Caput XXVII. De bonis saecularibus
Quantum ad tertium de saecularibus bonis, Thomas Waldensis lib. IV doct. fidei art. 3, cap. 42. docet, Clericos debere bona propria vel erogare pauperibus, vel in commune ponere, et probat aliquot sententiis Patrum, qui non permittunt Clericis, ut habeant ulla bona propria, qualia sunt patrimonialia, sed solum bona communia, nimirum Ecclesiastica. Origenes hom. 16. in Genes, exponens cap. XLVII de sacerdotibus Pharaonis. Hieronymus in epist. ad Nepotianum de vita # Clericorum, ubi dicit Clericum, qui habet partem in terra, non futurum partem Domini, nec Dominum partem ejus. Similia et duriora habet B. Bernardus in declamatione super illud Matth. XIX. Ecce nos relequimus omnia: « Clericus, inquit, qui habet partem in terra, non habebit partem in ccelo. »
Verumtamen certum est, non obligari Clericos propter Clericatum ad dimittendum patrimonium. Probatur primo Scriptura: Nam I. Timoth. III. jubet Apostolus eligi Episcopum hospitalem, et qui domui suce bene praesit, et filios subditos habeat { 2). At hsec omnia prsesupponunt divitias proprias. Praeterea Philemon habuit servum, et dives erat ut apparet ex epistola ad Philemonem, et tamen Episcopus erat, ut Hieronymus et Anselmus docent in eam epistolam; Hieronymus enim vocat eum Evangelistam, Anselmus vero nominatim Episcopum.
Praeterea Eusebius lib. III histor. cap. 19. scribit de consanguineis Domini, quod habuerint possessiones quasdam, licet modicas,
ex paterna hsereditate, et tamen fuerint Ecclesiae Duces, id est, Episcopi. Item can. 40. Apostolorum sic ait: « Sint manifestae res Episcopi, si tamen habet proprias, et manifestae Dominicae, utpotestatem habet de propriis moriens Episcopus, sicut voluerit, et quibus voluerit derelinquere. » Item habet Concilium Agathense canon. 48. et Martinus Bracarensis, can. 15. suorum decretorum, et Hispalense Concilium I. can. 1.
Praeterea Ambrosius in epist. 33. ad Marcellinam, dicit se, cum rogaretur ut Ecclesiam unam Arianis traderet, obtulisse patrimonium suum, patrimonium autem Christi se tradere noluisse. B. Augustinus serm. 1. de moribus Clericorum, dicit eos Clericos, qui professi fuerant vitam communem, si postea resiliant a proposito, et propria habere velint, graviter peccare propter voti violationem: Ubi indicat alios Clericos, qui non voverunt vitam communem posse habere propria. B. Prosper lib. II de Vita Contemplativa cap. 12. dicit sine ullo peccato posse Clericum vivere ex proprio patrimonio.
Ad locum Origenis, Hieronymi et Bernardi responderi potest, loqui eos de illis Clericis, qui dant operam augendis opibus, et non contenti rebus necessariis, etiam superflua retinent. Illi enim proprie dicuntur habere, vel quaerere possessionem in terra, qui non contenti victu, et vestitu, semper flagrant habendi cupiditate. Certe Hieronymus cum dicit Clericum non debere quidquam in terra possidere, addit: « Ut possit, inquit, cum Propheta dicere: pars mea Dominus, et ut sit verus Levita. » At Propheta David,qui ait: Pars mea Dominus, Rex ditissimus erat, et similiter veri Levitae divites erant externis opibus, sed non affectu.
