Skip to the text

Caput XII. De antiquitate Ordinum

Joannes Calvinus, de Ordinum, praecipue minorum, antiquitate ita loquitur lib. IV, Institution. cap. 19. §. 27: «Primitivae, inquit, Ecclesiae incogniti fuerunt, et multis postea annis excogitati. » Sed falsam esse hanc Calvini sententiam testantur Clemens et Ignatius, Apostolorum discipuli: Uterque enim eorum Ordinum meminit. Clemens lib. VIII. constitut. omnium fere Ordinum etiam minorum ritus declarat. Ignatius autem in epist. ad Antiochenses ita concludit: « Saluto, inquit, sanctum Presbyterum vestrum, saluto sanctos Diaconos, saluto Subdiaconos, Lectores, Cantores, Ostiarios, Laborantes, Exorcistas. »

Adhsec, tempore S. Cypriani omnes ordines erant in Ecclesia, nec tamen tunc coeperunt. Nam ut de re antiqua, et ubique recepta loquuntur auctores illius temporis, qui sane non multum aberant ab Apostolicis temporibus. Cyprianus lib. II. epist. 10. « Exemplaria, inquit, eadem nunc quoque Mettium Hypodiaconum a me missum, et Nicephorum Acolythum transmisi. » Lib. II.

epist. 5. et lib. IV. epist. 5. scribit se ordinasse Lectores Aurelium, et Celerinum. Lib. V. epist 14: « Presbyter, inquit, de Clero, et Exorcista, et Lector Lucianus scripsit. » Eodem tempore scripsit epistolam S. Cornelius ad Fabianum Antiochenum, ex qua sunt verba apud Eusebium lib. AT. histor. Eccles. cap. 33: « Is ergo qui Evangelium \endicabat, nesciebat in Ecclesia Catholica unum Episcopum esse debere, ubi videbat esse Presbyteros 46, Diaconos septem, Subdiaconos septem, Acolythos 42, Exorcistas, et Lectores cum Ostiariis 52. » Omitto Concilium Laodicenum, can. 24, et Carthaginiense LY, can. 2. et seq. in quibus omnium Ordinum mentio fit, quorum hoc celebratum est ante annos 1100, illud ante annos 1200, ex quibus satis colligitur rem esse longe antiquiorem, quam putet Calvinus.

Chapter 10 of 25