Skip to the text

Caput XXVI. De possessionibus, quce dono Laicorum possidentur a Clericis

De possessionibus Ecclesiasticis fuit error Joannis Wiclefi, apud Thomam Waldensem lib. IV. doctrin. fidei artic. 3. qui docebat non licere Clericis habere ullas possessiones, et peccasse tam qui eas donaverunt Eccle-

siae quam qui eas receperunt. Fundamenta ejus haec sunt. Primum, quia Sacerdotes Testamenti veteris prohibebantur habere possessiones, ut patet Numer. XVIII: Dixit Dominus ad Aaron, in terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos, ego pars et hcereditas tua. Item Deut. X: Quamobrem non habuit Levi partem, nec possessionem cum fratribus suis, quia ipse Dominus possessio ejus est. Et Josue XIII; Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus Deus Israel ipse possessio ejus.

Secundum, quia Matth. X. Dominus jubet Apostolis, ut nihil possideant, non pecuniam, non duas tunicas etc. Ibidem dicit; Non est discipulus super magistrum. Christus autem nullam possessionem habuit. Item Luc. XIV: Nisi quis renuntiaverit omnibus quce possidet, non potest meus esse discipulus. At certe Clerici omnes discipuli Christi esse debent.

At hunc errorem manifestum esse, probatur. Primo, de Sacerdotibus, et Levitis Testamenti veteris; Nam etsi in partitione terrae non erant habituri agros, et vineas, erant habituri tamen et possessuri urbes ad habitandum, et suburbana ad alenda pecora. Poterant etiam agros et vineas emere, et etiam ex oblationibus populi habere, ut modo habet Ecclesia; NamNum. XXXV. dicitur: Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum, quce a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur. Et Josue XXI. id legimus impletum.

Neque obstat quod Lyranus in Num. XXXV. dicit eas urbes fuisse Sacerdotum, quoad usum, dominium autem earum fuisse penes alios. Et probat de Hebron, quae date est Sacerdotibus, Josue XXI. et tamen dominus ejus erat Caleb de tribu Juda, Josue XIV. Hoc non obstat: Nam Lyranus fallitur, ut patet ex Levit. XXV, ubi legimus urbes et suburbana Sacerdotum esse eorum possessionem, et posse illas vendere, et redimere domos, ut alii faciebant, et de Hebron legimus Josue XXI. solos, agros et vineas, quae erant in territorio Hebron, fuisse Caleb, urbem autem et suburbana Sacerdotum. Item Levit, ult. praecipitur, ut si quis agrum Domino voverit, eum Sacerdotes possideant. III. Reg. II. dicit Rex Abiathar Sacerdoti:

Vade ad agrum tuum{). Item Hieremias Sacerdos erat, et tamen Hierem. XXXII. scribit ipsemet se emisse ac possedisse agrum, qui fuerat patruelis sui. Et Actor. IV. legimus Barnabam fuisse Levitam, et vendidisse agrum quem habebat.

Ex his facile est respondere ad primum argumentum Wiclefi. Quando enim Scriptura dicit, Sacerdotes non debuisse habere quidquam, sed Dominum esse eorum hsereditatem, vult dicere non debuisse eos habere quidquam more aliorum, tanquam filios Jacob, et ex paterna hsereditate: sed solum habere debuisse ea, quae debebantur Deo, cujus ipsi ministri erant; et sic factum est; Nam tota terra Palaestina? quasi quaedam haereditas divisa fuit in duodecim partes pro numero tribuum, exclusa omnino tribu Levi, quae erat decimatertia.

