Caput XV. CAPUT XV
Solvuntur objectiones.
Primo loco objiciunt testimonium B. Pauli, ex quo iidem videntur esse Episcopi et Presbyteri, Philipp. I: Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconibus. Certe hoc loco Presbyteri dicuntur Episcopi; non enim in una urbe multi fuissent Episcopi, si Episcopi nomen summum aliquem Sacerdotem significare. Deinde quare non dixit Paulus, cum Episcopo, Presbyteris, et Diaconibus, si Presbyteri ab Episcopis eo tempore distinguebatur.
Respondeo. Ambrosii commentarius non refert illud cum Episcopis et Diaconibus, ad eos quibus scribitur, sed ad eos qui scribunt, ita ut Episcopi hoc loco dicantur Paulus et Timotheus, et bic sit sensus: Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis, qui sunt Philippis, cum Episcopis, id est, cum Paulo et Timotheo, et eorum Diaconibus, gratia vobis, et pax etc. Sed nimis dura expositio videtur.
Epiphanius in lib. de hseresibus, hseresi septuagesimaquinta, dicit Paulum ita scribere solitum, quod eo tempore ob ministrorum penuriam multis in locis non essent Presbyteri ulli, sed Episcopi soli cum Diaconibus. Possunt enim Episcopi etiam Presbyterorum officio fungi. At haec Epiphanii explicatio tum haberet locum, si Paulus diceret, cum Episcopo et Diaconibus, aut si non ad unam civitatem, sed ad multas simul scriberet: Sed cum ipse ad unam urbem Philippensem scribat, et dicat se scribere ad Episcopos et Diaconos; quomodo, quaeso, illa explicatio locum habere potest? Si enim in una urbe multi Episcopi esse poterant, quanto facilius unus Episcopus, et aliquot Presbyteri.
Theodoretus in commentario hujus loci, et fusius in cap. III. prima3 ad Timotheum scribit, Apostolorum tempore veros Episcopos, non Episcopos, sed Apostolos dici solitos. Presbyteros autem Episcopi nomine tunc appellari consuevisse. Nam ad Roma-
nosXYI. Paulus Andronicum Apostolum vocat, et Philipp. II. Epaphroditum Apostolum Philippensium appellat, qui videlicet Episcopi erant. Postea tamen omisso, Apostoli nomine, Episcopos solum Episcopos, Presbyteros autem solum Presbyteros appellari coepisse. Quae observatio Theodoreti si vera sit, non solum objectioni desumptae ex hoc loco, sed etiam ex omnibus aliis locis satisfacit; semper enim dicere poterimus, Paulum nomine Episcoporum Presbyteros accepisse.
Facilior est sancti Joannis Chrysostomi et aliorum multorum commentarius, qui docent, Apostolorum tempore nomina illa, Episcopus et Presbyter, communia fuisse omnibus Sacerdotibus, tam majoribus, quos nunc Episcopos dicimus, quam minoribus, quos Presbyteros appellamus, licet res ipsae et potestates distinctas essent. Itaque Paulum nomine Episcoporum complexum esse omnes Sacerdotes, ut hic sit sensus: Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconibus, id est, cum Sacerdotibus, et eorum Ministris?
Adde, quod videtur B. Paulus universum Clerum salutare voluisse, sed ne cogeretur singulos ordines numerare, generatim id fecit. Omnes enim ordines ad duo primaria genera revocantur, ad Sacerdotes, et Ministros, quorum illud subdividitur in duas species analogas, in summos Sacerdotes, et simplices Sacerdotes: istud vero in sex alias species, in Diaconos, Subdiaconos, Acolythos, Lectores, Exorcistas, et Ostiarios. Quamvis autem nunc nomen Episcopi tantum principali analogato, id est, summo Sacerdoti, tribui soleat, et nomen Diaconi, tantum principali ministro, tamen convenit suo modo nomen Episcopi minoribus etiam Sacerdotibus; nam et illi superintendunt, et regunt populum saltem in foro conscientiae, et ex delegatione Episcopi, et nomen Diaconi convenit suo modo ordinibus etiam inferioribus, cum omnes ministrent Sacerdoti?
hiberi potest responsio, quae ad locum superiorem adhibita est; Nomina enim eo tempore communia erant.
