca Dominus ait Matth. XIX: Sinite parvulos venire ad me: neque jussit cos exspectare donec a Joanne praepararentur.
Vigesimumseptimum: « Baptismus est tinctio cum doctrina, et manuum impositione, Hebr. VI. » Respondeo: Non hoc dicit Apostolus; sic enim loquitur: « Intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum Baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.» Ubi illud: « Baptismatum doctrinae, » conjungendum est cum illis, « non rursum jacientes fundamentum. » Et sensus est: Non revertamur iterum ad fundamentum doctrinae de Baptismo tradendae, et de impositione manuum, id est, de Confirmatione: ista enim traduntur Catechumenis initio fidei, nunc ad altiora tendere nos oportet. Ubi non definitur Baptismus, tinctio cum doctrina; sed asseritur, doctrinam de Baptismo ad incipientes, non ad perfectos pertinere, quod est contra Anabaptistas, qui Baptismum perfectorum esse volunt.
Yigesimumoctavum: « Baptismus est mortificatio, et ablutio cum invocatione nominis Jesu, Actor. XXII. » Respondeo: Etiam in parvulis Baptismus mortificat peccatum. Porro invocatio illa non est de substantia Baptismi, sed conveniens, et adhibenda cum fieri potest.
Vigesimunmonum: «Baptismus est ablui corpore aqua in certitudine fidei, depulsa mala conscientia. Ilebr. X. i> Respondeo: Non definit Baptismum Apostolus, sed monet cum, qui vult ad Deum accedere, ut habeat plenam fidem, et bonam conscientiam, etpraiterea Baptismum. Sic enim ait: Accedamus in vero corde, cum plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda.
Trigesimum: « Baptismus est depositio sordium, et peccatorum, et sepeliri cum Christo. Coloss. II. » Respondeo: Id etiam infantibus convenit, qui habent peccatum originale. Etsi enim id Anabaptistae negant: tamen Paulus affirmat Rom. V: In quo om-
nes peccaverunt. Et Ephes. II: Eramus et nos natura filii irce.
Trigesimumprimum: « Baptismus est stipulatio bonae conscientiae erga Deum, I.Pet. III. » Respondeo: Effectus est ille Baptismi, non ipsa Baptismi essentia. Porro eum effectum in infantibusBaptismus efficit fundamentaliter, ut sic loquamur, facturus deinde, cum ii adoleverint, etiam formaliter: abluit enim peccatum, ex qua ablutione oritur postea testimonium bonae conscientiae.
Trigesimumsecundum: « Baptismus est lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus Sancti, Tit. III et Joan. III. »
Trigesimumtertium: « Baptismus, qui a Prophetis figuratus est, Ezech.XXXVI, Zach. XIII, nihil ad infantes pertinet. » Respondeo: Falsum assumunt ex eo, quod putant infantes non habere peccatum originale: hinc enim negant infantes regenerari, vel mundari debere.
Trigesimumquartum: « Sacramenta sunt cibi solidi. Infantes lacte indigent. » Respondeo: Sacramentum Eucharistiae est solidus cibus, ideoque sub specie panis institutum est, nec parvulis datur. At Baptismus non est cibus, sed regeneratio, quae maxime convenit parvulis; parvuli enim nasci solent. Quare Apostolus Ilebr. VI Baptismum imperfectorum esse dicit.
Trigesimumquintum: « Prius nos esse oportet animales, deinde spirituales, I. Cor. V. Sacramenta sunt instrumenta spiritualia; ergo infantes spiritu renasci non possunt. » Respondeo: Vis argumenti haec videtur esse. Sacramenta sunt spiritualia, ergo spiritualibus tantum conveniunt. Sed infantes non sunt spirituales, ut ex Apostolo colligitur, qui docet nos prius esse animales, et postea spirituales; igitur Sacramenta.infantibus non conveniunt. Sed in hoc argumento mala est prima consequentia. Sacramenta enim sic sunt spiritualia, ut homines spirituales ex animalibus efficiant, cum vim habeant regenerandi et renovandi, Joan. III et Tit. III.
Trigesimumsextum. « Adultos ccecos, surdos et mutos nemo unquam baptizare audebit; tanto minus infantes, qui nec ambulare possunt, nec audire, nec loqui. » Respondeo: Ejusmodi adulti, si indicare possint aliquo modo suam voluntatem, qua baptizari velint, aut certe antea indicaverint, quam
in eum morbum inciderent: omnino baptizari possunt ac debent, ut aperte tradit Concilium III Carthagin. cap. 34. et Arausicanum I, can. 12. et Augustinus lib. I de adulterinis conjugiis, cap. 26. de aegrotis, qui repente obmutescunt; Quod si sciri nequeat eorum voluntas, non baptizantur, quia in iis, qui rationis usum habent, requiritur eorum consensus, ut supra diximus; quod in infantibus non requiritur, ut quibus sufficit aliorum consensus. Item nescimus de adultis caecis, mutis et surdis, an non ponant obicem aliquem; quod de infantibus certe scimus.