Posse autem dubitari, an qui bona patrimonialia habet, possit simul bona Ecclesiastica habere? Nam S. Prosper lib. II de Vita Contemplat, cap. 9, 10, 11 et 12, docet non posse Clericum sine gravissimo peccato vivere ex bonis Ecclesiasticis si habeat bona propria, unde sufficienter alatur, et probat hac ratione: Bona Ecclesiastica non dantur Clericis in prsemium laboris, sed solum, ut sustententur, et necessaria ad vitam habeant, quia prsemium laboris est vita seterna, et simonia esset dare spiritualia pro temporalibus. Et confirmatur ex, cap. 41. Apostolorum ubi dicitur, ut Episcopus accipiat ex bonis Ecclesiae pro sua sustentatione si tamen indiget: Et idem reperitur inConcilio Antiocheno cap. 25. quare qui ex patrimonio vivit, nec eget sustentatione, non potest percipere fructus bonorum Ecclesiasticorum. At contrarium docet Glossa, et Joannes de Turrecremata in can. Clericos, 1. q. 2. et ratio est, quia Mattii. X. dicitur: Dignus est operarius mercede sua, et I. Corinth. IX: Quis militat suis stipendiis unquam? (i) Ergo potest Clericus laborans pro Ecclesia percipere alimenta, et parcere suis propriis rebus. Adde, quod praxis est, et fuit pro hac opinione secunda, nam B. Prosper loco notato dicit sententiam suam visam esse duram permultis, et ideo duram, quia nova esset. Itaque etiam tunc plurimi Clerici patrimonium suum servabant, et nihilominus portionem decimarum habere volebant.
Ex his opinionibus prima est tutior, etsi secunda fortasse est verior, nisi hoc modo concilientur, ut dicamus S. Prosperum loqui de illis, qui plane sufficientem habent sustentationem ex patrimonio, aut beneficio, tunc enim alterum est superfluum, et proinde pauperibus debitum. Alios vero auctores loqui de illis, qui neque ex patrimonio, neque ex beneficio sufficientem omnino sustentationem habent; hi enim utrumque retinere possunt, modo ex utroque nihil accipiant ultra sustentationem decentem, juxta conditionem proprii status. Quod enim vere superfluum est, dandum esse pauperibus, Theologi communiter docent. Vide quae scripsimus in sequenti tom. cap. 7, de Matrimonio.
An Clerici sint liberi a jugo potestatis scecularis.
Postrema restat quaestio de libertate Ecclesiastica, de qua in hac ultima editione paulo fusius disputare institui, quod animadverterim his proximis annis non defuisse, qui testimoniis hujus libri abuti voluerint ad oppugnandum Ecclesiasticam libertatem..
Primum igitur Haeretici permulti contendunt, Clericos tum majores, tum minores, jure subjectos esse debere saeculari potestati tum in solvendis tributis, tum in judiciis et causis. Marsilius de Padua, et Joannes de Janduno docuerunt, ipsum etiam Christum non fuisse etiam liberum a solvendis tributis, et quod fecit Matth.XVII. cum tributum solvit, id fecisse non voluntate, sed necessitate. Ita refert Joan. de Turrecrem. lib. IV Summ. de Eccles. par. 2, cap. 37.
Joannes Calvinus lib. IY Instit. cap. 11, §. 15. docet, Clericos omnes, praeterquam in Causis mere Ecclesiasticis subjectos esse debere legibus, et tribunalibus saecularium Magistratuum. Idem docet Petrus Martyr, in cap. XIII. ad Romanos, ubi etiam addit, Principes non potuisse concedere Clericis privilegium, ut non subjicerentur Magistratibus politicis, cum id sit contra jus divinum. Et ideo non obstante concessione Principum, debere Clericos subjectos esse Magistratibus saecularibus. Joannes Brentius in Prolegomenis, et Melancthon in Locis cap. de Magistratu, in rebus etiam et causis Ecclesiasticis subjiciunt Clericos politicis tribunalibus.
