Caput I. De nomine Clerici et Laici
Quid haec nomina Clerici atque Laici sibi velint, nemini dubium esse puto. Tametsi enim Graecam originem habeant, tamen trita sunt, ac pervulgata. Quis enim ignorat idem esse Mzov Graecis, quod populum Latinis? Idem illis, xXfyov, quod sortem, sive haereditatem nobis? Inde igitur laici dicti sunt quasi plebeii, ac populares, quibus nulla pars functionis Ecclesiasticae demandata est; Clerici autem quasi Domini sors, et haereditas, qui divino cultui consecrati, procurandae religionis ac rerum sacrarum, Deo ipso jubente, providentiam, ac sollicitudinem susceperunt: « Clericus, inquit S. Hieronymus in epistola ad Nepot. interpretetur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim ylrtpo<; Graece, sors Latine appellatur, propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. » Cur autem haereditas sortis nomine appelletur, illa ratio reddi solet, quod haereditas in plures sorte plerumque dividatur. Unde est illud Prophetae Ps. LXXYI1: Sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
Accedit quod licet ad unum aliquem haereditas tota perveniat, id tamen non electio¬
ne, sed sorte fit: Nascuntur enim ut plurimum, non fiunt haeredes. Quis autem laboravit, quis operam dedit, ut hujus potius quam illius filius et haeres nasceretur? Atque huc Apostulus Paulus, Chrysostomo teste, respexit cum ait, scribens ad Coloss.: Dignos nos fecit in partem sortis sanctorum. Et rursus ad Ephes.: In quo nos sorte vocati sumus. Non quod (ut Lutherani volunt) aeterna beatitudo nullis meritis acquiratur, sed quod adgratiam et adoptionem filiorum Dei sine ullo opere nostro vocemur. Falluntur enim Pelagiani, qui priores partes homini, posteriores vero Deo tribuunt in conversione ac poenitentia peccatoris. Quomodo enim sorte vocamur, si nos ipsi Deum ullo nostro vel opere vel conatu praeveniamus?
Nemo igitur gratiam invocat, nisi praeventus a gratia; nemo eligit Deum, nisi prius electus a Deo, nemo diligit, nisi prius dilectus: Aversos ille convertit, errantes revocat, invenitur a non quaerentibus, palam apparet non interrogantibus. Quia tamen quod nobis sors est, Deo providentia, et praedestinatio est, propterea sapienter Apostolus simul jungit utrumque, cum ait: In quo nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum voluntatis ejus. Sed de his hactenus.
Habemus igitur quid Clericorum at Laicorum nomen significet. Hinc autem prima inter nos, et haereticos quaestio nascitur, recte ne, an secus, quidam inter Christianos Clerici, quidam laici nominentur. Lutherani enim et Calvinistae tametsi minime negant, quod ad rem attinet, ministerium verbi, et
Sacramentorum non ex sequo ad omnes pertinere, et habent ipsi quoque suos quosdam Ministros et Pastores, sive (ut ipsi loquuntur) Superintendentes, quibus totam fere religionis suae curam permittunt: tamen quod eorum contentiones et schismata ab odio Clericorum, et Laicorum favore initium duxerint, et vocabulum Cleri non obscure excellentiam quamdam, ^ac dignitatem prae se ferre videatur, nullo modo ferunt, ut Ministri Ecclesiastici, Clerici; caeteri, laici appellentur.
Itaque Lutherus in lib. illo plane tartareo de abroganda Missa privata par. i. tractans illud B. Petri; Non dominantes in Cleris: « Quod, inquit, nostra translatio habet, non dominantes in Cleris, interpretis incuria fuit, quae fecit, ut Clerum hoc loco intelligerent, quos nunc a laicis discrevit impia hominum traditio. « Et infra: » Hoc dixisse contenti sumus, Christianum populum esse simplicem, in quo prorsus nulla secta, nulla differentia personarum, nullus clericus, nullus laicus, nullus unctus, nullus rasus, nullus monachus esse debeat. » Et Calvinus in IV. lib. suae Institut. cap. 4, §.9. «Haec, inquit, appellatio aut errore, aut certe ex prava affectione nata est, cum tota Ecclesia clerus, id est, haereditas Domini, a Petro dicatur. » Et in comment. cap. v. prioris epist. B. Petri: « Utinam, inquit, numquam Patribus venisset in mentem, ut hac voce uterentur.» Haec illi. A quibus ego libenter quaererem, quo tempore, quo loco, quibus auctoribus hanc appellationem natam esse putent?
