Caput XVII
Esse autem eum sensum Jacobi patet, primo ex ipso contextu. Nam probare volebat Jacobus non debere homines aliis hominibus detrahere. Id probat, quia lex Dei id prohibet: Qjxi enim, inquit, detrahit fratri, detrahit legi, quasi lex bona non esset. Non esse autem detrahendum legi probat, quia: Qui detrahit legi, judicat legem; qui autem judicat legem, non est factor legis, sed judex. Nullum autem esse debere judicem legis divinae, probat, quia: Unus est Legislator, id est, unus solus est, qui dat omnibus legem, et omnes omnino, illo uno excepto, subjecti sunt legi. Hoc argumentum S. Jacobi bene intellectum, nihil aliud probat, nisi nullum esse praeter Deum; talem Legislatorem, qui non ab alio legem accipiat. Secundo idem patet, quia Scripturae, quae certe secum non pugnant, non raro nomen legislatoris, et judicis tribuunt hominibus, ut Proverb. VIII: Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Psalm. II: Erudimini qui judicatis terram. Et confirmatur ex similibus. Matth. XXIII: Unus est Pater vester, qui est in coelis. Item: Magister vester, unus est Christus. Et tamen Apostolus vocat se Patrem I. Cor. IV. et Magistrum. II. Tliimot. I.
Ad alia, quae sunt solius Kemnitii. Respondeo, per Baptismum nos Deo addici in servitutem, ac proinde liberari a servitute contraria. Contraria autem servitus, non est obedientia, et servitus, quae praestatur hominibus, sed servitus diaboli, et peccati; illa enim sola impedit ne serviamus Deo, ista autem juvat potius, quam impedit. Unde Roman. VI dicitur: Liberati a peccato non ab hominibus; servi autem facti Deo. Et idem Apostolus passim imperat; utobediant post Baptismum servi dominis, filii parentibus, privati Magistratibus, tum politicis, tum etiam ecclesiasticis, Ephes. VI, Coloss. III, Roman. XIII, Hebr. XIII, et alibi.
Ad primum locum ex Matthaei ultimo. Si Kemnitius nosset rationem argumenta conficiendi, ita argumentari deberet: Dominus jubet, ut doceantur baptizati servare omnia ipsius praecepta. Sed unum ex ejus praeceptis est, ut observemus leges Praelatorum, Luc. X: Qui vos audit me audit; ergo pugnat cum verbo Domini, et cum professione Baptismi, nolle obligari ad leges Ecclesiasticas observandas. Etsi enim Dominus Matt.
ult. non expresse, et nominatim jusserit servari leges Ecclesiae, tamen generatim, et implicite id mandavit.
Ad secundum ex I. Corinth. VII, Non prohibet Apostolus servitutem humanam absolute; nam eamdem ibidem approbat tamquam utilem, ad humilitatem; sed solum quatenus contraria esset divino obsequio; quod fieret, si quis homini serviret in iis, quae sunt contra Deum, vel si homini serviret praecipue propter hominem, cum serviendum sit etiam homini propter Deum, cujus praecipue servi sumus. Quem sensum expressit Apostolus clarius Coloss. III, ubi jubet servis, ut dominis suis serviant, tanquam Christo, ita ut in homine cui serviunt, non tam hominem considerent, quam Christum, ob cujus amorem libenter subjiciuntur homini.
Ad alia loca respondimus in ultimo capite libri secundi de Sacramentis in genere.
Per Baptismum non fieri irrita omnia vota.
Quarta propositio: « Per Baptismum non fiunt irrita omnia vota. » Haec habetur can. 9. Concilii Trident. estque contra Lutherum in libro de captivitate Babylon, c. de Baptismo, et in lib. de votis monasticis, necnon Calvinum in Antidoto, etKemnitium in Examine hujus can. 9. qui docent, per Baptismum liberari hominem ab omnibus votis, non solum quae antea, sed etiam qua; postea fecerit, excepto illo uno, quod fit in baptismo, cum promittimus nos Dei legem servaturos.
Fundamenta ipsorum sunt. Primo, quia Deus in Testamento veteri disposuit de votis, quomodo fierent, et quando, et de quibus rebus. At in Testamento novo Christus, et Apostoli nihil praescripserunt, nisi unicam promissionem, quae fit in Baptismo. Matth. ult. Secundo, quia vel vovere volumus res a Deo praeceptas, aut non praeceptas. Si praeceptas frustra id facimus, cum in Baptismo voverimus omnia praecepta. Si non
praeceptas jam pugnamus cum Baptismo, qui nos liberavit ab omnibus humanis inventionibus. Tertio, in Baptismo plus vovemus, quam implere possimus: ergo stultus est, qui aliquid aliud vovet, et injuriam facit Baptismo, quasi votum in eo factum non sit sufficiens.