Quid sentiant adversarii defide,quce requiritur in Baptismo parvulorum.
Restat altera quaestio de fide, qua parvuli baptizantur. Sunt autem de hac re duae extremae sententiae haereticorum, inter quas media incedit sententia Catholicae Ecclesiae.
Prima sententia Lutheranorum est, qui fidem actualem, aut aliquid simile actuali fidei parvulis tribuunt. Primus Lutherus anno 20. in lib. de captivit. Babyl. cap. de Baptismo, cum dixisset: « Omnia Sacramenta ad fidem alendam instituta sunt. » Item: « Sacramenta non justificant, nec ulli prosunt, sed sola fides. » Item: « Sacramenta non implentur, dum fiunt, sed dum creduntur, )> vidit repugnare his sententiis Baptismum parvulorum, atque eum sibi ipse objecit: « Opponetur, inquit, forsan iis, qu* dicta sunt, Baptismus parvulorum, qui promissionem Dei non capiant, nec fidem Baptismi habere possint. » Respondet autem, ac duo dicit. Primo, infantes credere. Secundo, fidem acquirere, non vi Sacramenti, sed per orationem Ecclesice, et fidem offerentium parvulum ad Baptismum; et sic exponit, quod dici solet, parvulis fide aliena succurri. Quod autem loquatur de fide actuali parvulorum, non de aliquo habitu, patet ex illis ejus verbis: « Sicut verbum Dei potens est, dum sonat, etiam impii cor immutare, quod non minus est surdum et incapax, quam ullus parvulus, ita per orationem Ecclesiae offerentis et credentis, cui omnia possibilia sunt, et parvulus fide infusa mutatur, mundatur et renovatur. » Haec ille. At certe impius cum ad vocem verbi Dei immutatur, ut velit converti, actualiter immutatur, non habituali ter.
Item Lutherus in lib. contra Cochlaeum anno 23: « Dicimus, inquit, ad Baptismum infantes credere per vim verbi, quo exorcizantur, et per fidem Ecclesia; eos offerentis, et eis fidem orationibus suis impetrantis. Alioqui mera et intolerabilia essent mendacia, quando baptizans a parvulo quaerit, an credat, non baptizaturus, nisi vice ejus respondeatur, Credo. Ut quid interrogat an credat, si certum est, eos non credere? ut Cochlseus contendit. Esto, Augustinus sic aliquando dicat; sed Cochlseo satis sit, esse sic ab homine dictum: nos volumus hoc dictum divinis testimoniis probari. Quin asserimus parvulos prorsus non esse baptizandos, si verum est, in Baptismo non credere, ne illudatur majestatis Sacramentum et verbum. Debemus autem et hunc negatae in parvulis fidei errorem Sophistis etc. » Ubi apertissime loquitur de fide actuali, non de habituali; neque enim Cochlams, aut Augustinus, aut Scholastici, quos ille Sophistas vocat, fidem habitualem in parvulis negarunt. Et praeterea vult Lutherus fidem esse in parvulis ante Baptismum, dum exorcizantur et interrogantur; illa autem non potest esse fides nisi actualis, habitualis enim non infunditur ante Baptismum, sed in ipso Baptismo. Idem etiam scripsit in lib. ad Waldenses, ubi ait, praestare prorsus omittere Baptismum in parvulis, quam baptizare eos sine fide. Nam si sine fide accipias Sacramentum, magno tuo malo accipies. Et probat ex illo Mare. ult.: Qui crediderit, et baptizatus fuerit. Qui locus de actuali fide intelligitur.
Haec sententia visa est admodum dura omnibus aliis, et peperit tres sectas diversas. Quidam enim negarunt parvulos baptizandos, cum omnino crederent sine fide Baptismum nihil prodesse, ut Lutherus dixerat: et simul experimento certissimo tenerent, parvulos non credere, cum aperte renitantur et ejulent cum baptizantur. Atque hi sunt Anabaptistae, de quibus supra diximus.
Alii non negarunt parvulos baptizandos, sed negarunt fidem in parvulis requiri; et ii sunt Sacramentarii, de quibus mox dicemus, dum alteram sententiam referemus.
