Caput VI. De Baptismo sanguinis et flaminis
Quod attinet ad Postremam partem disputationis de necessitate Baptismi, quaestio est, an Baptismus aquae suppleri possit per Martyrium, tam in parvulis, quam in adultis; et per veram cordis conversionem in adultis.
Mart.Kemnitiusin 2. par. Ex. p. 90, 91 et92, admittit haec tria Baptismata, acdicit,ab antiquis venuste distincta esse tria Baptismata, sanguinis, flaminis et fluminis. Sed dissentit a Catholicis in modo explicandi: non enim vult Martyrium aut Poenitentiam remittere peccata, ut facit Baptismus aquae, sed solam fidem, quae tempore Martyrii et Poenitentiae, apprehendit Christum, esse eam quae justificat. Illyricus quoque Gentur. V, cap. 4. coi. 517. dicit, Prosperum contra verbum Dei, et cum magna injuria Baptismi aequasse Martyrium Baptismo. Sed Illyricus non adfert argumenta: Kemnitius autem probat, quia Martyrium et Poenitentia sunt opera nostra; absurdum autem, et impium est, opera nostra aequare sanguini Christi et virtuti Baptismi. Confirmat ex Augustino, qui lib. IV contra Donatistas, cap. 22. dicit, bonum latronem, qui cum Christo pendebat in cruce, non^passione sua obtinuisse remissionem peccatorum, sed ex iide apprehendente Christum, cujus contrarium docueratCyprianus, sed eum Augustinus loco notato refutavit.
Hajc sententia Kemnitii non solum est falsa, sed etiam secum ipsa pugnat, et mendaciis suis non caret. Nam cum idem Kemnitius passim doceat cum Magistro suo Luthero, in ipso etiam Baptismo aquae solam fidem justificare; an non aperte secum pugnat cum dicit, Martyrium et Poenitentiam non remittere peccatum, eo modo, quo Baptismus, quia in eis sola fides justificat? Mendacia vero duo sunt in hac sententia Kemnitii. Primum, cum ait Augustinum asserere bonum latronem sola fide Christum apprehendente justificatum. Non enim hoc Augustinus dicit: sed bonum latronem fide et conversione cordis ad Deum justificatum esse. Secundo, cum ait, ab Augustino refutari Cyprianum, qui crediderat Martyrium justificare, eo modo, quo facit Baptismus. Id enim est impudens mendacium. Augustinus enim non modo non refutat, sed etiam laudat Cypriani sententiam. Sic enim ait: « Baptismi sane vicem aliquando implere passionem, de latrQne illo cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in Paradiso, non leve documentum idem B. Cyprianus assumit. » Haec ille. Docet quidem paulo infra Augustinus, latronem illum non posse dici Martyrem, nec salvatum Baptismo sanguinis, sed Baptismo flaminis, sed hoc dicit ad confirmandam Cypriani sententiam; si enim Baptismus flaminis justificat, multo magis Baptismus sanguinis, ut Cyprianus dixerat. Ut autem res tota explicetur,ponam aliquot propositiones.
Prima propositio: « Martyrium recte dicitur et est quoddam Baptisma. » Probatur hsec propositio duplici ratione. Primo, quia Scriptura divina et sancti Patres Martyrium Baptisma nominare solent, Marci X: Potestis bibere calicem, quem ego bibilurus sum; aut Baptismo, quo ego baptizor, baptizari? Et quomodo coarctor, donec perficiam illud? (t) Idem etiam Patres passim docent. Tertullianus in lib. de Baptismo, de Martyrio loquens: «Hic, inquit, est Baptismus qui lavacrum regenerationis non acceptum refert, vel perditura reddit. » Prosper in epigrammatis:
Et quidquid sacri fert mystica forma lavacri.
Id totum implevit gloria Martyrii.
Cyprianus praefatione lib. de exhortatione Martyrii, dicit Martyrium esse Baptismum, et quidem Baptismo aquas prasstantiorem. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 3. tria Baptismata distinguit, unum aquae, alterum sanguinis, tertium purgatorii in alia vita. Hieronymus in cap. IV ad Ephes. in illud: Unum Baptisma, distinguitBaptismum aquas, a Baptismo Martyrii. Augustinus lib. XIII de Civit. Dei, cap. 7. epist. 108. ad Seleucianum lib. I de origine animas cap. 9. lib. IV de Baptismo cap. 21 et 22. Cyrillus catechesi 3. ponit etiam duo ista Baptismata, ut faciunt quoque Nazianzenus, orat, in sancta lumina. Damascenus lib. IV, cap. 10. Bernardus in epist. 77. et Hugo de sancto Victore lib. II de Sacramentis part. 6. cap. 7.
