Caput III. Non pertinere ad populum jus ordinandi Pastores, sive Ministros
Sit igitur haec prima nostra propositio seu sententia: « Ordinationem tum Episcoporum, tum aliorum Ecclesiae Ministrorum, non ad plebem, sed ad solos Episcopos pertinere. » Testantur id passim divinae Scripturae, testantur decreta Conciliorum, testantur veteres Patres, testantur denique mos populi Dei, et exempla majorum. Aaronem, et filios ejus sacerdotes primos Testamenti veteris, solus Moses Sacerdos et Pontifex ordinavit et consecravit Levit. VIII. Mosem autem Sacerdotem fuisse, testatur David in Psalm. XCVIII. Moses, inquit, et Aaron in sacerdotibus ejus {i). Testatur Philo lib. III extremo de vita Mosis: « Haec, inquit, fuit vita, obitusque Mosis Regis, Legislatoris, Vatis et Pontificis. » Testatur Hieronymus lib. I in Jovinianum, testatur Augustinus in Commentario Psalm. XCVIII. testatur Gregorius Nazianzenus oratione ad Gregorium Nyssenum, testatur denique S. Leo epist. 88. ad Episcopos Germaniae et Galliae.
In Testamento novo, ubicumque mentio fit manus impositionis, quo ritu etiam apud adversarios ordinatio celebratur, semper ea Apostolis, caeterisque Episcopis, nunquam vero plebi tribuitur. Actor. VI. Soli Apostoli per manus impositionem Diaconos ordinarunt. I. Timoth.IV: « Noli, inquit Apostolus, negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per impositionem manuum. Presbyterii. Quo loco Presbyterium, Episcoporum coetum significat, ut testantur omnes fere interpretes, ac praesertim Graeci, Chrysostomus, Theodoretus, QEcumenius, Theophylactus: « Non de Presbyteris, inquit Chrysostomus, hic loquitur, sed de Episcopis, neque enim profecto Presbyteri ipsum ordinarunt. » Item in eodem loco loquitur Apostolus ad Episcopum Manus cito nemini imposueris. Ac rursus II. Timoth. I: Resuscites, inquit, gratiam, quae data est tibi per impositionem manuum mearum.
Itaque ex divinis litteris satis probatur, munus ordinandi proprium esse Episcoporum. Quod idem ex plurimis Conciliorum decretis confirmari posset. Sed quoniam res est perspicua et notissima, eum solum canonem hoc loco ad memoriam revocabo, quo Episcopum a tribus Episcopis ordinandum esse, definitum est, qui Canon primus est inter canones Apostolorum, et rursus 4. est inter canones Concilii I Nicseni, cecumenici, maximi, ac celeberrimi. Denique 12. est Concilii II Carthaginiensis, trigesimusnonus III, secundus IV, et quartus VI. Quae Concilia etsi non ceeumenica, sed nationalia fuerint, fuere tamen frequentissima, et S. Augustini praesentia ac suffragio illustrata.
Accedat, quod veteres Patres constanter docent, solius Episcopi esse initiare sacris, sive Presbyteros, sive Diaconos, sive ipsos etiam Episcopos, neque id ullo modo Presbyteris licere. Vide Epiphanium haeres. 75. quae est Aerii. Joannem Chrysostomum cum caeteris Graecis in commentar. III et IV, eap. I epist. ad Timoth. Hieronymum in epistol. ad Evagrium. Augustinum in breviculo, collat. 3, cap. o. Quod si Presbyteris ncn licet Episcopos, aut Presbyteros ordinare, quod id munus solis Episcopis conveniat, quanto minus id clericis inferioris gradus, aut etiam laicis licebit?
Accedat postremo afitiquissima, ac perpetua Ecclesia? universae consuetudo, quae optima juris interpres esse solet. Nam, ut verbis utar Evangelicis, a saeculo non est auditum, ut Episcopum non Episcopus ordinaret. Neque hujusce rei ullum unquam vel institutum ex disciplina, vel exemplum ex historiis, vel etiam usurpatio ex haeretica licentia proferetur. Nam apud Lutheranos quoque et Calvinistas, qui ritus Ecclesiasticos pene omnes sustulerunt, ii solum manus imponunt, et Pastores, seu Ministros faciunt, qui Pastores et Episcopi, licet revera non sint, tamen haberi et appellari volunt. Quare quod attinet ad ordinationes, non Clerus, et populus universus, sed soli Pontifices Episcopos et Presbyteros creant.