Denique alii neque fidem, neque Baptismum parvulorum negarunt, sed mollire conati sunt, et exponere Lutheri sententiam. Itaque anno 36. convenerunt Lutherani ad Conciliabulum Wittembergense, cujus acta exstant apud Cochlanun lib. III Miscellaneorum, tract8. cap. 2. In ea Pseudosynodo haec pronuntiata habentur. Primum, rejiciendum esse errorem illorum, qui imaginantur salvari infantes sine aliqua actione ipsorum. Secundum, etsi nos non intelligamus qualis sit illa actio parvulorum, tamen certum esse in eis fieri sanctos et novos motus, sicut in Joanne Baptista, quando exultavit in utero. Tertio, licet non sit imaginandum, quod infantes intelligant, tamen motus eorum, et inclinationes ad credendum, et diligendum Deum, similes esse motibus fidei et dilectionis, et hoc esse intelligendum, cum dicuntur infantes credere.
Hanc mitigationem sententiae Lutheri, sequi videntur communiter Lutherani. Philippus in locis anni 58. tit. de Baptismo parvulorum: « De infantibus hoc satis est tenere; Spiritus sanctus per Baptismum eis datur, qui efficit in eis novos motus, novas inclinationes ad Deum pro ipsorum modo.» Idem habet JoannesBrentius in Apolog. pro Confess. Wirtemberg. cap. de Baptismo; et David Cliitrams in suo Catechismo loco 7. de Baptismo. Item Illyricus cum Centuriatoribus centur. II, cap. 4. coi. 63. et centur. V. cap. 4. coi. 517. reprehendit Justinum et Augustinum, quod velint infantes in Baptismo non credere fide propria, sed aliena. Denique (ut omittam caeteros) Martinus Kemnitius in 2. par. Exam. Tridentini Concilii ad can. 13. VII. sess. p. 258 et seq. dicit quidem esse difficile intellectu et explicatu, quemadmodum infantes credant: «Tamen, inquit, quomodo hoc simplicissime possit intelligi, explicatur in formula concordiae inter Theologos Saxoniae et superioris Germanice, anno 1536 constituta etc. » Et ponit breviter summam eorum, quae ex conventiculo Wirtembergensi supra citavimus.
Est autem hic observandum, Kemnitium mira fraude et artificio, imo aperto mendacio asserere, hanc sententiam conventiculi Wirtembergensis concordare cum Lutheri sententiis supra citatis, et rursum Lutherum cum Augustino; et contra Synodum Tridentinam dissentire in hac re a Synodo generali Viennensi, quod Synodus Viennensis docuerit infantibus in Baptismo infundi habitus fidei, spei et charitatis: Synodo autem Tridentinas ita sorduerit illud decretum, ut ne mentionem quidem ejus facere voluerit. Quas mendacia paulo post refellemus; atque haec de prima sententia.
Altera sententia in altero extremo: infantibus nullam fidem in Baptismo esse necessariam. Hanc videtur primus etiam Lutherus docuisse. Nam licet antequam Anabaptistas exorirentur, illa scripserit, quae supra citavimus, tamen postquam illi apparuerunt, scripsit librum contra eos, anno 4538. et ubi ad hoc argumentum venisset de fide infantium, dixit nihil interesse, sive credant, sive non credant. Baptismum enim non fundari super fidem dantis, aut recipientis, quae incertissima est, sed super Dei mandatum et institutionem. Et similia habet in homiliis de Baptismo, anno 37 et 40 habitis: tamen hoc principium Lutheri non est solidum. Nam etiamsi ex eo, quod Sacramentum non pendet a fide nostra, sed a divina institutione, sequatur illud in sesemper esse efficax, non tamen sequitur nobis esse utile, et fructuosum, nisi cum fide accipiatur; alioqui etiam, qui ficto animo accedunt, vel peccatum deserere nolunt, per Baptismum purgarentur. Ideo Sacramentarii sequuntur quidem Lutherum in eo, quod scribit non requiri fidem: sed ex alio fundamento id colligunt, nimirum ex promissione facta Abrahse et semini ejus, vel certe ex divina praedestinatione.