Sed haec fundamenta debilia sunt. Nam ut ad primum respopdeamus, etiamsi Christus, et Apostoli nihil de votis praescripsissent, mirum non esset, cum vota sint de jure naturae, ut patet ex voto Patriarchae Jacob, Genes. XXVIII, tamen falsum est, Apostolos nihil de votis tradidisse, cum I. Timoth. V, B. Paulus omnium interpretum consensu de voto continentiae loquatur, ubi dicit viduas quasdam, si nubant, damnationem habere, quia primam fidem irritam fecerunt.
Ad secundum respondeo, voveri posse tum res praeceptas a Deo, tum etiam res non praeceptas, modo sint res bonae. Neque frustra voventur res praecepta?, tum quia per votum homo magis ligatur, et certior redditur implendi, tum etiam quia quod fit ex praecepto, et ex voto, est actus duarum virtutum, et proinde excellentius quam id, quod fit ex solo praecepto. Vovere autem rem non pra?ceptam, non est contra professionem Baptismi, quia, ut supra diximus, Baptismus liber'at a peccato, non ab iis rebus, quae juvant ad vitanda peccata, et quae magis Deo subjiciunt, et cum Deo ligant; ut sunt vota. Neque dici possunt vota, humana inventa, cum habeant in Scriptura commendationem, Psalm. LXXV: Vovete, et reddite. Et Eccles. V: Si quid vovisti Deo, non moreris reddere. Neque potest responderi vota esse Testamenti veteris: nam liber Psalmorum, et Ecclesiastes, moralia documenta tradunt, qua?, omnibus conveniunt. Denique violatio votorum pugnat potius cum Baptismo. Nam profitemur in Baptismo, nos servaturos omnia Dei mandata; unum autem est ex mandatis Dei, ut vota solvantur, ut patet ex locis citatis.
Ad tertium respondeo falsum et blasphemumesse, quod adversarii assumunt, nos in Baptismo plus promittere, quam implere possimus; id enim, et pugnat cum verbis Christi, qui Matth. XI vocat" legem suam jugum suave, et onus leve: et cum verbis Pauli, qui dicit Rom. VIII, Christum mortuum esse, ut justificatio legis implere¬
tur in nobis: et cum Concilio Arausicano II, can. 25. ubi definitur, posse hominem baptizatum servare omnia Dei mandata, et cum Basilio oratione in illud: Attende tibi, eteum aliis Patribus, qui dicunt, blasphomum-esse asserere, Dei mandata esse impossibilia. Neque putamus promissionem in Baptismo factam esse insufficientem. Est enim sufficiens ad suum finem, id est, ad salvandum hominem, licet addi aliquid possit, ut vel facilius, vel excellentius aliquis salvetur, quomodo non ideo Baptismus est insufficiens licet melius sit, baptizari et Eucharistiam sumere, etiam testimonio adversariorum, quam solum baptizari: neque verbum Dei est insufficiens, licet melius sit, verbum Dei audire et Sacramenta suscipere, quam solum Dei verbum audire. Denique si Judaei in Circumcisione pollicebantur se Dei legem servaturos, et tamen praeter ea vovere poterant multa alia, ut Kemnitius fatetur, neque dici poterat Circumcisionis promissio insufficiens, cur non poterunt Christiani vovere aliquid, etiamsi in Baptismo promiserint, se universam Dei legem servaturos? aut cur dicetur Baptismi promissio insufficiens? Atque ha?c hoc loco sufficiant: nam de votis accurate disseruimus in disputat, de monachis.
Sola memoria Baptismi non posse dimitti peccata, quae fiunt 'post Baptismum.
Quinta propositio: « Non potest fieri, ut sola memoria, et fide suscepti Baptismi peccata remittantur, quae post Baptismum fiunt, sed necessarium est Pcenitenthe Sacramentum. )> IIa?c habetur in 10. canone Concilii Tridentini, estque adversus Lutherum lib. de captivit. Babyl. cap. de Baptismo. Calvinum lib. IV Institit. cap. 15, §. 3 et 4. et in Antidoto Concilii, et Kemnitium in censura hujus can. 10.