Sed, inquiunt: Etsi Clerus ac populus per se manus Episcopis non imponat, id tamen non eo fit, quod desit multitudini auctoritas, sed quod ad vitandam confusionem, quae necessario existeret, si tot manus super unius hominis caput imponendae essent, visum est melius ut paucis Pastoribus ea cura demandaretur. Itaque auctoritas ordinandi minis¬
tros, totius multitudinis est, exeeutio vero Pastorum. Sed cum Pastores, quod faciunt, totius Cleri, ac populi auctoritate, et nomine faciant, ipse etiam Clerus et populus ordinare, et consecrare ministros dici potest.
At certe falluntur, vel fallere volunt adversarii, dum ita ratiocinantur. Nam tribus modis potest intelligi, quod ipsi dicunt, auctoritate, ac nomine totius Cleri, et populi a Pastoribus ordinari Pastores. Primum, quomodo nomine totius corporis lingua loquitur, oculi vident, aures audiunt, et de caederis membris ad eumdem modum. Quod enim pars corporis facit, toti etiam corpori tribui solet, licet reliquum corpus neque praestet unquam, neque praestare possit, quod est illius partis proprium. Videt oculis totus homo, sed ita videt, ut nulla ratione queat lingua, manibus, pedibus, aliove membro videre. Quod si hoc modo vellent adversarii ab universa multitudine per suos Pastores ordinari ministros, non esset cum eis magnopere contendendum. Nihil enim potestatis vel auctoritatis in ipsa multitudine ponerent praeter eam quam habent Pastores, qui in membris, ac partibus ejusdem multitudinis numerantur. Sed non id solum illi quaerunt, neque hac moderatione contenti sunt.
Altero igitur modo potest intelligi, auctoritate populi Antistites a Pastoribus ordinari, ut videlicet in ipso populo, remotis etiam omnibus Pastoribus, sit vera ordinandi potestas, neque aliud impediat, quo minus populus reipsa Pastoribus manus imponat, quam confusio multitudinis; quomodo piatores in urbibus, auctoritate ac nomine Principis, pro tribunali sedent, ac jus civibus dicunt. Ita enim praetor injure dicendo locum Principis obtinet, ut possit tamen Princeps, si velit, per se jus dicere.
At neque hic modus adversariis probari debet, si ipsi sibi constare velint. Nam si sola confusio multitudinis impediret, quo minus populus ordinaret ministros, 'posset certe idem populus munus ordinandi paucis hominibus de suo corpore, id est, etiam ncn Pastoribus demandare. At id non modo Conciliorum decretis, et perpetuae consuetudini, et omnium Patrum testimoniis, sed etiam adversariorum exemplis, et verbis, et ipsi rationi repugnat. Nam ut paulo ante diximus, in haereticorum coetibus non quivis e populo, sed soli Pastores manus imponere ordinandis ita solent, ut si secus fiat, irrita censeatur ordinatio, et Joannes Calvinus lib. IV Institut, cap. 3, §. 16. ita omnino faciendum esse ex Apostolorum consuetudine his verbis docet: « Licet nullum exstet certum praeceptum de manuum impositione, quia tamen fuisse in perpetuo usu Apostolis videmus, illa tam accurata eorum observatio praecepti vice nobis esse debet. » Et infra: « Hoc postremo habendum est, non universam multitudinem manus imposuisse suis ministris, sed solos pastores. » Haec ille. Et sane cum potestas ordinis, quae ad ordinandos ministros necessaria est, per ordinationem accipiatur, quis capere potest, ut vel populus universus, vel pauci depopulo, nulla prius ordinatione accepta, manus imponere, et ordinare ministros possint?
Restat igitur modus tertius, quo possit intelligi quod adversarii dicunt, auctoritate multitudinis Pastores a Pastoribus ordinari, nimirum, licet non habeat multitudo ordinis potestatem, habeat tamen jurisdictionis, et proinde jus Pastoribus imperandi, ut certis hominibus a se designatis manus imponant.