Calvinus lib. IV Instit. cap. 46. cupiebat primam Lutheri sententiam, quam supra explicavimus, defendere, sed non est ausus. Unde sic loquitur §. 48: «Non satis tutum fuerit, hoc adimere Domino, ne sese illis quoquomodo exhibere cognoscendum queat; » et §. 49: « Non quod eadem esse fide praeditos temere affirmare velim, quam in nobis experimur, aut omnino habere notitiam fidei similem. » Haec ille. Vides quomodo rejicit decretum Wirtembergense? Inde §. 21: « Quos electione sua dignatus est Dominus, si accepto regenerationis signo praesenti vita ante demigrent, quam adoleverint; eos virtute sui Spiritus nobis incom¬
prehensa renovat, quomodo expedire solus ipse providet. » Similia habet Theodorus Beza in sua confess. cap. 4. art. 48. et Petrus Martyr in cap. I et VII prioris ad Corinthios, ubi aperte dicit, infantes non intelligere, neque credere, et tamen recte baptizari, quia jam antea sanctificati sunt, et membra Ecclesiae effecti per donum electionis divinae, et promissionem parentibus factam. Imo Wolfgangus Musculus, qui interfuerat Conciliabulo Wirtembergensi, postea Sacramentarius factus, in locis communibus, tit. de Paedobaptismo, dicit admodum inconsulte scripsisse Lutherum, si constet parvulos non credere, baptizandos non esse: et hanc fuisse occasionem Anabaptismi.
Tertia sententia Catholicorum est: infantes non habere fidem actualem, nec tamen omni fide carere; sed habere fidem habitualem; et praeterea credere fide aliena, et ipsa Baptismi susceptione. Quae omnia, ut ordine probentur, ponam sequentes propositiones.
Declaratur quae fides requiratur in Baptismo parvulorum, et refelluntur errores adversariorum.
Prima propositio: « Infantes non habent actualem fidem. » Haec est contra primam Lutheri sententiam. Probatur Primo, quia Scriptura Deutern. I et Jonae ult. affirmat, infantes non cognoscere distantiam boni et mali; nec usquam excipit tempus Baptismi. Quare sine Scripturae testimonio id Lutherus affirmat.
Secundo, Patres hanc sententiam rejiciunt, ut Nazianzenus, qui oratione in sancta lumina, dicit, infantes sine sensu sanctificationis sanctificari, et Augustinus, qui epistol. 57. ad Dardanum ridet hanc Lutheri sententiam, ut quae injuriam faciat humanis sensibus: et rursus epist. 23. tract. 80. in Joan. lib. IV de Baptismo, cap. 24. et lib. I de peccator, meritis et remiss. cap. 20. dicit, parvulos non habere fidem, quaj est in cogitatione: item non habere sensum fidei: denique non habere quod Paulus dicit:
Corde creditur ad justitiam. Ex quibus intelligiinus Kemnitium pag. 258. omnino temere et mendaciter scripsisse, eamdem esse in hac re Augustini et Lutheri sententiam. Nam supra ostendimus, a Luthero fidem ipsam actualem tribui parvulis; cujus contrarium totinlocis dicit Augustinus. Quid, quod Lutherus in lib. contra Cochlaeum fatetur, contra se in hac quaestione habere Augustinum? et tamen impudens Kemnitius, invitum Lutherum cum invito Augustino concordare suo mendacio voluit.
Tertio, est ratio. Nam fides non potest oriri in mente nisi ex divina revelatione: quae quidem aut immediate sit a solo Deo, aut per organum verbi Dei praedicati, aut lecti. Primo modo non dicit Lutherus dari infantibus fidem, sed secundo, cum ait eos credere per vim verbi, quo exorcizantur adjuvantibus Ecclesiae precibus. Et praeterea primus ille modus non est ordinarius, sed extraordinarius, et rarissimus, ac solis forte Prophetis et Apostolis concessus; Fides enim ex auditu* inquit Paulus Roman. X, loquens de ordinario modo, quo gignitur fides. At si omnibus infantijjus fides immediate revelaretur, jam esset modus ordinarius, et possent omnes infantes, dum baptizantur, dici Prophetae. Quod autem Secundo modo non oritur in infantibus fides, patet manifesto experimento. Si enim verbum exorcismi gigneret fidem, certe audiretur, et intelligeretur ab infantibus: proinde attente auscultarent infantes; cujus contrarium videmus. Deinde exorcismus non refertur ad fidem docendam, sed ad Daemones coercendos. Denique hoc est ponere novum miraculum in auribus, et mente infantium. Neque valet, quod Lutherus adfert de orationibus, et fide offerentium. Nam aliquando contingit, ut offerentes, et parentes, et ipsi baptizantes sint infideles, et tamen vere et utiliter detur infantibus Baptismus, ut Augustinus docet, epist. 23. Neque ea vis est orationum, et fidei offerentium, ut infallibiliter miracula impetrent. Et denique si Deus miraculum facit in mente infantuli, ut corde credat ad justitiam, cur non facit etiam in lingua, ut ore confiteatur ad salutem? Forte hoc est impossibile Deo; aut orationibus, et fide impetrari nequit? At facillimum esse, testatur asina Balaam, quae Deo volente locuta est sapienter, Num. XXII.