Est autem primo notandum, qua? sit ipsorum, et quae Ecclesia? sententia de hac re. Illi igitur primo docent, Baptismum non aliter justificare, nisi subjiciendo ante oculos promissionem, et eo modo excitando fidem, quae sola justificat. Secundo, inde colligunt, cura quis peccat post Baptismum, posse per memoriam Baptismi iterum redire ad gratiam ipsam Baptismi. Nam sicut ipse Baptismus subjicit ante oculos promissionem, ita etiam facitmemoria et negatio Baptismi: proinde ipse etiam memoria excitat fidem, et eo dem modo justificat. Id quod etiam in aliis rebus videmus: nam si quis visa insigni imagine crucifixi, movetur ad amorem Christi crucifixi, certe etiam postea cum imaginem non videt, si mente recogitet, et recordetur eam speciem, movebitur. Tertio, inde rursum colligunt Sacramentum Poenitentiae nihil esse aliud, nisi ipsum Baptismum memoria, et fide repetitum. Et sicut post Baptismum non remanet ulla satisfactio, nec sunt necessariae indulgentia;, nec Purgatorium post hanc vitam; ita existimant post poenitentiam, id est, post memoriam Baptismi nullam superesse satisfactionem etc. Quarto, inde colligunt non recte dixisse Hieronymum in cap. III Isaiae, et in epist. ad Demetriadem, et ante eum Tertullianum in lib. de Poenitentia, Poenitentiam esse secundam tabulam post naufragium. Nam Baptismi navis numquam frangitur; sed qui peccant, ab illa navi excidunt; unde non est opus, cum resipiscunt, ut quaerant aliquam tabulam, sed redire possunt ad ipsam navim, quae integra, et incolumis eos expectat. Haec est ipsorum sententia, et certe satis delicata, et mollis, ut ne Epicuro quidem merito displicere queat.
At vero Catholici longe aliter docent. Primum enim affirmant Baptismo remitti peccata ex opere operato, id est, vi Sacramenti, ut antea ostendimus. Secundo, inde colligunt Baptismi efficaciam non se extendere ad futurum, sed solum ad praeteritum: remittit enim peccata antea commissa, et nondum dimissa, id est,, ea quae invenit in homine, quando reipsa suscipitur. Memoria autem Baptismi utilis quidem est ad agendas Deo gratias, et ut sit quasi freenum ad non peccandum, sed nullo modo sufficit ad justificationem. Tertio, inde colligunt amissam gratiam Baptismi, non posse iterum rocuperari per Baptismum, sed quaerendum esse aliud remedium magis arduum, et difficile, id est, Sacramentum Poenitentiae, post quod remanet luenda temporalis poena pro satisfactione, et inde consequitur utilitas Indulgentiarum, Purgatorii locus etc. Quarto, inde colligunt rectissime dictum esse a Patribus, Poenitentiam post Baptismum esse
secundam tabulam post naufragium, quia non redeunt, qui poenitentiam agunt, ad navim Baptismi, sed magno cum labore navigant, ut ii, qui arrepta tabula post naufragium, in ea vehuntur.
Nota secundo, Kemnitium in Examine canon. 10. perperam exponere eum canonem, et Catholicorum sententiam. Nam pag. 229. dicit, Catholicos assere, non posse hominem etiam per veram poenitentiam redire ad gratiam Baptismi, et foedus, quod Deus nobiscum in Baptismo pepigit. At non hoc Catholici dicunt: fatemur enim posse hominem redire per veram poenitentiam ad gratiam, ad foedus nobiscum initum in Baptismo, id est, ut iterum simus filii Dei per gratiam, sed negamus id fieri per eadem instrumenta foederis, id est, per Baptismum, aut ejus memoriam, sed per aliud Sacramentum. Nam etiamsi, ut plurimum non ita deleantur peccata per Sacramentum Poenitentiae, ut non remaneat aliqua poena temporalis luenda, tamen potest tanta/esse poenitonlia, ut plane deleat omnem poenam, et sic reditur ad gratiam omnino similem ei, quae in Baptismo habita est.
Ibidem Kemnitius dicit, Catholicos, cum peccant post Baptismum, niti propria contritione, et satisfactione, ut redeant ad gratiam. Sed hoc etiam falso dictum est. Nitimur enim gratia Dei, Christi meritis, et virtate, atque efficacia Sacramenti, non propria contritione; licet contritionom, ut dispositionem requiramus: sicut etiam cum baptizamur, requirimus fidem, et poenitentiam; et tamen non iis nitimur, ut causis justificationis, sed Dei gratia, Christi meritis, et Sacramenti efficacia.
Deinde pagina 235. et 236. Kemnitius dicit, Concilium non fuisse ausum expresso damnare Lutheri sententiam, quia metuebat judicium piarum aurium in tanta luce Evangelii, ideo eam depravasse, ac sic depravatam damnasse. Depravasse autem ostendit, quia Concilium anathema dicit illis, qui docent peccata, quae post Baptismum committuntur, sola recordatione suscepti Baptismi dimitti; hoc est, qui sine poenitentia in sceleribus perseverant, et pergunt; illis si tantum perfunctorie, et historice recordentur; se aliquando baptizatos esse, tali recordatione peccata dimitti: et addit hanc sententiam vere Epicuream etiam a suis sonora voce damnari. At bonus Kemnitius dum vult ostendere a Concilio depravatam sententiam
Lutheri, depravat ipse Concilii sententiam, et quidem tam manifesto mendacio, ut mirum sit. Nam Concilium in illo ipso 10. canone, quem Kemnitius iisdem verbis descripsit in suo Examine, non dicit, sola recordatione Baptismi, eaque perfunctoria, et historica dimitti peccata apud Lutheranos: sed dicit, sola memoria, et fide Baptismi. Ubi Concilium addit fidem (quam Kemnitius semper omittit, cum canonem exagitat) et non addit historicam, aut perfunctoriam, quse de suo Kemnitius addidit. Itaque Kemnitius partim detrahendo, partim acdendo, depravavit canonem Concilii. Concilium autem paucis verbis pro more aliorum canonum simpliciter comprehendit Lutheri sententiam, eamque diserte, et aperte damnavit.