Tertia objectio sumitur ex. cap. III prioris epist. ad Timoth. ubi B. Paulus posteaquam praecepta quaedam Episcopis dederat, continuo Presbyteris omissis transiit ad Diaconos. Quare videtur pro iisdem habuisse Episcopos et Presbyteros. Respondeo: B. Paulum generatim instruere voluisse Clerum universum, ac propterea sub nomine Episcoporum comprehendisse etiam Presbyteros sub nomine Diaconorum omnes inferiores Ministros; eadem enim praecepta omnibus conveniebant.
Quarta objectio ex cap. IY. prioris ad Timoth. ubi Paulus ait: Noli negligere gratiam Dei, quee in te est, quae data est sibi per impositionem manuum Presbyterii. Ex quo loco Kemnitius affirmat, S. Hieronymum demonstrasse, posse Episcopum a Presbyteris ordinari: proinde nihil interesse Episcopum et Presbyterum. Sed impudenter mentitur Kemnitius. Nam S. Hieronymus in epist. ad Evagrium (quam Kemnitius citat) disertis verbis affirmat Presbyteros ordinare non posse: t Quid facit, inquit, Episcopus, excepta ordinatione, quod non etiam faciat Presbyter?» Adduxit autem S. Hieronymus locum illum Apostoli, ut ostenderet Episcopos in Scripturis interdum appellari Presbyteros. Sic enim exposuit verba illa: Per impositionem manuum Presbyterii, ac si dictum esset, per impositionem manuum, qua Presbyteratum accepisti, cum tamen constet, Timotheum non Presbyterum simplicem, sed Episcopum fuisse. Quo modo etiam exposuit Anselmus, et quidam alii Latini, et ipse etiam Calvinus lib. IV Institut. cap. 3. extremo. Quamquam nobis verior videtur Graecorum expositio, qui nomine Presbyterii intelligunt chorum, sive coetum Presbyterorum, id est, Episcoporum, qui novo Episcopo manus imponunt; sic enim exponunt Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et QEcumenius.
Quinta objectio ex cap. XX Actor, ubi B. Paulus mittens Ephesum, vocavit ad se majores natu Ecclesiae, id est, Presbyteros, et tamen dum eos alloquitur, Episcopos appellat, dicens: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei. Item ex cap. V.
prioris epistolae B. Petri, ubi Petrus Presbyteros sic alloquitur: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum etc. Pascite, qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte etc. Ubi illud Seniores in Graeco textu est npza^vTspovg, illud autem Providentes, in Graeco est zTnwKobvrzg. Denique ex epist. II et III S. Joannis, in quibus Apostolus se Presbyterum vocat, cum sine ulla dubitatione Episcopus fuerit. Sed ad haec omnia uno verbo respondetur. Nomina eo tempore fuisse communia, et propterea in his omnibus locis veros etiam Episcopos Presbyteros appellari. His addunt Patrum testimonia.
Est igitur sexta objectio ex S. Hieronymo, qui in comment. I. cap. epist. ad Titum ita scribit: « Idem est Presbyter qui Episcopus, et antequam Diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Gephae, communi Presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizave;’at, suos putabat esse, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. » Et infra: « Sicut ergo Presbyteri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine, ei, qui sibi praepositus fuerit, esse subjectos, ita Episcopi noverint, se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicae veritate Presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere.» Similia habet idem Hieronymus in epist. 85. ad Evagrium.