Ex Catholicis nonnulli censent, jure divido liberos esse Clericos, et eorum bona a potestate Principum saecularium. Ita docet Glossa, et nonnulli ex Canonistis in can. Si Imperator, dist. 96. et in cap. Quamquam, de Censibus in YI. et ex Theologis Joannes Driedo lib. I de libertate Christiana cap, 9. Nonnulli vero existimant, Clericos liberos esse partim jure divino, partim jure humano, id est, in causis ecclesiasticis, et spiritualibus jure divino; in aliis, jure humano. In his videntur esse Franciscus Yictoria de potestate Ecclesiae, Relect. I, quaest. ult. Dominicus a Soto in IY, distin. 25, quaest. 2, art. 2. Joannes Medina in Codice de Restitutione quaest. 15. et ex Canonistis Didacus Covarruvias in lib. practicarum quaestionem cap. 31.
Sit igitur prima propositio: « In causis Ecclesiasticis liberi sint Clerici jure divino a saecularium Principum potestate. » Vocantur causae Ecclesiasticae, quarum cognitio non pendet a legibus civilibus, sed ab Evangelio, vel a Canonibus Pontificum, aut Conciliorum, quales sunt controversiae de fide, de Sacramentis, et aliae id genus.
Probatur primum ex divinis litteris. Nam ex doctrina scripturarum sanctarum RegimenEcclesiasticum est distinctum a politico, et illo etiam sublimius, ut a nobis demonstratum est in lib. I de summo Pontifice cap.
- et lib. V, cap. 7. Ergo causae Ecclesiasticae judicari non debent a Politicis Magistratibus. Praeterea secundum scripturas tota auctoritas regendi Ecclesiam a Christo commissa est Apostolis, et praecipue Petro: ergo in rebus Ecclesiastis Laici omnes, etiam Principes, sunt oves, et subditi, non Pastores, et judices, ut locis notatis demonstratum est.
Secundo probatur ex Conciliis. Nam in Milevitano, can. 13. et Matisconensi, can.
8, Clerici graviter puniuntur, si causam Ecclesiae ad Imperatoris terreni judicium deferant.
Tertio ex Patribus. Severus Sulpitius in lib. II. sacrae historiae refert S. Martinum aliquando exclamasse, novum esse, et inauditum nefas, ut causam Ecclesiae Judex saeculi judicaret. Item S. Ambrosius in epist. 78. ad Theophilum, et S. Augustinus in ep. 162. reprehendunt eos, qui causas Ecclesiae terrenis Judicibus judicandas exponunt.
Quarto ex Apostolorum exemplo. Apostoli enim Ecclesias gubernaverunt, quo tempore nulli erant Principes Christiani, proinde numquam ad eos causam Ecclesiae judicandam detulerunt. Et si Apostolus Paulus I. Cor. VI. jubet lites etiam civiles Christianorum non deferri ad judicium Ethnicorum, quo modo permisisset ad eos deferri lites Ecclesiasticas? Ultimo ex Justiniano seniore Imperatore, qui idem affirmat Novella 83.
Secunda propositio: « Non sunt exempli Clerici ab obligatione legum civilium, quae non repugnant sacris Canonibus, vel officio clericali. » Loquimur hic potissimum de legibus politicis, quae dirigunt actiones humanas in commerciis temporalibus, ut cum Princeps, vel Magistratus constituit pretia rebus venalibus; vel jubet noctu neminem incedere cum armis, vel sine lumine, vel non asportare frumentum extra provinciam, et his similia. Nec volumus dicere, his legibus teneri Clericos obligatione coactiva, sed solum directiva, nisi eaedem leges ab Ecclesia approbatae fuerint. Quod si de iisdem temporalibus rebus disposuissdf etiam lex Ecclesiastica, eam sequi deberent Clerici, et tunc legem civilem ne directive quidem observare tenerentur.