Nota Tertio probationem accuratam veritatis Catholicae, et refutationem erroris Lutheranorum, non esse hujus loci, sed ad disputationem de Poenitentia spectare, hic vero solum brevissime probandum esse, non posse ad navim Baptismi redire eos, qui peccant post Baptismum, sed indigere alio remedio. Primum igitur id probatur ex Apostolo Hebr. IX: Impossibile est eos qui sunt illuminati, iterum renovari ad poenitentiam. Ubi Apostolus non vult dicere, non posse lapsos redire ad poenitentiam ullo modo: iste enim est error Novatianorum, quem nec adversarii probant: sed vult dicere, non posse renovari ad poenitentiam, quomodo renovantur, qui baptizantur. Ita enim exponunt Ambrosius, Chrysostomus, et alii interpretes; et eamdem expositionem admittit Kemnitius in Examine sequentis canonis, pag. 240. et idem patet ex verbis, Illuminati, et renovati, et, crucifigentes filium Dei, quae sunt propria Baptismi, in quo illuminamur, et renovamur et Christi mortem imitamur.
Dicet aliquis fortasse pro Kemnitio: Hic locus probat non posse iterari Baptismum; at non probat non posse hominem redire ad reconciliationem per memoriam Baptismi: imo vero hic locus id potissimum probat. Nam adversarii, etsi nolint repeti aspersionem aqua;, tamen repeti volunt Baptismi efficaciam, ita ut vere per Baptismum remittantur peccata postea facta, et remittantur eadem facilitate, et eadem perfectione, ac plenitudine sicut antea, ut non sit ullo
modo secunda reconciliatio laboriosior, quam prima. At hoc ipsum est, quod Apostolus negat. Nam in primis ideo noluit dicere impossibile est iterum renovari ad poenitentiam, scilicet Baptismalem. Prajterea propositum Apostoli est, deterrere homines baptizatos a peccatis, quos ea ratione deterret, quia non poterunt amplius eadem facilitate reconciliari. At secundum Lutheranos eadem facilitas est, imo etiam major in secunda reconciliatione, quam in prima: facilius enim est recordari, et cogitare Baptismum, quam reipsa baptizari.
Secundo idem ' probatur ex testimoniis Patrum, qui semper peccantibus post Baptismum, imposuerunt gravissimos labores, antequam eos reconciliarent, ut patet ex Cypriano in sermone de lapsis, et ex aliis, quos nominare non est opus, cum Calvinus lib. III Institut. cap. 4, §. 38. dicat, omnes fere veteres, quorum libri extant, aut in hac parte lapsos, aut nimis aspere, et dure locutos. Ubi aperte confitetur veteres Patres, et quidem fere omnes non fuisse in ea sententia, ut esset aeque facilis reconciliatio in Baptismo, et post Baptismum.
Tertio idem patet ratione. Nulla enim a;- quitas patitur, ut aeque facilem viam habeant ad gratiam Dei, qui peccant ante Baptismum, et qui post Baptismum; cum illi Deum ignorarent, isti nossent: illi non haberent gratiam, isti haberent. Nam etsi Catechumeni ante Baptismum Deum per fidem noverunt, saepe etiam charitate flagrant: tamen ha;c omnia ad gratiam Baptismi pertinent. Nam et Catechismi doctrina, dispositio ad Baptismum est; etgratia illa, atque charitas quae interdum in Catechumenis reperitur, ex voto Baptismi procedit. Sed diluamus etiam breviter ipsorum objecta.
Primum argumentum Lutheri sumitur ex illa promissione, Marci ultimo: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Htec enim promissio semper manet, et semper est vera. Quare, qui peccando a fide, et a Baptismi foedere recessit, si iterum incipiat credere, et amplecti foedus Baptismi sui, certe salvus erit. Confirmat Lutherus, quia hoc modo in Testamento veteri Judaji, quando redibant ad poenitentiam, ut reconciliarentur Deo, ad memoriam revocabant exitum de yEgypto.
Respondeo, argumentum nihil conclude-
Chapter 15 of 24