Quarto, probatur ratione Augustini in epist. 51. quia cum constet infantes, et vocis ejulatu, et motibus corporis reluctari, et obstrepere Baptismo, si vere intelligerent (quod necesse est, si credere debent) quid agatur, rei fierent ingentis sacrilegii, nec abluerentur, sed magis sordidarentur.
Secunda propositio: « Non habent infantes, dum baptizantur, ullos novos motus, et inclinationes similes actibus fidei, et dilectionis. » Haec est contra figmentum Conciliabuli Wirtembergensis, et Philippi, Kemnitii, et aliorum Lutheranorum. Probatur: Primo, quia repugnat verbo Dei. Isti enim volunt hos ipsos motus infantium sine cognitione esse, et dici fidem, licet improprie, et eo modo infantes non justificari sine aliqua fide. At in tota Scriptura nusquam hgbetur nomen fidei in ea significatione, ut designet motum quemdam sine sensu, et sine cognitione; sed potius in contraria, ut patet Rom. X: Fides ex auditu. Hebr. XI: Fide intelligimus aptata esse saxula verbo Dei, et sic de aliis locis.
Secundo, repugnat rationi. Nam aut illi motus, et inclinationes sunt in corpore, aut in animo. Si in corpore, non possunt esse similes actibus fidei, et dilectionis, qui sunt inanimo; nec enim corporalia dicuntur similia spiritualibus, nisi metaphorice, et per quamdam"analogiam. Et praeterea non potest fieri, ut motus et inclinatio ad credendum Deo, et diligendum Deum, sint corporales, cum Deus sit objectum spirituale et altissimum, quod vix mente attingi aliquo modo potest. Si autem sint in animo, est implicatio contradictionis, quod sint absque cognitione. Quid enim est motus intellectus, nisi intelligere? non enim aliter moveri potest intellectus, nisi intelligendo; sicut nec oculus, nisi videndo; nec sensus audiendi, nisi audiendo. Et quomodo potest voluntas inclinari, nisi prmcedente cognitione? cum objectum voluntatis non sit aliud, nisi bonum cognitum.
Tertio, repugnat ipsi Luthero. Nam Lutherus locis antea citatis, illam fidem ponit in parvulis, de qua saepe dixerat, quod sola justificet. Certum autem est, fidem justificantem non esse motum sine cognitione: alioqui etiam bestiae justificari possent. Voluit etiam Lutherus fidem in parvulis gigni ex auditu verborum exorcismi; proinde non
sine cognitione posuit fidem. Praeterea Lutherus volebat, fidem in parvulis esse ante Baptismum, ut posset vere responderi ministro baptizaturo, parvulum credere: at auctores hujus sententiae dicunt, per Baptismum dari parvulis istos motus. Sic enim loquitur Philippus loco cit.: «Spiritus sanctus per Baptismum eis datur, qui efficit in eis novos motus, et inclinationes etc. » Et similiter Kemnitius pag. 239. dicit, effundi Spiritum regenerationis in infantes, dum baptizantur, et operari in illis sanctos motus etc. Quare falso affirmat pagina superiore idem Kemnitius, Lutherum idem sensisse, quod ipse sentit.
Quarto, repugnat doctrinae, et principiis communibus omnium Lutheranorum. Nihil enim est apud eos certius, et communius, quam sola fide justificari hominem; et Sacramenta nihil esse aliud, nisi instrumenta excitandae vel nutriendae fidei. At certe si motus illi infantium sine vera fide illis sufficiunt ad justificationem, et ad Baptismum utiliter suscipiendum; falsum est sola fide hominem justificari. Neque dicere possunt, hos ipsos motus esse fidem. Nam quando loquuntur de fide in materia justificationis, semper intelligunt per fidem apprehensionem divinae misericordiae, quae sine cognitione esse non potest. Praeterea cum isti motus immediate excitentur a Deo, ut ipsi volunt, et non per Sacramenta, quae more concionis provocent fidem per externos sensus, certe ruit illud principium, Sacramenta non justificare, nisi fidem excitando more concionis. Itaque si quis recte judicet, positis principiis de sola fide justificante, minus absurda est Lutheri sententia, quae fidem parvulis tribuit, quam Conciliabuli Wirtembergensis, quod motum sine cognitione iisdem concedit. Lutherus enim novum miraculum falso excogitavit, sed eo posito, omnia illi constant: isti autem et miraculum fingunt, et eo posito destruunt sua ipsorum principia, et cum aperta ratione pugnant.
