Caput XVIII
De caelibatu Sacerdotum: Sitne jure divino annexus sacris ordinibus coelibatus, an non?
Sequitur quarta Disputatio, quae est de ccelibatu, seu continentia hominum sacratorum, quae quidem trimembris erit. Primum enim explicandum occurrit, sitne jure divino annexus coelibatus ordinibus sacris. Deinde, si constiterit non ita esse, utrum saltem jure Apostolico, ac rectissime, id factum sit. Postremo, num Digami Apostolica lege arceantur a sacris ordinibus.
Ac, ut a primo incipiamus, Joannes Major in IV, dist. 24, quaest. 2. de jure divino esse putavit, quod votum Sacerdotum solemne sit, ac proinde indispensabile esse. Idem fere
docuit Clichtovaeus lib. de continentia Sacerdotum, cap. 4. et sequentibus, ubi duo dicit, quae nescio, an inter se bene cohaereant. Unum est, de jure divino esse, ut qui est sacris ordinibus initiatus, non possit uxorem ducere, neque in hoc ullam dispensationem cadere posse. Alterum est, eos, qui uxores duxerunt, non posse sacris ordinibus initiari, nisi deinceps continere velint, esse praeceptum Ecclesiae, et a Siricio Papa primum editum, nec unquam ab Ecclesia Orientali receptum fuisse. Itaque licuisse in tota Ecclesia Sacerdotibus uti uxoribus, quas ante ordines duxerant, usque ad tempora Sirici; in Ecclesia autem Orientali, et nunc licere, et semper licuisse.
At B. Thomas in 2. 2. qutest. LXXXVIII, artic. 11. diserte docet, votum continentiae esse annexum ordinibus sacris ex solo Ecclesiae decreto, ac proinde dispensabile esse. Idem docet Cajetanus in opusculis, tom. I, tract. 27. et Sotus lib. VII de justitia, quaest. 6, artic. 2. ubi etiam docet, quod ego verissimum puto, decretum hoc, quo votum est annexum ordinibus, non quidem proprie divinum esse, sed tamen esse Apostolicum, et in tota Ecclesia a temporibus Apostolorum, longo tempore esse servatum. Sed quia hoc multis rationibus in sequenti capite contra haereticos confirmabimus, nunc solum breviter probandum est, non jure divino, sed humano dumtaxat prohibitum esse conjugium Sacerdotibus, et proinde in hoc dispensari posse.
Probatur primo, ex altero eorum, quae Clichtovaeus asserit; non est de jure divino, ut conjugati, si ordinentur, ab uxoribus suis abstineant; igitur neque est de jure divino, ut Sacerdotes non ducant uxores. Nam matrimonium non pugnat cum ordinibus ratione essentiae suae, sed ratione officii seu exercitu conjugalis; si enim Deus prohibuisset Sacerdotibus conjugium, certe prohibuisset propter actum conjugalem, qui hominem reddit totum carnalem, et ineptum ad divina; nec non propter sollicitudinem domus, et liberorum, quae plurimas parit distractiones, non autem propter solum Sacramentum conjugii, vel propter contractum matrimonii, qui celebratur solo consensu animorum, et est res brevissima et honestissima. Si ergo licuit Sacerdotibus jure divino habere uxores, quas ante ordinationem duxerant, et eis uti maritorum more: Cur, quaeso, non licuisset etiam post ordinationem ducere? Adde, quod rationes, quas Clichtovteus pro se adducit, omnes sumuntur a puritate munerum sacerdotalium, cui certe non repugnat, uxorem ducere, vel duxisse, sed ei cohabitare.
Non esse autem jure divino prohibitum, ne Sacerdotes utantur uxoribus, quas duxerant ante ordinem, conceditur a Clichtovseo. Sed propter quosdam alios, qui de ea re dubitant, probatur apertissime ex eo, quod Ecclesia Romana multis jam saeculis permisit Graecis Sacerdotibus usum uxorum, quas ante ordinationem duxerant, ut patet ex capit. Cum olim, de Clericis conjugatis. Adde Gregorii testimonium, lib. I, epist. 42. ubi permittit Subdiaconis, ut libere utantur uxoribus suis, quas duxerant ante ordinationem, licet prohibeat deinceps ejusmodi ordinari, nisi continentiam voveant.
Secundo probatur, quia in tota Scriptura nullum tale exstat praeceptum. Nam in Testamento veteri Sacerdotibus licitum erat uxores ducere. In novo autem nihil de hac re Dominus locutus est. Apostolus quidem in epistolis ad Timotheum, et Titum, jubet Episcopos et Diaconos eligi castos, sed quod Apostolus praecipit, non divinum, sed Apostolicum praeceptum est, de quo postea agemus.
Proferunt illi ex Deuter. cap. XXXIII. benedictionem Mosis, in qua dicitur deLevitis, id est, ut ipsi exponunt, de Sacerdotibus Christianis; Qui dixerunt patri suo et matri; Nescio vos et filios ignoraverunt. At istud, divinum vaticinium, non divinum praeceptum est; sive enim lege divina, sive humana fiat, ut Sacerdotes uxoribus careant, impletur vaticinium Mosis.
Proferunt deinde illud Christi Lucae XXI: Videte, ne graventur corda vestra crapula, et ebrietate, et curis hujus mundi: quod ad Sacerdotes praecipue spectare testatur Leo, serm. 8. de jejunio decimi mensis. Sed in hoc aperte falluntur, qui hoc argumentum adducunt. Nam Leo in isto ipso loco ad omnes fideles, Christi praeceptum pertinere dicit; sed ad nos praecipue, quibus Dies Domini jam est vicinior. Deinde, cum Paulus I. Timoth. III. jubet Episcopum eligi: Qui domui suce bene prcesit, et filios habeat subditos in omni castitate; nec tamen contraria Christo doceat: certe non jubet Christus
ulli, ne habeat curam uxoris ac liberorum, sed ne gravetur nimia sollicitudine.
At inquiunt, ratio naturalis dictat, ministerium purissimum a continentibus esse peragendum. Respondeo, dictare id quidem rationem, sed ut rem convenientem, non ut omnino necessariam.
Tertio probatur, ex Concilio Ancyrano, cap. 10. ubi dicitur posse Diaconos cum licentia Episcopi uxores ducere, etiam post susceptum Diaconatum; ergo non est de jure divino; nec enim Episcopi in jure divino dispensant. Estque hoc Concilium antiquissimum, et confirmatum a Leone Papa, dist. 20. can. de libellis. Accedat postremo, quod Concilia, et Patres in sequenti capite producendi, passim testantur, hanc legem esse Ecclesiasticam; quod etiam legimus in Concilio Tridentino, sess. XXIV, can. 9.
Chapter 16 of 25