Probatur igitur Clericos ad observationem legum civilium directive teneri in defectum legis Ecclesiasticae. Nam Clerici praeterquam quod Clerici sunt, sunt etiam cives, et partes quaedam Reipublicae politicae: igitur ut tales, vivere debent civilibus legibus. Non sunt autem aliae, ut nunc ponimus, nisi quae a politico Magistratu sunt latae: igitur illas Clerici servare debent, alioqui magna perturbatio, et confusio in Republica oriretur, si Clerici non servarent civiles leges in commerciis civilibus et humanis.
Secundo probatur ex confessione Pontificum, et Imperatorum. Nicolaus I. in epist. ad Michaelem prope finem dicit, Deum divisisse Pontificiam auctoritatem ab Imperiali, ut et Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum Imperialibus legibus uterentur. Imperator Valentinianus in epist. ad Episcopos Asiae, quam refert Theodoretus lib. IV hist. cap. 7. scribit, probos Episcopos non solum Dei, sed etiam Regum legibus obtemperare. Denique S. Joannes Chrysostomusin cap. XIII. ad Romanos, dicit Christi Evangelio non tolli politicas leges, et ideo debere etiam sacerdotes et Monachos eis parere.
Tertia propositio: «Non possunt Clerici a judice saeculari judicari, etiam si leges civiles non servent. » Probatur primo ex Concilio Chalcedonensi can. 9. ubi sic legimus: « Si Clericus adversus Clericum habet negotium, non relinquat Episcopum suum, et ad saecularia judicia non recurrat. » Concilium Agathense canon. 32. adhuc clarius in haec verba loquitur: « Clericum nullus praesumat apud saecularem Judicem, Episcopo non permittente, pulsare. » Idem habent Concilium Carthaginiense tertium can. 9. Toletanum tertium can. 13. Matisconense can. 8. Constantiense sess. XXXI. vide etiam quae adduntur paulo infra pro quinta propositione.
Secundo probatur ex Imperatorum Constitutionibus. Nam eximit Justinianus Clericos et Monachos a saeculari judicio in Novellis 79, 83 et 123. quamquam non eximit in causis criminalibus, sed incivilibus tantum: in criminalibus autem vult> a Praetore cognosci causam, non tamen condemnari Clericum, nisi prius ab Episcopo fuerit degradatus. At nihilominus lex Canonica simpliciter exemit Clericos in omnibus causis tum civilibus, tum criminalibus, et perspicuum est ex epistola Caii Papae ad Felicem Episcopum, item ex epist. 2. Marcellini. et ex lib. XI Registri S. Gregorii epist. -54. ad Joannem Defensorem. Debet autem lex Civilis cedere legi Canonicae, cum possit summus Pontifex Imperatori praecipere in iis praesertim, quae ad Ecclesiam pertinent.
Tertio probatur ratione. Nam omnino absurdum est, ut ovis Pastorem suum quocumque modo judicare praesumat. Itaque non sine magna laude refert Ruffinus lib. X hist. cap. 2. et post eum B. Gregorius lib. 1Y, epist. 75. vocem illam Constantini ad Episcopos: aVos Dii istis a summo Deo constituti, aequum non est, ut homo judicet Deos. »
At objicit Calvinus lib. IY Instifc. cap. 11, §. 15. epistolam Constantini Imperat. adNicomedienses, quam refert Theodoretus lib.