Si enim paucis ante annis, in angulo nescio quo, ab aliquo ambitioso, atque indocto artifice vocabulorum, fabricatam esse hanc vocem demonstrare possent Lutherani, possemus et nos vicissim facile credere, ex errore, aut pravo affectu, aut etiam impia traditione natam esse: Sin autem ex divinis litteris deprompta haec appellatio, in ore omnium Conciliorum, omnium Patrum, totius Ecclesiae, orbis terrarum universi, omnibus aetatibus, ac saeculis fuit, quis poterit satis hominum istorum audaciam, impudentiamque mirari?
Et quidem si de Conciliorum decretis, et sanctorum Patrum voluminibus agitur, non tam quaerendum est, ubi Clericorum et laicorum nomen et distinctio habeatur, quam ubi non habetur. Ita passim in singulis prope paginis tum Patrum, tum Conciliorum veterum appellatio illa occurrit, quam ex
errore, aut pravo affectu, vel impia traditione natam esse Lutherus et Calvinus affirmant.
Prodeat ex vetustis scriptoribus Tertullianus, qui non modo antiquissimus, sed etiam doctissimus fuit. Is igitur in lib. de Monogamia hoc modo loquitur: « Cum extollimur, inquit, et inflamur adversus Clerum, tunc unum omnes sumus, tunc omnes Sacerdotes, quia Sacerdotes nos Deo et Patri fecit. Cum ad perajquationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas, et impares sumus. » Et infra: « Laicis vero quia Monogamia non convenit, csetera quoque aliena sunt. » Quid potuit clarius adversus Lutherum et Calvinum Tertullianus dicere, quam arrogantes ac superbos esse laicos, qui extolluntur, atque inflantur adversus Clericos? Sed fortasse singulorum hominum testimonium sine temeritate contemnitur.
Prodeat igitur, non ex hominibus singulis sed ex coetibus hominum, Concilium I Nicaenum, QEcumenicum, vetustissimum, frequentissimum, celeberrimum, cujusque auctoritas tanta semper apud omnes veteres fuit, ut ab Eusebio lib. III de vita Constantini, et Augustino lib. Ide Baptismo cap. 18. orbis terrae Concilium appelletur; ab Athanasio in epistola ad Episcopos Africae, et Leone epist. 53. ad Anatolium, cum oraculis Spiritus sancti; a Gregorio vero lib. I, epist. 24. cum ipso Evangelio conferatur. In ea igitur tanta Synodo, quam neque erroris, neque pravi affectus, multo etiam minus impietatis possumus reprehendere, nisi vitiorum eorumdem Ecclesiam totam, et orbem terrae universum reprehendamus: in ea, inquam, Synodo appellatio Clericorum in singulis fere canonibus inculcatur. Sic habet Canon, primus: « Si quis in aegritudinem vel a Medicis sectus, vel a Barbaris, castratus est, placuit ut iste permaneat in Clero. Si quis autem sanus seipsum abscidit, hic etiam si est in Clero, cessare debet, et ex hoc nullum talem oportet ordinare. » In II vero can. III, VIII, in XVII, in XVIII, et XIX, nihil fere tractatur aliud, quam de ordinationibus Clericorum, quod in omnibus omnino Conciliis passim occurrit.
Quid, quod in ipsis etiam Apostolorum canonibus a S. Clemente descriptis, distinctio, et nomen Clericorum, et laicorum non semel legitur? Can. XII: « Si quis cum damnato Clerico, ut cum Clerico, oraverit, damnetur. » Can. XIII: « Si quis Clericus aut laicus a communione suspensus etc. » Can. XV: « Si quis Presbyter, aut Diaconus, aut quilibet de numero Clericorum, relinquens propriam parochiam pergat ad aliam, huffc ulterius ministrare non patimur, praesertim si vocatus ab Episcopo redire contempserit, verumtamen tanquam laicus ibi communicet. »
Quid hic Calvinus et Lutherus dicent? Ignorabant Patres Nicaeni, ignorabat Clemens Pontifex, ignorabant Apostoli Christianum populum simplicem esse debere, ut nullus in eo Clericus, nullus sit laicus? An potius impia traditione, errore, pravoque affectu Ecclesiae Ministris ejusmodi nomen indiderunt.
At, inquiunt, non multum nos laboramus quod homines dicant; jamdudum enim valere jussimus verba hominum. Verbum Dei proferatur ad medium, si controversia finienda est. Videamus igitur quid habeat Verbum Dei, ^quamquam opus non esset, cum de re constet, magnopere de nomine litigare. Apud Hieremiam cap. XII. ita Spiritus sanctus loquitur: Cleri eorum non proderunt eis.