Haec S. Hieronymi verba aliqui pie interpretari conantur, ut S. Thomas, qui in 2. 2. qm CLXXXIV, artic. 6. scribit, Hieronymum loqui solum de nominibus Episcopi et Presbyteri, non de ipsa re. At certe verba illa citata: « Communi Presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur. » Et illa: « Magis consuetudine, quam dispositionis Dominicae veritate Presbyteris esse majores, etc. » aliud significant quam solam communionem vocabulorum.
Joan. Antonius Delphinus lib. II de Ecclesia docet, ex Hieronym. sententia initio nascentis Ecclesiae omnes Presbyteros fuisse Episcopos. Non quod idem sit Episcopatus et Presbyteratus, sed quod utraque dignitas omnibus Sacerdotibus primo illo tempore daretur. Deinde autem ad schismata evitanda coepisse aliquos solum Presbyteros ordinari, et hoc modo ex Ecclesiae consuetudine factum esse, ut Episcopi majores Presbyteris essent.
At haec etiam solutio non plene satisfacit. Sanctus enim Hieronymus tueri conatur Presbyterorum dignitatem, qualis erat suo tempore adversus insolentiam Diaconorum, ut patet ex epist. ad Evagrium. Inde autem demonstrare nititur dignitatem Presbyterorum esse maximam, quod eadem sit cum Episcopali. Nihil autem ad hoc probandum afferret, si solum doceret primos Presbyteros, ideo fuisse Episcopis pares, quod haberent etiam Episcopalem potestatem, nec essent simplices Presbyteri. Deinde, si ideo primi Presbyteri fuissent pares Episcopis, quia essent etiam ipsi veri Episcopi: distinctio, qua3 ex Hieronymi sententia postea exorta est, inde accidisset, quod aliqui simplicem Presbyteratum in ordinatione postea accepissent. At S. Hieronymus contrarium significat, docet enim: Episcopatum esse novum, et ex Ecclesiae consuetudine, non simplicem Presbyteratum; sic enim ipse ait: «Communi Presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur, postquam vero unusquisque etc. »
Michael Medina in lib. I de sacrorum hominum origine, et continentia, cap. S. affirmat S. Hieronymum idem omnino cum Aerianis sensisse, neque solum Hieronymum in ea heeresi fuisse,, sed etiam Ambrosium, Augustinum, Sedulium, Primasium, Ghrysostomum, Theodoretum, GEcumenium, et Tlieophylactum, «Atque ita, inquit Medina, isti viri aliqui sanctissimi, et sanctarum Scripturarum consultissimi, quorum tamen sententiam prius in Aerio, deinde in Waldensibus, postremo in Joanne Wiclefo damnavit Ecclesia. » Et infra: « Ergo in Hieronymo, et Graecis illis Patribus olim propter eorum honorem, et reverentiam haec sententia aut dissimulabatur, aut tolerabatur in illis: contra in haereticis, quod in aliis quoque multis ab Ecclesia declinarent, tamquam haeretica semper est damnata. » Haec ille.
Gaeterum haec Medinae sententia (ut levissime dicam) valde est inconsiderata. Nam primum injuriam facit tot clarissimis Patribus, quos sine ulla causa, ut mox ostendam, Aerianos facit. Deinde injuriam facit Eccle* siae, quam acceptionis personarum nota inu¬
rit. Nam cum omnes citati auctores post Aerium vixerint, cur, quaeso, Ecclesia unam atque eamdem sententiam in Aerio damnavit, in Patribus toleravit? Nonne Aerio potius ignoscendum fuit, qui ante definitionem Ecclesiae peccasse videbatur, quam Patribus illis, qui damnatam jam lieeresim secuti sunt? Denique injuriam facit communi causae Doctorum Catholicorum. Qua enim fronte sanctos Patres adversus haereticos adferemus, si eam sententiam ab Ecclesia damnatam dixerimus, quae omnes fere Patres, tum Graeci, tum Latini docuerunt.