I histor. cap. 20. ubi dicit Constantinus se EusebiumEpiscopum Nicomediensem in exilium ejecisse, et subjungit: a Si quis Episcoporum inconsulte tumultuatus sit, ministri Dei, hoc est, mea executione illius audaoia coercebitur. »
Respondeo, more solito Calvinum imponere simplicibus. Nam Constantinus in illa epistola scribit, se quidem ejecisse in exilium Eusebium Episcopum, sed addit, eum ante fuisse a Nicaeno Concilio depositum ab Episcopatu propter haeresim. Nos autem non negamus, quin debeat Magistratus saecularis punire Clericos, quando ab Ecclesia damnantur, et degradantur, et Judicibus saecularibus traduntur. Yerb a autem Constantini, quae Calvinus subjungit, ab ipso depravata sunt. Non enim minatur eo loco p cenam Constantinus Episcopis, sed Laicis; dicit enim se graviter animadversurum in plebem Nicomediensem, si iterum redire velit ad Episcopos Haereticos, a Concilio generali damnatos, et non acquiescat suscipere probum et Catholicum Antistem. Haec enim sunt verba ejus: « Sin autem quisquam (non dicit, Episcoporum, ut Calvinus addidit) temeritate et audacia accensus, eas Ecclesiae pestes, id est, Episcopos Arianos, vel memoria, vel laudibus celebrare aggrediatur, confestim opera ac diligentia Ministri Dei, hoc est, mea, poenas suae inscitiae dabit. » «
Objicit secundo Petrus Martyr.: « Jure divino subjecta est omnis anima sublimioribus potestatibus, id est, Regibus, ut constat ex epist. ad Rom. cap. XIII. Ergo non potuerunt Reges eximere ullos Christianos a
sua potestate. Et confirmatur argumentum ex doctrina Catholicorum, qui ea ratione probant, non posse ullum eximf a potestate Papae, quia jure divino omnes homines subjiciuntur Papae. »
Respondeo, nihil ea ratiocinatione concludi, quamvis enim jure divino sit omnis anima potestatibus sublimioribus subjecta, ac per hoc etiam Regibus dum sublimiores potestates sunt: tamen fieri non potest ut qui nunc est sublimior potestas, paulo post non sit, ut si ipse subjiciat alteri partem sui regni, vel jure belli, aut alio justo titulo Regnum, vel Regni partem amittat. Quoniam ergo Clericos partim ipsi Principes subjecerunt in omnibus causis, etiam temporalibus et civilibus Episcopis suis: et postremo summus Pontifex Clericos omnes exemit a subjectione Principum ssecularium, sequitur, ut respectu clericorum non sint Principes, superiores potestates, ac proinde non teneantur Clerici Principibus parere neque jure humano, neque jure divino, nisi quantum ad leges quasdam directivas ut diximus.
Ad confirmationem respondeo, non esse eamdem rationem Pontificatus, etRegnorum. Nam Regna non sunt immediate a Deo instituta, sed ab hominibus, et ideo ab hominibus mutari possunt in alias regiminis formas: Pontificatus autem a Deo immediate est institutus, et ideo non potest ab hominibus immutari.
Quarta propositio: « Bona Clericorum tam Ecclesiastica, quam saecularia libera sunt, ac merito esse debent a tributis Principum saecularium.» Quod libera sint de facto, perspicuum est ex Concilio Lateranensi sub Alexandro III. part. 1, cap. 19. ex Concilio Lateranensi sub InnocentioIII. cap. 46. Item ex cap. Ecclesia Sanctae Mariae, de constitut. ex cap. Quamquam, de cens. in VI. ex Extra vaganti, Quod olim, de immunit. Eccles. Item ex cap. Quia nonnulli, et cap. Clericis, de Immunit. Eccles. in 6. Praeterea, ex legibus Principum, quae habentur in Codice Theodosiano, lib. XYI, tit. 2, lege 16 et 26. et in Codice Justiniani, lege sancimus, de sacrosanctis Ecclesiis, et in lib. X hist. Eusebii cap. 7. ex versione Christophorsoni. Ubi tamen est observandum, ante Justiniani tempora legibus priorum Principum immunes fuisse Clericos a tributis personalibus, ut etiam indicat S. Hieronymus in commentario ad cap. XVII Matthaei: non tamen fuisse liberos a tributis, quae pendi solent ratione possessionum, ut colligitur ex Sancto Ambrosio in oratione de tradendis Basilicis, ubi dicit: « Agri Ecclesiae solvunt tributum; i) et ex Theodoreto lib. IV histor. cap. 7, ubi scribit, Valentinianum seniorem in epistola ad Episcopos Asiae illa verba posuisse: « Boni Episcopi tributa pensitant Regibus. »
Quod autem haec exemptio jure facta sit, et quo jure, humano ne solum, an etiam divino, in sequentibus propositionibus exponemus.