Tertia propositio: « Infantes non justificantur sine ulla fide. » Ilaec est contra Sacramentarios: et probatur. Primo, quia Scriptura affirmat fidem esse medium ad salutem necessarium, Joan. III: Qui non credit, jam judicatus est. Ex quo loco Augustinus probat, infantes baptizatos habere aliquam fidem, lib. I. de peccatorum meritis
et remiss. cap. 33. Nam eo loco Dominus non loquitur de praecepto credendi, quo sine dubio non tenentur parvuli, sed de medio ad salutem. Nam antea dixerat: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et subjunxit: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est. Sicut igitur aspicere aeneum serpentem, non tam fuit praeceptum, quam remedium unicum salutis: ita et fides in hoc loco Evangelii asseritur necessaria, utremedium, non ut praeceptum.
Secundo, probatur ex illo Hebr. XI: Sine fide impossibile est placere Deo. Item Roman. III: Arbitramur hominem justificari per fi-. dem, quod passim repetit, et inculcat Paulus. Quomodo igitur sine ulla fide justificari et placere Deo possunt infantes? At inquiunt Calvinus et Martyr: « Si Deus praedestinavit infantes, et promisit se fore Deum ipsorum, sine dubio dabit illis Spiritum sanctum, eosque justificabit modo aliquo sibi noto, licet non perfidem. » Respondeo: Praedestinationem non impleri, nisi per ea media, quae in Scripturis nobis sunt revelata. Porro Apostolus Roman. VIII. satis perspicue explicat media, cum ait: Quos praedestinavit, hos et justificavit; quos justificavit, hos et magnificavit. Idem vero Apostolus in eadem epistola, cap. III, IV, V, VI, VII, VIII, IX et X. nihil aliud contendit, nisi justificationem non contingere sine fide. Quare tribuere parvulis justificationem sine fide, et ante vocationem, id est, ante Baptismum, quo solo vocari possunt infantes, quid est aliud, nisi contra verbum Dei fingere novam justificationem?
Quarta propositio: « Infantibus in Baptismo infunditur habitus fidei, spei, et charitatis. » Haec in primis certa est Catholicis exauctoritate Conciliorum, et Doctorum. Nam licet aliquando disputatum fuerit, an infantes reciperent cum gratia justificante habitus harum virtutum, tamen semper fuit communior sententia, infundi parvulis per Baptismum hos habitus. Ita enim S. Thom. 3. par. quaest. LXIX, art. 6. item Scotus, Durandus, Gabriel, et caeteri fere omnes in 3. dist. 23. Quocirca Concilium Viennense generale, ut habemus Clgment. I. de summa Trinitate et fide Catholica, definit hanc sententiam esse probabiliorem, et magis conformem testimoniis tam veterum, quam recentium Theologorum. Neque haec sententia sorduit Tridentino Concilio, ut audacter mentitur Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 261. Nam licet Concilium Tridentinum non fecerit mentionem Concilii Viennensis; tamen illam ipsam sententiam recepit, ac definivit ut certam. Nam sess. V in decreto de peccato originis, definit infantes in Baptismo justificari, ita ut si moriantur in eo statu, nihil sit, quod eos ab ingressu coeli remoretur. Deinde sess. VI, c. 7. definit Concilium, in Baptismo infundi cum remissione peccatorum haec omnia dona, fidem, spem, et charitatem, eaque menti inhaerere.
Secundo, potest haec eadem sententia colligi ex Scripturis, quibus supra probavimus, sine fide parvulos non salvari. Cum enim constet, fidem proprie non significare, nisi actum, vel habitum, et simul constet in parvulis actum fidei esse non posse; certe sequitur, ut in eis sit habitus. Item ex Scripturis supra probavimus, infantes recte baptizari, et per Baptismum justificari, et salvari. Item constat ex Scripturis, justificationem nullam esse sine fide: igitur constare etiam debet, infantes habere saltem habitualem fidem.
Tertio, probatur ex Patribus, qui licet non meminerint expresse horum habituum, tamen aliis verbis idem dicunt. Primum enim omnes Grseci, et multi Latini dicunt, Baptisma esse illuminationem, et qui baptizantur, illuminari. Unde etiam Augustin. tract. 44. in Joan. dicit, caecum natum, cum a Christo fuit inunctus, factum esse quodammodo Catechumenum; cum fuit illuminatus, fuisse quodammodo baptizatum. Id autem Patres sine dubio dicunt propter fidem, quae in Baptismo recipitur, quae est lumen cordis, ut exponit S. Thomas 3. par. quaest. LXIX, art. 5. Et idem colligitur ex illo Actor. XV: Fide purificans corda eorum. Et denique, quia sola fides ad intellectum pertinet ex virtutibus Theologicis, in quibus consistit justificatio, quae acquiritur in Baptismo. At non recipitur in Baptismo actus fidei. Actus enim praecedit in adultis, ut dispositio; in infantibus nullus est fidei actus: igitur Baptismus illuminat ratione habitus, qui in eo infunditur. Adde quod Augustinus in lib. I. de peccatorQm meritis et remissione, cap.