Altera ratio est, quia Martyrium convenit cum Baptismo aquae in tribus effectibus; nimirum, quod Primo configurat hominem Christi passioni et morti. Secundo remittit peccatum originale, et reliqua omnia, si quas sint admissa. Tertio, quod remittit omnem poenam peccato debitam, tam aeternam, quam temporalem; quod inter Sacramenta proprium est solius Baptismi.
Hic tamen (^servandum est, non esse haec omnia aeque certa. Ac primum certum est, quod Martyrium sit configuratio mortis Domini, ut notura est, et configuratio nobilior, quam Baptismi aquae; quia illa est realis, haec Sacramentalis. Item certum est apud omnes, quod remittat omnem poenam, ita ut Martyres continuo perveniant ad coronam. Id quod patet vel ex eo, quod Ecclesia numquam orat pro animabus Martyrum, sed illis potius se commendat: « Injuriam,» inquit Augustinus serm. 17. de verbis Apostoli, et Innocentius cap. cum Marthae, extra, de celebratione Missarum, « facit Martyri, qui orat pro Martyre. » Unde Cyprianus lib. IV, epist. 2. ad Antonianum conferens Martyres cum aliis Christianis morientibus: « Aliud, inquit, est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem, aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emendari, et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse,- aliud denique pendere die judicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari. »
De Secundo effectu est major difficultas. Nam non desunt Theologi, ut Dominicus a Soto, ct Martinus Ledesmius in IV. dist. 3. quaest. un. art. 11. qui docent, Martyrium non dare gratiam ex opere operato, sed tantum ex opere operantis, nec dare ullum gradum gratiae, praeter eum, qui respondet merito charitatis ipsius Martyris. Martyrium enim sinecharitate susceptum nihil prodest, ut Paulus ait I. Corinth. XIII. Qui autem est in charitate, sine dubio est in gratia. Unde etiam credimus, omnes veros Martyres habuisse veram, imo etiam summam charitatem, antequam Martyrium subirent, juxta illud Joan. XV: Majorem charitatem nemo habet, quam ut quis ponat animam suam pro amicis swfs.
Probabilior sententia est Martyrium ex opere operato conferre primam gratiam, ita ut si quis ad Martyrium accedat adhuc in peccatis existens, tamen sine affectu ad aliquod peccatum, et cum fide et dilectione inchoata, et poenitentia saltem imperfecta, qualis requiritur etiam ante Baptismum aquse, is virtute Martyrii ex opere operato justificabitur et salvabitur. Ita docet expresse S. Thomas in IV. dis. 4. jjuajst. 3. art. 3. ad 1. et quaest. 4. tota, et Joannes Major, Gabr. et alii eadem dist. 4. lib. IV. et probatur Primo ex Martyrio infantium: constat enim infantes pro Christo occisos non solum salvari, sed etiam haberi ab Ecclesia in numero Martyrum, ut patet de festo sanctorum Innocentium, cujus meminit Bernardus in serm. de Innocent. et ante eum Augustinus lib. III de libero arbit. cap. 23. et epist. 28. ad Hieronymum, et ante Augustinum, Origenes hom. 3. in diversos Evangelii locos, et Cyprianus lib. IV, epist. 6. ad Tibaritanos. At parvuli nihil operari possunt, et peccatores sunt antequam baptizentur Baptismo aquse vel sanguinis.
Respondent quidam, eos Innocentes fuisse circumcisos, proinde ante Martyrium justificatos. Sed hoc nihil est. Nam incertum est an fuerint illi omnes circumcisi; imo probabilissimum est et fere certum, non fuisse omnes circumcisos. Nam occidit Herodes omnes pueros, qui erant in Bethlehem et finibus ejus, nec jussit filios tantum Judaeo¬
rum, sed omnes omnino occidi: fortasse autem non pauci erant Gentiles inter eos. Praeterea jussit occidi a bimatu et infra omnes infantes; proinde eos etiam, qui nondum pervenerant ad octavum diem, quo solo poterant circumcidi. Denique non est de fide, circumcisionem justificasse, et tamen Ecclesia absolute omnes illos infantes certo credit esse salvos. Praeterea Ecclesia eos innocentes non solum ut salvos, sed etiam ut Martyres honorat; - ergo passio pro Christo suscepta aliquid eis contulit ex opere operato. Neque valet quodSotus respondet, esse hoc privilegium parvulorum: id enim sine ullo fundamento asseritur. Si enim Martyrium ex opere operato infantibus prodest, cur non adultis? certe non minus est Martyrium, nec minus potens et efficax adultorum, quam infantium, sed contra potius, nobilius et efficacius.