Ac ne forte de istis ipsisverbis Dei litigandum sit, profero testes omni exceptione majores, Origenem,Epiphanium, Hieronymum, qui non modo Scripturarum diligentissimi • tractatores fuerunt, sed etiam pene soli inter omnes Ecclesiae Patres Hebraicae linguae, qua Hieremiae volumen scriptum esse cons- ' tat, scientiam habuerunt. Sic igitur Origenes hom. 7. in Hierem. exponit haec verba: Cleri eorum non proderunt eis: « Haec, inquit, ante me alii exposuerunt, et quia non improbo interpretationem eorum, consentiens eamdem profero. Nos qui putamur aliquid esse, id est, qui in clericatus vobis ordine praesidemus, in tantum, ut quidam de minori gradu ad hunc locum cupiant pervenire, nosse debetis, non statim in eo esse salvandos, quia Clerici sumus; multi enim, et Presbyteri pereunt, et laici beatissimi reperiuntur. »
Sanctus autem Epiphanius ad initium ejus epistolae, quam ad Joannem Episcopum Hierosolymae scripsit: « Oportebat, inquit, nos dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam, sed custodia mandatorum Dei, et observatione diligentissima hoc esse quod
dicimur. Si enim sacra Scriptura loquitur; Cleri eorum non proderunt eis, quae arrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non solum cogitatione et sensu, sed etiam sermone peccamus? »
Eodem modo S. Hieronymus in commentario hujus loci: «Dicitur, inquit, hoc et Ecclesiasticis; Quid enim juvare poterit Episcopi nomen, et Presbyteri, vel reliquus ordo Ecclesiasticus; cum magis graventur dignitatibus suis, et potentes potenter tormenta patiantur. » Idem quoque Hieronymus in epist. ad Nepotianum: « Obsecro, inquit, te, et repetens iterum, iterumque monebo, ne officium clericatus, genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas quam quando Clericus esse coepisti, etdicatur tibi: Cleri eorum non proderunt eis. » Habemus igitur verbum Dei, in quo, Origene, Epiphanio et Hieronymo testibus, Episcopi et Presbyteri, caeterique ordines Ecclesiastici, clerici nominantur.
Sed accedat postremo Dei ipsius gravissimum testimonium, non solum verbo prolatum, sed etiam horribili quodam prodigio quasi sigillo proprio consignatum. Quod enim hoc tempore Lutherus, et Calvinus adversus Clericos clamant, idem olim Dathan et Abiron adversus Sacerdotes Testamenti veteris clamabant: Sufficiat vobis, aiebant illi Num. XVI: quod omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus, cur elevamini super populum Domini? Quid vero Lutherus et Calvinus dicunt? Sufficiat vobis quod omnis Ecclesia clerus, id est, heereditas Domini est, cur elevamini super laicos? Cur soli vobis Cleri vocabulum usurpatis?
At qualem exitum repetit contentio illa veterum schismaticorum? Acerbum omnino et luctuosum: Siquidem continuo, ut scriptura eodem loco narrat, ad imperium Domini, qui schismata, et seditiones adversus ministros suos ferre non potest, dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum devoravit illos cum uxoribus, cum liberis, cum tabernaculis, cunctisque opibus, descenderunt que vivi in infernum, operti humo, et perierunt de medio multitudinis. Haic videlicet justissima poena illorum est, qui diversos in Ecclesia gradus, ordinemque pulcherrimum, ab ipsa Dei sapientia constitutum, confundere, ac perturbare nituntur, ut ad ea inferorum
detrudantur loca, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Sed eorum objectiunculas, licet frigidas, et jejunas, breviter diluamus. Christianus populus, inquit Lutherus, simplex debet esse, ubi nemo sit clericus, nemo laicus; nam ut Apostolus ait ad Galat. III: Non est Judceus, neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque fcemina, omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Unum et simplicem Christianum populum esse debere, negari non potest, sed interest qua unitate, qua simplicitate: Unus Dominus, inquit Apostolus ad Ephes. IV, una lides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium. Haec est unitas, haec simplicitas populi Christiani, ut unius sint omnes fidei, idem dicant, idem sentiant omnes, nec sint in eis schismata. Qua simplicitate cum omnino careant Lutherani, quippe quibus tot pene sunt sectae, quot civitates, tot symbola, quot capita, viderint ipsi quam bene Christianus populus dici possint.