- in fine, affirmat infantulos per Baptismum non solum purgari, sed etiam illuminari, quod, ut dictum est, non nisi per fidem fieri potest.
Quarto, probatur ratione. Nam parvuli baptizati vere dicuntur, et sunt fideles, ut Augustinus docet, lib. I. de peccatorum meritis, et remiss. cap. 33. et Concilium Tridentinum, sess. VII, can. 13. de Baptismo. At fideles non dicimur ab actu, sed ab habitu fidei: alioqui cum dormimus, aut etiam cum vigilamus, sed de fide non cogitamus, non essemus fideles. Unde Augustinus loco citato, cum dixisset parvulos esse fideles, addit: « Hoc enim eis acquiritur per virtutem Sacramenti, et offerentium responsionem. » Ubi apertissime significat parvulos dici fideles, tum ab habitu, qui infunditur virtute Sacramenti, tum ab actu fidei alienae.
Item, Deus in nobis habitat per fidem et charitatem, Ephes. III: Christum habitare per fidem in cordibus vestris. I. Joan. IV: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. At in parvulis baptizatis Deus habitat, ut Augustinus docet in epist. 57. ad Dardanum: igitur habent etiam parvuli baptizati illa dona saltem quoad habitum.
Denique, Deus infundit parvulis suis occultam gratiam, cum baptizantur, ut Augustinus docet, lib. I, cap. 9. de peccatorum meritis, et remiss. Sed gratia justificationis infusa in cordibus, consensu omnium Theologorum, aut est charitas, cum fide et spe; aut certe est quaedam alia qualitas, cum qua infallibiliter conjunctae sunt tres illae virtutes.
Quinta propositio: « Parvuli actu credunt, partim reipsa dum baptizantur, partim aliena fide. » Prior pars est Augustini lib. I de peccatorum meritis et remiss. cap.
- ubi dicit, infantibus ipsum baptizari esse credere, quia nimirum ipsa actio est fidei professio. Similia habet ep. 23. Quemadmodum etiam de sanctis Innocentibus Ecclesia loquitur, cum ait, eos non loquendo, sed moriendo confessos esse. Neque de hac re ulla potest esse controversia. Posterior pars est contra temeritatem Illyrici, Kemnitii, et aliorum, qui errorem Papisticum esse volunt, baptizari parvulos in fide Ecclesiae. Sufficit autem ad hanc assertionem probandam, consensus Patrum. Ita enim docet Justinus quaest. 56. Dionysius de Eccles. hierarch. cap. ult. Ambrosius, vel quicumque est auctor, in cap. XI. ad Uebr. Augustinus lib. III de libero arbit. c. 23. ubi dicit, hanc esse totius Ecclesiae sententiam. Item epist. 23, 57 et 105. lib. IV de Baptismo, cap. 24 et 25. et serm. 10. et 14. de verbis Apostoli; Prosper de vocatione Gent. lib. II, cap. 8. et Bernardus serm. 66. in Cantica, et denique Concilium Tridentinum sess. VII, can. 13.
Est autem hoc loco observandum, duplicem fidem requiri in Baptismo. Actualem unam, quae proecedit Baptismum, ut dispositio quaedam; ct ea est, quae exigitur a baptizandis, cum jubentur recitare Symbolum, et interrogantur an credant. Quae quidem, ut plurimum, judicio gravium doctorum, non est ex habitu fidei, sed ex auxilio speciali Dei. Unde Catechumeni cum ista fide adhuc non dicuntur fideles a Patribus. Altera est, quae sequitur Baptismum, qaaeque est pars essentialis justificationis, et non est actus, sed habitus; et hanc intelligunt baptizandi, cum interrogati, quid petant, respondent: « Fidem vitam aeternam praestantem, » ut habemus in Concilio Tridentino sess. VI, cap. 7. et in libris qui tractant de ritu Baptismi. Jam igitur, cum Patres dicunt, parvulos baptizari in fide parentum, aut Ecclesiae, non loquuntur de fide posteriore, sed de priore. Et cum dicimus parvulos baptizari in fide parentum, non est sensus, parvulos justificari formaliter, aut esse fideles aliena fide; ut perperam colligunt Kemnitius et Illyricus locis citatis, ubi etiam perperam citant illud Habac. II: Justus ex fide sua vivit. Non enim ullus Catholicorum docuit unquam, parvulos vivere fide aliena, sed sua habituali. Neque etiam est sensus, ut exponit Lutherus, parvulis impetrari fidem qua justificentur, a fide et precibus offerentium, et Ecclesiae. Fidem enim justificantem habent parvuli infusam ex opere operato Sacramenti, non ex opere operantis ministri, aut Ecclesia3. Sed sensus est, fidem actualem, quae requiritur ut dispositio ad Sacramentum, non haberi a parvulis propriam, sed alienam.