Secundo probatur ratione S. Thomse. Nam gratia, quai datur Martyri, remissionis omnium poenarum, non potest esse ex opere operantis, nam vel esset ex ipsa tolerantia peence; vel ex fervore charitatis. Non tolerantia poenaj, quia multi Martyres fuerunt antea homines scelestissimi, qui millies mortem promeriti fuerant, et sine dubio non erat sufficiens satisfactio mors qua;dam levissima, ut per capitis abscissionem; et tamen si vere sint Martyres, dimittuntur eis omnes poenae. Multi etiam Confessores, plura saepe patiuntur, quam Martyres, et tamen non semper eis dimittitur tota poena. Non etiam id potest tribui merito charitatis: multi etiam sancti Confessores majorem habuerunt charitatem multis Martyribus, et tamen non habuerunt indulgentiam omnium poenarum: Martyres autem etiamsi non haberent nisi unum gradum Charitatis, tamen hoc ipso quod sunt Martyres, habent indulgentiam omnium poenarum. Fatendum estigitur, Martyrium ex opere operato, id est, ex pacto et institutione Christi conferre gratiam. Quod si Martyrium ex opere operato confert gratiam, certe poterit etiam primam gratiam conferre: id enim solum obstare videbatur, quod non haberet vim ex opere operato.
Tertio Ecclesia, ut aliquem colat ut S. Martyrem, numquam examinat, an antea fuerit in gratia, sed indifferenter omnes honorat, quos constat pro Christo occisos in confessione verae fidei, et unitate Ecclesiae. Haeretici enim, et schismatici Martyres esse non possunt, cum ponant obicem gratia? Dei per peccatum infidelitatis et schismatis, in quo actu perseverant.
Quarto, si Martyrium non conferret primam gratiam ex opere operato, sed tantum ex fervore charitatis operaretur, non vere distingueretur Baptismus sanguinis a Baptismo flaminis, sed utrumque esset Baptisma flaminis, cum utrumque consisteret in interna conversione, et motione animi in Deum. At revera Baptismus sanguinis distinguitur a Baptismo flaminis, quia ipsa sanguinis effusio supplet Baptismum in Martyrio; in Baptismo autem flaminis sola interna conversio; et aspiratio Spiritus sancti.
Quinto sit aliquis, qui comprehensus in persecutione malit mori, quam Christum negare, et reipsa moriatur; et tamen non habuerit ante ipsum Martyrium veram contritionem, sed solum attritionem quamdam suorum peccatorum; et denique non habuerit majorem dispositionem, quam eam, qua? necessaria est ad Baptismum aquae. Aut justificabitur iste, et salvabitur, aut non; si sic, ergo Martyrium ex opere operato dat primam gratiam; neque enim iste aliquid mereri potuit ante ipsum Martyrium, cum non esset justus: si non; ergo Baptismus sanguinis non supplet Baptismum aquae; iste enim vere baptizatur in suo sanguine, et vere Martyr est, cum pro * era fide moriatur; fatendum est igitur eum ex opere operato justificari.
Sexto et ultimo videtur omnino haec sententia Patrum. Cyprianus in epist. ad Jubaianum: « Numquid potest, inquit, vis Baptismi esse major, aut potior, quam confessio, quam passio?» Item Augustinus lib. XIII de Civitat. Dei cap. 7: « Quicumque etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet #d dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte Baptismatis. ».Hajc illi. At falsa haec erunt, si. Baptismus primam gratiam confert, et peccata etiam quoad culpam dimittit; Martyrium autem neutrum facere potest: sic enim erit longe major virtus Baptismi aqua?, quamBaptismi sanguinis, cujus contrarium Patres docent.
