Skip to the text

Caput VIII

Sexta Propositio.

« Electio Episcoporum non pertinet jure divino ad Clerum, sed ad summum Pontificem, ut vel ipse eligat, vel praescribat eligendi modum. »

Probatur Primo, quoniam ex Evangelio nihil aliud habemus, nisi Ecclesiam universam sancto Petro esse commissam, Joann. ult. Itaque ad illum pertinet, providere Christianis de iis, qui curam eorum gerant. Deinde, si ad Clerum pertineret electio jure divino, ad totum Clerum pertineret. Non enim jus divinum definivit, ut hi potius, quam illi ex Clericis eligant; at non omnibus Clericis convenire electionem, satis probatur ex eo, quod eadem fere incommoda acciderent ob multitudinem Clericorum, quae accidebant in electione populari. Quocirca multis jam saeculis soli Clerici primarii eligunt, quod tamen fieri non potuisset, si jure divino omnes Clerici electores fuissent. Denique, S. Petrus, qui jus divinum certe non ignora¬

bat, non solum in Ecclesia Romana successorem sibi delegit Clementem, neque exspectavit, ut is a Clericis eligeretur, sed etiam ad plurimas provincias Episcopos misit. Vide Damasum in Pontificali, Innocentium I, in epist. ad Decentium, etJoannem III, in epistola ad Germanos. Vide etiam de tota re Cajetanum de potestate Papae et Concilii, cap. 13.

Chapter 6 of 25