Porro distinctio Clericorum et laicorum cum hac simplicitate non magispugnat,quam pugnet membrorum distinctio cum corporis unitate. Unum est corpus humanum, nec tamen totum est oculus, nec totum est auris, nec totum manus, nec totum pedes, alioqui, ut verbis utar Apostoli, I. Gorinth. XII: Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? et si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem sunt membra, unum autem corpus. Sic prorsus in Ecclesia alii Clerici, alii Laici, alii Monachi sunt; et rursus Clericorum, alii Sacerdotes, alii Ministri; Laicorum alii Principes, alii privati; Monachorum alii anachoreta?, alii ccenobitee. Sed ha?c membrorum ac partium varietas est, corpus vero unum, quoniam unum omnes Dominum habemus, unam Fidem, unum Baptisma, unum Deum Patrem, unam Ecclesiam matrem, uno spiritu vivimus, uno pane nutrimur.
Neque vero his repugnant verba illa Pauli: Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque libev, non est masculus neque fcemina. Tametsi eadem ratione dicere potuisset, non est laicus, neque clericus. Neque enim illis verbis excludere voluit Apostolus ab Ecclesia diversitatem sexuum, natio-
num, conditionum, sed admonere, non ista esse quae filios Dei faciant, sed fidem quae per dilectionem operatur, sic enim ait: Omnes vos filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu: Quicumque enim in Christo Jesu baptizati estis, Christum induistis: Non est Judceus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque fcemina. Itaque nihil obest sexus, si adsit fides: nihil prodest, si absit; et laicus cum charitate, Dei filius est, et Clericus sine charitate mancipium Diaboli est. Sunt igitur in Ecclesia Clerici, sunt laici, sunt liberi, sunt servi, sunt masculi, sunt fceminae; sed haeredes regni sempiterni, non ista? graduum, sive conditionum, sive sexuum differentiae, sed fides cum spe et charitate constituit.
At B. Petrus in epistola sua proprie cap. V. totam Ecclesiam Clerum appellat, cum ad Episcopos ait: Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis exanimo. Ex errore igitur, inquiunt, impiave traditione, aut pravo affectu ab honore Clerici nominis dejecti sunt laici.
Sed ha?c objectio nec difficulter, nec uno modo solvitur. Primum omnino probabile est quod S. Hieronymus in epist. ad Nepotianum, et QEcumenius in commentario hujus epistolae docent, Cleri appellationem hoc loco positam, non ad Ecclesiam universam, sed ad eos tantum esse referendam, qui proprie Clerici vulgo nominantur. Tametsi enim ad Episcopi gregem tum Clerici, tum laici pertinent, tamen quia tanto majus periculum erat, ne Episcopi Clericis dominari vellent quam laicis, quanto Clerici magis subjecti, atque obsequentes Episcopis, ut proprii eorum administri, ex ipsa sua professione debent esse, quam laici, propterea B. Petrus Episcopos monet, ut universum quidem gregem diligenter pascant, sed in pascendis laicis caveant turpe lucrum, in Clericis regendis fugiant dominandi cupiditatem.
Adde, quod nomen Cleri derivatum est ad Christianos a Juda?is, et sine dubio S. Petrus allusit ad Levitas Juda?orum, qui Num. XVIII. et Deuter. XVIII. dicuntur esse de sorte Domini, et Dominus dicitur esse eorum sors et hsereditas, quia donavit eis quodammodo partem suam, id est, decimas, et oblationes filiorum Israel. Porro Levitis non respondent in Ecclesia novi Testamenti omnes Christiani, sed soli sacerdotes, eorumque ministri. Petrus igitur nomine Cleri non omnes Christianos, sed solos ministros Ecclesiasticos intellexit.
Quod si haeC interpretatio ab adversariis obstinate rejiciatur, nihil est cur magnopere contendamus. Potest enim eadem appellatio Cleri diversa ratione cum universae Ecclesiae, tum solis templi Ministris aptissime convenire. Nam ut Ecclesia universa, sors atque haereditas Christi est, quod eam acquisierit sanguine suo, et simul tamen quaedam certa Ecclesiae portio, altaris ministerio consecrata, magis propria ratione sors, et haereditas ejusdem Christi dici potest, non secus atque olim Synagoga Judaeorum universa in libris Prophetarum passim haereditas Domini vocabatur, quod eam universam Deus et iEgypto liberasset, et quodammodo redemisset, et tamen solam tribum Leviticam, quam rebus sacris praefecerat, speciali quadam ratione sortem suam et haereditatem idem Dominus appellabat.
Chapter 1 of 25