At (inquit Medina) Waldenses haeretici Hieronymi testimonio utebantur, idem igitur illi et Hieronymus senserunt. » Egregium profecto argumentum. Hoc modo concludere licebit etiam, idem sentire Lutherum et Paulum. Nam Pauli testimoniis passim utitur Lutherus. Mentiuntur igitur Waldenses, cum Hieronymum auctorem sequi se di« eunt.
Sed instat Medina, Aerius non ignorabat, secundum Ecclesiae leges Episcopum Presbytero esse majorem, sed jure divino pares esse affirmabat. Quare cum Hieronymus apertissime dicat, non Dominicae dispositionis veritate, sed sola consuetudine Ecclesiastica Episcopos majores Presbyteris esse, nihil omnino inter Aerii et Hieronymi sententiam interesse videtur.
Respondeo: tantum distare Hieronymum ab Aerio, quantum Catholicus ab haeretico, et coelum ab inferis distat. Nam in primis S. Hieronymus ubique agnoscit Episcopum esse majorem Presbytero, quantum ad ordinis potestatem, et hoc sine dubio jure divino, ut patet ex epist. ad Evagrium, ubi sic ait: « Quid facit Episcopus, excepta ordinatione, quod non faciat etiam Presbyter?» At Aerius discrimen non agnoscebat, ut ex Epiphanio potest intelligi, haeresi 75.
Deinde quantum ad potestatem jurisdictionis, Aerius, ut etiam Lutherani et Calvinistai, non modo negabat jure divino majorem esse Episcopum Presbytero, sed etiam contendebat non recte facere Ecclesiam, quae Episcopos Presbyteris anteponat. At S. Hieronymus, etsi jure divino agnoscere non videtur discrimen inter jurisdictionem Episcopi et Presbyteri, tamen agnoscit hoc ipsum discrimen tanquam legitime, imo et necessario ad schismata vitanda ab Apostolis introductum. Non enim vult S. Hieronymus ante paucos annos ex temporum corruptela natum esse Episcoporum principatum, sed ab eo tempore quo coepit dici in Ecclesia: E ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephee; qute verba Apostoli Pauli sunt, I. Cor. I. Proinde in ipsis Ecclesia? primordiis, cum adhuc viverent Apostoli, in toto orbe ab ipsis Apostolis, Ecclesias tum regentibus, vult S. Hieronymus jurisdictionem Ecclesiasticam ad Episcopos esse delatam. Itaque nihil commune est Aerio et Hieronymo. Neque ullo modo credibile est S. Hieronymum Aerii sententiam fuisse secutum, quam sciebat jam a S. Epiphanio refutatam.
Est autem hoc loco observandum, S. Hieronymum in illa sua sententia non adeo constantem videri, ut valde probabile sit eum non omnino certum fuisse. Docuit enim in explicatione capitis primi ad Titum, consuetudinem, quae Episcopos Presbyteris anteposuit, cajpisse ab eo tempore, quo dictum est: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephee, et tamen Presbyteros Episcopis pares esse colligere nititur ex epistola ad Titum, et ad Philippenses, et ex epistolis Petri et Joannis, quae scriptae sunt post epistolam priorem ad Corinthios, ubi illa verba habentur: Ego sum Pauli, ego Apollo etc. Deinde in libro de scriptoribus Ecclesiasticis in Jacobo, dicit Jacobum continuo a Christi ascensione ordinatum Episcopum Hierosolymorum. Non igitur fuit unquam illud tempus, quo Ecclesiae sine Episcopis a Presbyteris gubernabantur.
Praeterea idem Hieronym. in epist. ad Evagrium, comparat Episcopum Aaroni, Presbyteros filiis Aaronis. Et in epist. ad Marcellam de erroribus Montani, Episcopos Apostolis succedere dicit. At certe Aaron jure divino major erat ordine, et jurisdictione, filiis suis, et Apostoli omnibus aliis Christi discipulis.