Objicit adversus hanc propositionem Marsilius de Padua exemplum Christi, qui tributum solvit, ut habemus Mat. XVII. Sed facilis est responsio. Christus enim solvit tributum, quia voluit, non quia debuit. Id quod ex eodem loco intelligi potest. Xfam cum dictum esset Petro ab iis, qui exigebant tributum. Magister vester non solvit didrachma? Dominus Petro ait: Quid tibi videtur Simon? /teges terree a quibus accipiunt tributum, vel censum? a filiis suis, an ab alienis? Respondit Simon, ab alienis. AitDominus, ergo liberi sunt filii. Sed ut non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem, illum sumens da eis pro me, et pro te. Duae sunt autem interpretationes ejus loci: Ergo liberi sunt filii; et secundum utramque rectissime Dominus ostendit, se liberum fuisse a tributo solvendo. Prior expositio est Sancti Hilarii, qui docet, agi hoc loco de tributo, quod imposuerat Deus omnibus filiis Israel Exod. XXX. in usum templi, quod tributum proprie erat didrachma. Et secundum hanc expositionem, quae verissima nobis videtur, vis argumenti haec est: Reges terrae non exigunt tributum a filis suis, sed ab alienis: igitur neque Rex coeli exiget tributum a me, qui sum ejus proprius et naturalis filius. Posterior interpretatio est S. Hieronymi, qui verba Domini de tributo, quod Caesari solvebatur, exponit; quae sententia minus probabilis esse videtur, quia tributum, quod solvebatur Caesari, tempore Christi, non erat didrachma, sed denarius, ut perspicuum est ex cap. XXII. Matth.: Ostendite mihi numisma Census. At illi obtulerunt ei denarium. Neque potest ulla solida ratione demonstrari, consuevisse didrachmi tributum Caesari solvi, nisi post Christi Ascensionem in coelum; scribit enim Jose-
phusinlib. VII de bello Judaico cap. 26. post eversum templum, a Vespesiano Imperatore, institutum fuisse, ut tributum didrachmi, quod Judaei omnes templo solvebant singulis annis, deinceps in Capitolium deferretur. Sed tamen ex hac etiam sententia recte colligitur, Christum non fuisse ullius tributi debitorem, quamvis enim non esset filius Caesaris, qui tributum juxta hanc sententiam, exigebat: erat tamen filius Dei, cujus Ministri sunt omnes Reges, et Principes terrae, ut legimus Sap. VI. et Rom. XIII. neque debent Ministri Regis a Filio Regis tributum petere. Praeterea tributa solvuntur Regibus ratione vitae hujus corporalis, timoribus, et periculis obnoxiae, ut S. Thomas docet in 2. 2. q. CIV, art. 6. ad primum. Et ideo justi, etiam homines, licet secundum animam liberi sinta servitute peccati, tamen ratione corporis, cujus redemptione adhuc expectant, ut ait Apostolus ad Rom. VIII. subjecti sunttributis, et potestati civili. At Christus non solum secundum animam, sed etiam secundum corpus liber erat, non servus; neque redemptionem, sed solam Resurrectionem corporis expectabat; carebat enim omni morbo concupiscentiae, et omni lege peccati, neque periculis, aut injuriis obnoxius erat, nisi quantum ipse permittebat. Oblatus est, inquit Isaias c. LIII. quia ipse voluit. Itaque nulli Regi tributum debebat, qui nullius Regis defensione indigebat; et merito damnata est, ut haeretica, sententia Marsilii Paduania Joanne XXII, Pontifice, in Extravaganti, Licet, quam refert Joan. de Turrecremata lib. IV Summae de Ecclesia, part. 2, cap. 37.