Ad argumentum, quod contra fieri solet, ex I, Cor. XIII: Si tradidero corpus meum,
ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Et Joan. XV: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Respondeo, haec loca non concludere, oportere Martyrem ante ipsum Martyrium habere veram charitatem, et proinde esse justificatum. Nam prior locus non requirit, ut charitas praecedat, sed ut comitetur reliqua bona; sine charitate enim nihil sufficit ad salutem. Et hoc est verissimum: nam etiam Martyrium nihil prodesset, si Martyr de hac vita decederet sine charitate. Sed non potest decedere sine charitate, cum vi ipsius Martyrii, ex pacto et privilegio Dei infundatur gratia, et proinde charitas. Quod autem non sit necesse propter hunc locum Pauli, charitatem praecedere, saltem tempore, ipsum Martyrium, patet, quia ibidem Paulus dicit, sine charitate non prodesse fidem et scientiam; et tamen ordinarie prior est lides, et srepe etiam scientia in homine, quam charitas: et tamen si fides, et scientia semper maneant sine charitate, non salvant hominem, ut recte Apostolus dixit. Adde, quod id, quod dicit Apostolus de Martyrio, dicere possumus etiam de Baptismo: qui enim ha- ' bet Baptismum, si non habeat charitatem, non salvatur; et tamen nemo negat Baptismum dare primam gratiam.
Alter locus docet, summam esse charitatem ex parte operis, ponere vitam pro amico, quia non habet aliquid majus homo, quod det pro amico, quam vitam: tamen non docet hic locus, omnem qui dat vitam pro amico, habere summam charitatem quoad habitum, vel actum internum, ut notum est; cum multi qui non dederunt vitam, habuerint majorem charitatem iis, qui dederunt, ut patet de B. Virgine, de S. Joanne Evangelista, et aliis. Praeterea etiamsi qui vitam, ponit pro Christi amore, habet sine dubio magnam et veram charitatem, ut hic locus Evangelii docet, et tales videntur fuisse Martyres plurimi: tamen potest etiam fieri, ut aliquis nondum plene justificatus, raptus ad Martyrium, vitam ponere decreverit, non tam propter Dei charitatem, quam nondum habet, quam metu gehennse, vel spe coelestis proemii: certe de tali non potest dici, quod habeat veram charitatem; et tamen bene facit ponendo vitam in confessione Christi, et Martyr est, id est, testis ve-
(lj I. Cor. XIII, 3: Joan. XV. 13.
ritatis. Ac de ejusmodi dicimus, remitti illis peccata, et infundi gratiam ex'opere operato Martyrii.
Secunda propositio: « Perfecta Conversio, ac Poenitentia recte Baptismus flaminis dicitur, et Baptismum aqua} saltem in necessitate supplet. » Nota, Baptismum flaminis non dici, quamlibet conversionem, sed perfectam, quae includit veram contritionem, et charitatem, et simul etiam desiderium, seu votum Baptismi.
Nota secundo, non fuisse apud veteres tam certam hanc propositionem, ut erat superior. Nam de Martyrio nullus veterum, quod sciam, negavit eo suppleri Baptismum aqua?: at de conversione, et poenitentia, non desunt, qui id negaverint. Nam liber, qui inscribitur de Ecclesiasticis dogmatibus, qui falso tribuitur Augustino, c. 74. aperte dicit, Catechumenum non salvari, etiamsi in bonis operibus vixerit, nisi baptismo aquae, aut sanguinis purgatus fuerit. Tempore etiam S. Bernardi fuisse, qui idem sentirent, patet ex epistola ejus 77.