Denique in lib. I adversus Jovinianum, idem Hieronymus affirmat ab ipso Christo unum electum ex duodecim, id est, Petrum, «ut capite constituto, schismatum tolleretur occasio. » At si Christus voluit inter ipsos Apostolos unum eminere, cur non credemus etiam voluisse eum, ut inter Presbyteros unus emineret? Ac de S. Hieronymo satis, ut etiam deAnselmo etSedulio, qui in commentario cap. I epistolae ad Titum, ad verbum Hieronymi sententiam retulerunt.
Septima objectio sumitur ex Ambrosio,
qui in commentar, cap. IV ad Ephesios ita scribit: « Timotheum Episcopum a se creatum, Presbyterum vocat, quia primi Presbyteri Episcopi appellabantur, ut recedente eo, sequens ei succederet. Denique apud AUgyptum Presbyteri consignant, si praesens non sit Episcopus. Sed quia coeperunt sequentes Presbyteri indigni inveniri ad primatus tenendos, immutata est ratio, prospiciente Concilio, ut non ordo, sed [meritum crearet Episcopum, multorum sacerdotum judicio constitutum etc. »
Sed hic locus non habet difficultatem. Nam (ut interim omittam, commentaria illa non videri ab Ambrosio edita) auctor eorum commentariorum loquitur solum de ratione successionis Episcoporum, ac docet, initio nascentis Ecclesiae, antiquissimum Presbyterum consuevisse ordinari Episcopum, eoque mortuo succedere solitum, sine alia electione, antiquissimum item Presbyterum. Sed non negat auctor iste primum illum Presbyterum, cum Episcopo succedebat, debuisse iterum consecrari, et novam potestatem ac jurisdictionem accipere. Neque semel idem auctor clarissime docet, multum interesse inter Episcopum et Presbyterum; Nam in eodem commentar, cap. IV ad Eph. sic ait: « ln Episcopo omnes ordines sunt, quia primus Sacerdos est, hoc est, Princeps est Sacerdotum. » Et in cap. III prioris ad Timotheum: « Episcopi, inquit, et Presbyteri una ordinatio est, uterque enim Sacerdos est, sed Episcopus primus est, ut omnis Episcopus Presbyter sit, non tamen omnis Presbyter Episcopus. Hic enim Episcopus est, qui inter Presbyteros primus est. Denique Timotheum Presbyterum ordinatum significat, sed, quia ante se alterum non habebat, Episcopus erat, unde et quemadmodum Episcopum ordinet, ostendit: Neque enim fas erat aut licebat, ut inferior ordinaret majorem; nemo enim tribuit quod non accepit.') Heec ille. Ubi vides, majorem esse Episcopum Presbytero, et ideo a Presbytero Episcopum ordinari non posse, quod Presbyter non habeat Episcopalem ordinationem.
Octava objectio ex Ghrysostomo in commentar. cap. III prioris ad Timoth. ubi sic legimus homil. 41.: « Inter Episcopum at-^ que Presbyterum interest ferme nihil, quippe et Presbyteris Ecclesia? cura permissa est, et quse de Episcopis dixit, ea etiam Presbyteris congruunt. Sola quippe ordinatione superiores illi sunt, atque hoc tantum plusquam Presbyteri habere videntur. » Idem docent, et verbis fere iisdem, Primasius, Theophylactus, et GEcumenius, in commentar. ejusdem loci.
Respondeo, ex istis ipsis verbis aperte colligi, majores esse Episcopos Presbyteris, cum Episcopi ordinare possint, Presbyteri non possint, ut auctores citati una voce testantur.
At, inquies, saltem quoad jurisdictionem pares sunt Episcopis Presbyteri, quandoquidem nihil habent Episcopi, quod Presbyteri non habeant, excepta ordinatione. Respondeo: hos auctores cum nihil tribuunt Episcopo, quod non sit cum Presbyteris commune, excepta ordinatione, loqui de iis rebus, quse nullo modo Presbyteris conveniunt. Tale autem nihil est, nisi ordinatio prsecipue Sacerdotum. Nam potestas jurisdictionis, ex commissione Episcopi, potest etiam Presbyteris convenire, imo etiam confirmare baptizatos possunt Presbyteri ex dispensatione. At ordinatio Sacerdotum ita propria Episcoporum est, ut nullo modo Presbyteris permitti possit.