Dices: Quid prodest parvulo fides aliena? Respondeo: Multum omnino prodest. Primum enim eos ad Baptismum adducit. Ut enim adulti, nisi credant, ad Baptismum
non veniunt; sic etiam nisi parentes, aut aliqui alii, qui infantium curam gerunt, credant, non eos ad Baptismum deferent. Itaque sicut propria fides unicuique prodest, quia est causa proprii Baptismi; ita fides aliena prodest infanti, quia est causa, ut infans baptizetur. Et contra infidelitas patris multum obest infanti, quia est causa. ne ille baptizetur. Atque hanc utilitatem persequitur Prosper loco citato. Altera utilitas est, quod hoc modo Deum honorant, et colunt, dum fidem profitentur, et Satanae abrenuntiant, ct implent, quae ad ritum Baptismi pertinent, saltem per os alienum. Habet enim Deus ratum hoc obsequium per alios praestitum, cum ipsi per se non possint. Et hoc est, quod saepe inculcat Augustinus locis citatis.
Ex quibus omnibus colligitur, fidem alienam non esse ita necessariam, ut non sit Baptismus verus, aut fructuosus, si ea desit, quandoquidem non est de essentia justificationis, vel Baptismi; tamen esse necessariam ad solemnitatem ritus, ac caeremoniae, et saepe, ut diximus, ad ipsum Baptismum parvulis tradendum; quia si nemo haberet fidem, nemo curat’et parvulos baptizari. Superest argumenta ipsorum solvere, quae pauca sunt et levia.
Argumentum primum Lutheri est contra primam propositionem: « Si infantes non crederent, illuderetur Sacramentis sacrilego mendacio, dum respondetur pro infante: Credo. » Respondeo: Nullum est ibi mendacium. Non enim qui respondet: Credo, significat infantem credere, proprio actu, sed alieno. Ut enim Augustinus loquitur serm. 10. de verbis Apostoli: « Accommodat Mater Ecclesia infantibus aliorum pedes, ut veniant; aliorum cor, ut credant; aliorum linguam, ut confiteantur. » Idque non injuria; cum peccato alieno praegraventur, id est, ab alio contracto, licet sibi vere et proprie inhaerente.
Secundum argumentum. Matth. XVIII: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt. « Igitur pusilli credunt. » Respondeo: Pusilli, de quibus loquitur Evangelium, non infantes, sed pueri grandiores erant. Nam vocavit eos Dominus ad se; et scandalizari posse dixit; at venire suis pedibus, et scandali capacem esse, infantibus non convenit.
Tertium argumentum contra secundam propositionem: «Joannes Baptista exultavit in utero, Luc. II. Non igitur mirum, si habeant infantes novos motus. » Respondeo Primo, exemplum unum non facere regulam generalem, ut Augustinus de hac ipsa re loquens testatur epist. 57. At quia Kemnitius dicit, hoc exemplo non se probare velle, id ita esse in omnibus infantibus, sed tantum esse posse. Respondeo Secundo, Joannem Baptistam non habuisse motum sine cognitione, ut isti fingunt. Nam ut Ambrosius, et Beda in commentario ejus loci, testantur, Joannes cognovit Domini praesentiam, et inde exultavit. Ipsum quoque Evangelium, dum ait, exultasse illum in gaudio, satis aperte docet, illum non caruisse cognitione.
Quartum argumentum, contra eamdem propositionem: « Infantes salvari possunt, dicente Domino, Mare. X: « Nisi quis acceperit regnum coelorum, sicut parvulus, non intrabit in illud. Igitur oportet infantes recipere Spiritum sanctum, et proinde aliquam ejus operationem. At non possunt recipere fidem cum cognitione; ergo novum motum sine cognitione. » Respondeo, ultima consequentia nihil valet; possunt enim recipere, et reipsa recipiunt infantes habitum fidei, qui neque est fides cum cognitione, neque motus sine cognitione.
Chapter 9 of 24