Nam etsi duodecim tantum fuerint filii Jacob, tribus tamen fuerant XIII. quia Joseph duas tribus faciebat, nimirum Ephraim et Manasse. Deinde terra jam divisa, et Levi exhaeredato, Deus voluit sibi tanquam proprio Regi Judaeorum dari loco tributi decimam partem omnium fructuum, et 48 civitates cum suburbanis suis, et haec omnia donavit ipse Levitis. Quae portio Levitarum, ut supra diximus, major fuit quacumque portione aliarum tribuum; Nam habuerunt decimam partem, cum ipsi vix essent sexagesima pars totius populi, et hoc significant illa verba: Ego Dominus hcereditas Levitarum sum. Ubi nota miram Dei providentiam erga Sacerdotes; Jacob exhaeredavit filium Levi, propter peccatum ipsius, ut patet Genes. XLIX: Dividam illos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Deus autem ratam habuit sententiam Israelis, sed eam implevit cum summo honore Levitarum, et totius populi utilitate; Nam dedit ipse Levitis suam haereditatem, et totus populus maximum commodum inde consecutus est. Si enim fuissent Levitae collecti in unum locum, ut erant aliae tribus, non potuissent omnes populi facile ab eis doceri: dispersi autem in omnes tribus, facile omnibus adesse, eosquo instituere in lege domini potuerunt.

Probatur jam hoc idem de Sacerdotibus novi Testamenti: Nam etsi in ScVipturis nihil legimus de possessionibus Ecclesiarum, legimus tamen in antiquissimis Pontificum, et Conciliorum decretis, et in libris sancto¬

rum Patrum. Pius Papa I, in epist. 2. dicit, sacrilegium esse, qui Ecclesiae praedia et donaria diripit. Urbanus I. in epist. ad omnes Episcopos dicit, initio Ecclesiae consuevisse pios homines vendere possessiones, et pretium donare Ecclesiis. Deinde tamen judicatum esse commodius, si possessiones ipsae donarentur Ecclesiae, ut eo modo non solum praesentibus, sed etiam futuris provideretur.

Sunt etiam Concilia omnium Ecclesiarum, quae prohibent alienari possessiones Ecclesiae, et earum curam Episcopo committunt. Vide Concilium Antiochenum, cap. 25. et Ancyranum, cap. 15. Item Concilium Carthaginiense IV, cap. 32. et Carthaginiense

V, cap. 4. Item Concilium Hispalense I, cap. 1. Toletanum IV, canon. 32 et 68. ItemAgathense cap. 49 et 51. Item Moguntinum sub Arnulpho Imperatore cap. 12. Denique Romanum VI. sub Symmacho. Praeterea meminerunt Ecclesiasticarum possessionum Ambrosius epist. 32. Chrysostomus hom. 37. ad populum Antiochenum: Augustinus ser. 1 et 2. De communi vita Clericorum: Prosper lib. II. De vita contemplativa cap. 9. Gregorius lib. IV, epist. 33. et alii Patres p assim.

Ad illud Matfch. X: Nihil tuleritis in via. etc. Respondeo, illa verba dici Apostolis pro eo tempore, quo in itinere erant futuri in terra promissionis, ante Christi passionem; tunc enim ut expeditiores essent, non debuerunt ferre secum quidquam, praesertim cum neque pauperum, neque Ecclesiarum tunc curam haberent. At ubi coeperunt Apostoli post Christi Ascensionem figere sedes in certis locis, et habere curam Ecclesiarum, et pauperum, non timuerunt recipere bona temporalia, ut patet Actor. IV, V et

VI. ubi Apostoli recipiebant multas pecunias, ut inde alerent et se, et alios.

Ad illud: Non est discipulus super magistrum, Respondeo, Dominum loqui eo loco de tribulationibus, a quibus non fuerunt immunes Apostoli, cum eorum Dominus, et magister multa passus sit; Neque esse ditiorem, est esse majorem, sed potius minorem; Nam apud Deum ille est major, qui est melior; melior autem est, qui est pauperior, cum Dominus dicat: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quce habes etc.

Ad postremum respondet Augustinus ep.

  1. ad Marcellinum, Dominum loqui de praeparatione mentis. Nam ibidem explicans quid sit renuntiare omnibus, dicit: Si quis venit ad me, et non odit 'patrem, et matrem, et uxorem, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et tamen non tenemur, necpossumus, parentes, filios, uxorem, et multo minus vitam odisse, nisi in praeparatione animi.

Chapter 23 of 25