Quod autem Ghrysostomus senserit, Apostolorum tempore Episcopum a Presbytero distinctum fuisse, colligitur etiam ex homil. 1. in epist. ad Philippenses, ubi exponens illud, cum Episcopis et Diaconibus: <c Quid, inquit, hoc sibi vult? Itane unius civitatis plures erant Episcopi? Nequaquam; sed hoc titulo designat Presbyteros; tunc enim temporis adhuc vocabulum erat commune. ».
Nona objectio ex Theodoreto, qui in commentar. cap. I ad Philippenses aliquoties repetit, Presbyteros fuisse quos Paulus Episcopos appellat. Sed hoc jam antea explicatum est. Theodoretus enim docet quidem, olim Presbyteros Episcoporum nomen habuisse: sed ibidem addit veros Episcopos nomine Apostolorum, eo tempore appellari solitos, ita ut semper et re et nomine majores fuerint Episcopi Presbyteris, ex sententia Theodoreti. Quare idem auctor in cap. III prioris ad Timotheum ita scribit: « Sed tamen, etiamsi Presbyteris has leges constituit divinus Apostolus, clarum est, quod has leges oportet primos servare Episcopos, ut qui sunt majorem dignitatem assecuti. »
Decima objectio ex Augustino, qui in ep. 19. ad Hieronymum sic ait: « Quamvis
enim secundum honorum vocabula, quse jam Ecclesise usus obtinuit, Episcopatus Presbyterio major sit, in multis rebus 'tamen Augustinus Hieronymo minor est. »
Respondeo, illud: Jam obtinuit, non opponi tempori antiquo ipsius Ecclesise, sed tempori quod fuit ante exortum Ecclesise nostrse Christianae. Itaque non est sensus, olim Episcopi et Presbyteri erant sequales, sed jam usus obtinuit, ut Episcopatus Presbyterio major sit. Sed hic est sensus: Ante Christiana tempora, nomina ista, Episcopus et Presbyter, non erant honoris vocabula, sed officii aut aetatis, nunc autem honoris ac dignitatis nomina sunt, et secundum haec nomina Augustinus Hieronymo majdr est, quamvis aliis multis nominibus Augustinus Hieronymo minor sit.
Undecima objectio. Presbyteri succedunt Apostolis non minus quam Episcopi, ut patet ex Clemente lib. II Constit. cap. 32. et Ignatio in epist. ad Smyrnenses. Non igitur sunt Presbyteri Episcopis inferiores.
Respondeo: Episcopos et Presbyteros variis modis a Patribus comparari, sed semper servata proportione et distinctione. Aliquando dicunt Episcopum tenere locum Dei, Presbyterum locum Christi, Diaconum locum Epostolorum. Ita Clemens lib. II const. cap. 30. et Ignatius in epist. ad Trallianos. Aliquando Episcopo dant locum Christi, Presbyteris locum Apostolorum, Diaconis locum Discipulorum LXXII. Ita Clemens loco cit. lib. II, cap. 32. et Ignatius ad Smyrnenses. Aliquando Episcopis dant locum Apostolorum; Presbyteris locum LXXII Discipulorum, ut Patres supra citati.
Duodecima objectio: Christus Presbyteros ordinavit in coena, ut Catholici omnes docent: at Episcopos nusquam legitur ordinasse. Non igitur Episcopatus jure divino est introductus. Respondeo-: a Christo B. Petrum ordinatum fuisse Episcopum, a B. Petro Jacobum et Joannem, ab his tribus cseteros Apostolos, ut in lib. I de summo Pontifice supra ostendimus.
Chapter 13 of 25