At sine dubio credendum est, veram conversionem supplere Baptismum aquae, cum non ex contemptu, sed ex necessitate sine Baptismo aquae aliqui decedunt. Id enim expresse habetur Ezech. XVIII: Si impius egerit poenitentiam a peccatis suis, iniquitatum ejus non recordabor amplius. Idem aperte docet Ambrosius oratione de obitu Yalentin. junioris: « Quem eram, inquit, regeneraturus, amisi; sed ille gratiam, quam speraverat, non amisit. » Idem Augustinus lib. IV de Baptismo, c. 22. et Bernardus ep. 77. et post eoslnnocentius III, c. Apostolicam, de presbytero non baptizato. Unde etiam Concilium Trident. sess. VI, cap. 4. Baptismum dicit esse necessarium in re vel in voto. Denique vera conversio convenit cum Martyrio, et cum Baptismo aquae, in nomine Baptismi, et in effectibus duobus; ergo credibile est convenire etiam in alio effectu, qui est dimittere culpam, et justificare hominem, et eo modo supplere Baptismum aquae. Antecedens probatur. Ac primum de nomine Baptismi, legimus Mare. I et Luc. III: Praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Et I. Corinth. XV: Quid facient qui baptizantur pro mortuis? Si mortui non resurgunt, ut quid baptizantur pro illis? Non
enim ulla dari potest huic loco aptior expositio, quam si per Baptismum intelligaimus opera poenitentia}, et afflictionis, qua} viventes suscipiunt pro animabus defunctorum. Praeterea poenitentia configurat hominem Christi passioni, ut facit Martyrium, licet non tam perfecte, quam facit Martyrium: dimittit etiam totam poenam perfecta conversio, ut fuit in conversione Maria} Magdalenae, boni latronis, et aliorum. Neque enim dicitur Baiptismus flaminis absolute, et simpliciter, interna conversio, nisi quando est ita perfecta, et fervens, ut omnem rubiginem peccati tollat. Alioqui enim, si non tollat totam poenam, ut plerumque fit, non est Baptismus, nisi imperfecte.
Tertia propositio: « Tam Martyrium, quam Poenitentia peccata remittunt; non autem sola fides, qua Martyres, aut Pcenitentes Christum apprehendunt. » Ilsec est contra Kemnitium, et probatur Scripturis, Patribus, et ratione. Primo Scripturae ipsi passioni, et ffcenitentiae tribuunt remissionem peccatorum, Matth. X et XVI: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Mare. VIII et Luc. IX: Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam. Ezech. XVIII: Cum averterit se impius ab impietate sua, et fecerit justitiam, ipse animam suam vivificabit. Et Luc. VII Magdalenae dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Secundo, Patres supra citati numquam soli fidei, sed ipsi passioni, aut poenitentia}, et desiderio Baptismi tribuunt justificationem.^ Tertio, si sola fides operaretur in Martyrio, et Poenitentia, non essent tria Baptismata, sed duo, vel potius unum tantum: proinde non recte diceret Kemnitius tria Baptismata venuste a Patribus distincta. Quod si dicat.esse tria Baptismata, quia sunt tria instrumenta excitanda} fidei; dicam ego esse multo plura, quia multo plura sunt instrumenta excitanda} fidei, ut patet.
Neque argumentum Kemnitii concludit. Nam non aequamus opera nostra virtuti Baptismi, aut Christi sanguini, cum dicimus, per Martyrium, et Poenitentiam remitti peccata, et suppleri Baptismum: sed aequamus Dei gratiam, Dei gratiae, et Christi pactum, et institutionem, Christi pacto, et institutioni. Nam ut in Baptismo aqua}, quod praecipue operatur, est institutio divina, et gratia; ita etiam in Martyrio, et Poenitentia: non enim passio Martyrum ex se vim habet justificandi, sed ex pacto, et promissione Christi. Similiter poenitentia, et conversio, est solum dispositio queedam, ad quam ex pacto, et promissione Dei sequitur justificatio. Adde, quod nec ipsa dispositio est praecipuum opus nostrum, sed Dei, qui primo inspirat poenitentiam, et amorem Martyrii, et postea juvat ad perficiendum.
Quarta propositio: « Martyrium, et Conversio ad Deum, licet Baptismata quaedam sint, non sunt tamen Sacramenta. » Probatur primo, quia non habent essentiam Sacramenti: Nam in Martyrio non est ulla forma verborum de essentia; in conversione, neque est forma verborum, neque signum externum sensibile, quod necessario requiratur. Secundo, Sacramenta sunt remedia contra peccatum ordinaria, et omni tempore convenientia. At Martyrium non est ordinarium remedium, nec omni tempore potest haberi. Tertio, Sacramenta sunt causa gratiae, ut actiones Dei per suos ministros: at Martyris occisio non est actio Dei per suum ministrum, sed actio Diaboli per suum satellitem; ut autem est passio concurrit ad justificationem dispositive tantum, ut etiam Conversio in Baptismo flaminis: atque ita diverso modo justificant ex opere operato Sacramenta et Martyrium. Ibi enim opus operatum est causa activa instrumentalis gratise, hic solum est dispositio.
Chapter 6 of 24