Quinta propositio: « Exceptio Clericorum in rebus politicis tum quoad personas, tum quoad bona, introducta est jure humano pariter et divino. » Et quidem quod jure humano introducta sit, patet ex iis testimoniis, quae attulimus in tertia, et quarta propositione probanda. Quod autem sit etiam introducta jure divino, probandum est hoc loco. Sed antea tamen observandum est, nos per jus divinum non intelligere praeceptum Dei proprie dictum, quod exstet expresse in sacris litteris: sed quod ab exemplis vel testimoniis testamenti veteris, vel novi per quamdam similitudinem deduci possit. Atque hinc fortasse conciliari poterunt Theologorum, et Jurisperitorum sententiae. Illi enim cum negant, exemptionem Clericorum esse juris divini, praeceptum divinum proprie dictum expresse in scripturis exstare negant: isti vero cum affirmant, eamdem exemptionem esse juris divini, id solum affirmant, quod Theologi minime negant, deduci per similitudinem ab exemplis, et testimoniis sacrae scripturae, Deum voluisse, ut Clerici, et ipsorum bona libera essent a potestate,, et jurisdictione Laicorum.
Certe Geminianus, Ancharanus, et alii insignes Doctores, exponentes caput, Quamquam, de Censibus in VI notant, in eo capitulo haberi textum expressum, quo immunitas Ecclesiasticorum dicatur esse juris divini. Sed quomodo id sit intelligendum, a Glossa petendum esse monent. Glossa vero in idem caput, docet, esse juris divini eam immunitatem, quia deducitur ab exemplo Josephi Patriarchae, qui exemit sacerdotes Aegyptiorum Gen. XLVII, et Artaxerxis Regis Persarum, qui exemit sacerdotes Israeliticos T. Esdrse VII. Nam ut recte ait Alexander Pontifex in Concilio Lateranensi, unde exstat cap. Non minus, de immunit. Eccles. a Non decet Ecclesiam Dei minus liberam esse tempore Principum Christianorum, quam fuerit tempore Pharaonis. »
His igitur notatis, probatur nostra propositio, primo testimoniis scripturae divinae. Nam praeter loca jam citata ex Genesi et ex libro Esdrae, habemus alia duo non minus illustria. Siquidem in lib. Numerorum cap. III, Deus non semel, sed saepius repetit, Levitas proprie suos esse, atque eos sibi ex omni populo delegisse. Et in eodem loco dono dari jubet omnes Levitas Aaroni, et filiis ejus, id est, summo sacerdoti, et successoribus ejus. Quos enim sibi ipse delegit ad ministerium templi, rerumque sacrarum, soli Pontifici, qui locum Dei repraesentabat in terris, subjectos esse voluit, ac per hoc a jurisdictione terrenorum Principum liberavit. Constat autem id esse nunc in Ecclesia Clericos, quod erant Levitae in testamento veteri, et Pontificem Christianorum non minoris esse auctoritatis, sed longe majoris in Ecclesia Christi, quam fuerit Aaron in Synagoga Judaeorum. « Nunc ( inquit S. Leo serm. 8. de passione Domini) et ordo clarior Levitarum, et dignitas amplior Seniorum, et sacratior unctio Sacerdotum. »
Sequitur igitur ut quemadmodum in testamento veteri liberi erant Levit* jure divino a potestate Principum saecularium: ita
sint etiam Clerici in testamento novo.
Alius locus est is, quem supra tractavimus ex cap. XVII Matth.: Ergo liberi sunt filii. Nam cum filii Regum a tributis eximuntur, non ipsorum personae tantum, sed etiam servi et Ministri, atque adeo ipsorum familiae a tributis eximuntur. Certum est autem Clericos omnes proprie ad familiam Christi, qui filius est Regis Regum, pertinere. Atque id videtur Dominus significare voluisse, cum ait Petro: Ut autem non scandalizemus eos, sumens staterem da illis pro me, et pro te; quasi diceret, et se et familiam suam, cujus Praefectus erat Petrus, liberos a tributis esse debere. Quod etiam intellexisse videtur S. Hieronymus in commentario ejus loci, cum dicit, Clericos propter honorem Domini tributa non solvere; et S. Augustinus lib. I quaest. Evangel. quaest. 23. cum scribit, in omni Regno terreno non esse vectigales filios Regni illius, sub quo sunt omnia Regna terrae.