Sed quoniam de hac potestate jurisdictionis, quam adversarii populo tribuunt, in sequenti capite disputandum erit, nunc solum ex iis quge dicta sunt, quaeque ab adversariis affirmantur, argumentum, ni fallor, indissolubile colligemus, Ecclesiam eos nullam habere. Est autem hoc argumentum. Non sunt veri Pastores, qui non sunt per manus impositionem a veris Pastoribus ordinati. Id Calvinus ex Apostolorum perpetua consuetudine, quae nobis pro lege, ut ipse ait, esse debet, rectissime collegit. Lutherus autem, Zwinglius, Calvinus, et ceeteri, qui Pastores primi apud suos habentur, non fuerunt per manus impositionem averis Pastoribus ordinati. Nam si secus, a quibus obsecro? a suis ne? an a nostris? Non a suis, ipsi enim sunt primi, neoue enim ante Lutherum ulli fuerunt Lutherani, neque ante Zwinglium Zwingliani, neque ante Calvinum Calvinistae, qui eos Pastores ordinare possent. Non item a nostris, siquidem in Ecclesia Catholica, unde recesserunt, neque Lutherus, neque Zwinglius, neque Calvinus Episcopi fuerunt, sed tantum Presbyteri. Porro Presbyteri, qui Calvino Ministri sunt, non Pastores, non habent ordinandi potestatem: « Quid facit, inquit Hieronymus in epistol. ad Evagrium, excepta ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat? » Et Calvinus Hieronymo subscribens paulo ante dixit, a solis Pastoribus, id est, Episcopis Ministros ordinari.
Adde etiam, quod ordinationem Catholicam adversarii nihil faciunt. Sic enim Calvinus de nostra ordinatione loquitur lib. IV Instit. cap. 5, §. 3: « Ordinatio autem nihil aliud est, quam merum ludibrium. » Et Martinus Kemnitius loco notato, non magis ratas esse contendit hoc tempore Catholicorum Episcoporum ordinationes, quam olim fuisse Apostolicis temporibus Annee et Caiphse Pontificum Judaeorum.
Quod si primi illi adversariorum Episcopi et Pastores, veri Pastores et Episcopi non fuerunt, certe nec secundi, nec tertii, nec caeteri, qui primis illis successerunt. At Ecclesia sine Episcopis et Pastoribus esse non potest, ut idem Calvinus vere affirmat lib. IV Instit. cap. 3, §. 4: « Sequuntur, inquit, Pastores et Doctores, quibus carere numquam potest Ecclesia. » Haec ille: « Est enim Ecclesia, ut S. Cyprianus eam definit in epist. 9, lib. IV, plebs Episcopo adunata, et Pastori suo grex adhaerens. » Sequitur igitur, ut adversarii, qui veros Episcopos, et Pastores non habent neque veram Ecclesiam habeant.
Hoc argumento S. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos, Hilarium quemdam haeresiarcham apertissime confutavit: « Hilarius, inquit, cum Diaconus de Ecclesia recesserit, solusque, ut putat, turba sit mundi, neque Eucharistiam conficere potest, Episcopos et Presbyteros non habens, neque Baptisma sine Eucharistia tradere. Et cum jam homo mortuus sit, cum homine pariter interiit et secta, quia post se nullum Clericum Diaconus potuit ordinare: Ecclesia autem non est quae non habet Sacerdotes. »
Unum dumtaxat effugium invenit Calvinus; scribit enim lib. IV Instit. cap. 3, §. 4. Ecclesia constituta, nonnisi a Pastoribus Pastores ordinandos esse. At cum Ecclesia vel primum constituitur, vel iterum renovatur, ac restituitur, solere Deum extraordinario modo excitare Apostolos et Evangelistas, in quorum numero se et Lutherum sine dubio vult haberi: « Quamquam, inquit, non nego, quin Apostolos postea quoque, vel saltem eorum loco, Evangelistas interdum excitarit Deus, ut nostro tempore factum est; Talibus enim, qui Ecclesiam ab Antichristi defectione reducerent, opus fuit. Munus tamen ipsum nihilominus extraordinarium appello, qui in Ecclesiis rite constitutis locum non habet. » Sed hoc miserum est perfugium: Nam Ecclesia semel a Christo bene constituta non potest ruere, nec deficere ad Antichristum cum non sit fundata super arenam, sed supra firmam petram Matth. XVI. Quocirca non eget novis Apostolis et architectis.
Deinde, si Lutherus et Calvinus novi Apostoli fuissent, venissent omnino cum signis, et miraculis Apostolorum, sic enim veri Christi Apostoli legationem suam probaverunt. Alioqui cur potius Lutherum recipiemus, quam Manichaeum? Calvinum, quam Arium? Eodem enim modo omnes venerunt. Adde, quod primi Apostoli omnes per impositionem manuum ordinati fuerunt, Petrus quidem a Christo, cseteri a Petro, ut Joannes de Turrecremata ostendit lib. II, cap. 32. et nos in primo libro de Pontifice cap. 23. docuimus, dum sancti Petri praerogativas enumeraremus.
Chapter 3 of 25