Secundo probatur eadem propositio ex testimoniis sacrorum Canonum. Concilium Tridentinum Generale nostris temporibus celebratum sess. XXV, cap. 20. de Reformatione, sic loquitur: « Ecclesiae et personarum Ecclesiasticarum immunitas Dei ordinatione, et Canonicis sanctionibus instituta est. » Concilium Coloniense paulo ante ipsam Tridentinam Synodum celebratum, part. IX, cap. 20: o Immunitas, inquit, Ecclesiastica vetustissima res est, jure pariter divino et humano introducta, quae in duobus potissimum sita est, primum ut Clerici eorumque possessiones a vectigalibus et tributis, aliisque muneribus laicis libera sint, deinde ne rei criminis ad Ecclesiam confugientes inde extrahantur. » Concilium Lateranense sub Leone X celebratum, sess. IX: « Cum a jure, inquit, tam divino, quam humano Laicis potestas nulla in Ecclesiasticas personas attributa sit, innovamus omnes, et singulas constitutiones; » et Concilium Lateranense sub Innocentio III, cap. 43: « Nimis (inquit) de jure divino quidam Laici usurpare conantur, cum vires Ecclesiasticas nihil temporale obtinentes ab eis ad praestanda sibi fidelitatis juramenta compellunt. » Bonifacius VIII, in cap. Quamquam, de censibus in VI, tamquam de re nota et explorata loquitur, cum ait, jure divino et humano Clericos et eorum bona libera esse a saecularium potestate. Joannes item VIII, Can. si Imperator, dist. 96.: « Non a legi-
bus (inquit) publicis, non a potestatibus saeculi, sed a Pontificibus et Sacerdotibus Omnipotens Deus Christianae Religionis Clericos et Sacerdotes voluit ordinari, et discuti. » Et quod de personis affirmat Joannes Pontifex, affirmavit multo ante Symmachus Papa cum tota Synodo tertia Romana de bonis Ecclesiasticis: « Solis (inquit) Sacerdotibus disponendi de rebus Ecclesiae indiscusse a Deo cura commissa est. » His addi potest Innocentius IV Pontifex, quamvis non ut Pontifex, sed ut Doctor particularis de hac re scripserit. In commentario enim ad cap. 2. de Majoritate et obedientia, posteaquam docuerat, Clericos exemptos fuisse a potestate Laicorum per summum Pontificem Imperatore consentiente, addidit hanc non esse plenam exemptionem, et ideo dicendum esse, clericos ab ipso Deo fuisse exemptos. Hoc testimonium Innocentii ea de causa addendum putavi, quoniam Covarruvias in lib. practicarum quaestionum cap. 31. scribit, praedictum Pontificem in loco a nobis citato affirmasse, exemptionem Clericorum non esse juris divini, quod falsum esse verba citata palam ostendunt, et ante nos in hanc eamdem sententiam Innocentium allegavit Panormitanus in cap. Nimis, de jurejuran. ubi etiam idem auctor recte refellit eos, qui per jus divinum intellfgunt jus Canonicum. Et fortasse ad ejusmodi explicationes excludendas Concilium Tridentinum non utitur vocibus juris divini et humani, quae possent trahi ad significandum jus Canonicum et civile, sed ait: « Ordinatione divina, et Ecclesiasticis sanctionibus immunitatem Ecclesiae, et personarum ecclesiasticarum fuisse institutam. »
Chapter 24 of 25