Caput XXIX. An exemptio Clericorum sit juris divini naturalis
Disseruimus hactenus de jure divino positivo; nunc de jure naturali disserendum est, quod plane divinum esse in dubium revocari non potest, cum jus naturale sit illud, quod est ab auctore naturae in animis nostris impressum. Sed antequam explicare incipiam, an ad hoc jus pertineat exemptio
Clericorum, distinguendi sunt gradus juris naturalis. Tres enim sunt gradus naturalium praeceptorum. Primus est eorum, quae ita perspicue sunt impressa t in cordibus hominum, ut solo lumine rationis, 'sine ulla disciplina vel arte, imo sine novo discursu rationis judicentur ab omnibus justa; talia sunt prima quaedam principia, ut bonum esse appetendum, malum fugiendum, conservandam vitam cibo et potu, propagandam et educandam sobolem ad conservandum genus humanum, Deum esse colendum, non esse faciendum alteri quod tibi non vis fieri. Haec maxime proprie sunt praecepta juris naturae, de quibus ita loquitur Sanctus Ambrosius in epist. 71. ad Irenaeum: « Lex naturae, quam Deus singulorum infudit pectoribus, non scribitur, sed innascitur, nec aliqua percipitur lectione, sed profluo quodam naturae fonte in singulis exprimitur, et humanis ingeniis hauritur;» et Sanctus Hieronymus in epist. ad Algasiam quaest. 8.: «Lex, quae in corde scribitur, omnes continet nationes; et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. Et idcirco, justum judicium Dei est scribentis in corde humani generis, quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris; » et Sanctus Augustinus in tract. Psal. LVII: « Manu formatoris nostri in ipsis cordibus nostris veritas scripsit, quod tibi non vis fieri, ne facias alteri. Hoc et antequam lex daretur, nemo ignorare permissus est, ut esset unde judicarentur et quibus lex non esset data. » Nec dissentiunt Graeci, ut Chrysostomus hom. 54. in Genesim, nec Scholastici, ut S. Thomas in 1.2. quaest. XGIY, art. 2. Neque etiam ipsa jura, ut patet ex can. Jus naturale, dist.l. et 1.1. ff.de just. et jure. Secundus gradus est eorum praeceptorum, quae deducuntur ex illis primis principiis, tamquam conclusiones proximae, et quasi naturaliter fluentes per facilem, evidentem et necessariam consequentiam, ut non sit opus arte vel disciplina, sed simplici discursu, qualem omnes homines habere possunt: talia sunt omnia praecepta Decalogi. Nam ex illo principio, in corde omnium impresso, Deum esse colendum, sequitur continuo non esse colenda idola, neque esse pejerandum. Ex illo altero principio, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, sequitur non esse occidendum, non esse moechandum, non esse furandum etc. Et sane aliqua hujus generis praecepta aliquando ob nimiam hominum excavationem deleta sunt de cordibus hominum, ut patet ex lib. VI Csesaris de bello Gallico, ubi legimus, apud Germanos furtum non fuisse vitium, sed virtutem; et ex Sancto Hieronymo lib. II in Jovinianum, et ex Theodoreto lib. IX ad Grsecos, qui referunt multa vitia contra naturam, quoe a populis quibusdam et etiam a Legislatoribus eorum tanquam licita et justa approbabantur. Sed quamvis ejusmodi praecepta a nonnullis ignorarentur, vere tamen et proprie ad jus divinum naturale pertinent, ut docet S. Thomas in 1.2. qusest. XCIV, art. 5. et q. G, art. 8. ubi scribit, in praeceptis Decalogi, quia sunt proprie juris naturalis, nullam cadere posse dispensationem. Et certe sicut ea, quae deducuntur per necessariam consequentiam ex articulis fidei, pertinent ad fidem, quia non possunt negari, quin articuli ipsi negentur: ita quae deducuntur per necessariam consequentiam ex primis principiis juris naturalis, pertinent etiam ad jus naturale, quia non possunt destrui, quin destruatur natura. Tertius gradus praeceptorum naturalium est eorum, quae deducuntur quidem ex principiis juris naturae, sed per consequentiam non absolute necessariam, nec omnino evidentem, et ideo egent humana constitutione. Et haec sunt quae Theologi proprie referunt ad jus gentium, et ea distinguunt a jure civili, quod jus civile non deducatur ex jure naturae per modum conclusionis, deductae ex principiis, sed per modum determinationis eorum, quae generatim praecipiuntur a jure naturae. Quae doctrina est Sancti Thomae in 1.2. quaest. X.CV, art. 2. et 4. et quamvis idem S. Thomas in praedicta q. XCV, art. 4. Isidorum secutus dicat, jus gentium esse speciem juris positivi; contra vero in 2. 2. q, LVII, art. 3. et clarius lect. 12. in lib. V Ethic. dicat esse speciem juris naturalis, et alleget Jurisconsultos veteres, qui jus naturale aliud esse docebant, quod est commune omnibus animalibus, aliud quod est commune omnibus hominibus; tamen non pugnat ipse secum, neclsidorus cum Jurisconsultis pugnat. Nam et idem S. Thomas in 1. 2. q. XCV, art. 4. ad primum, scribit jus gentium esse aliquo modo naturale, et aliquo modo positivum, ac per hoc est medium inter jus naturale purum et jus civile. Jus enim naturale purum est illud, quod nullo modo pendet ex humana constitutione; jus civile autem, quod ex sola hominum constitutione pendet, et ideo pure positivum dici potest. Jus vero gentium
partim est naturale, partim positivum, quia pendet quidem ab humana constitutione, id est, a consensu omnium gentium, sed non pendet ab auctoritate Principis, vel Magistratus particularis. Ex quo sequitur, ut ea quse sunt de jure gentium, quia sunt aliquo modo naturalia, ideo prohibeantur quia sunt mala: contra autem quse sunt de jure civili, quia sunt pure positiva, ideo sint mala, quia prohibentur. Rursus, sequitur, ut ea quse sunt de jure gentium, quia sunt aliquo modo naturalia, non possint a Principibus vel Magistratibus abrogari, vel immutari: contra autem, quse sunt de jure civili, quia sunt pure positiva, sicut a Principe, vel Magistratu constituuntur, ita posse a Magistratu, vel Principe abrogari. His ita explicatis, dicendum videtur. Exemptionem Ecclesiasticorum non pertinere ad primum, vel secundum naturalium preeceptorum gradum, nec tamen esse juris tantum positivi sive canonici, sive civilis, sed referendam esse ad tertium gradum praeceptorum juris naturae, sive, quod idem est, ad jus gentium. Haec mihi videtur esse sententia fere omnium Theologorum et Canonistarum, et in re non arbitror dissentire Joannem Driedonem, qui in lib. I de liberi. Christiana, c. 9. cum Canonistis dicit, exemptionem Clericorum esse juris divini naturalis, *a Victoria in Relectione prima de potestate Ecclesiae qu. ult. et Soto in IV sent. dist. 23. qu. 2. qui dicunt, esse juris humani, ac positivi. Nam Joannes Driedo non dicit esse juris naturalis, quia sit primum aliquod principium juris naturae, aut conclusio proxima, et quasi naturaliter deducta ex primis principiis, sed dicit esse juris naturalis, quia est omnino conformis, et consentanea rationi naturali. Victoria vero, et Sotus negant esse juris divini naturalis, quia per jus naturale intelligunt jus pure naturale, quo modo etiam negat idem Sotus jus gentium esse naturale; tamen iidem auctores, et maxime Sotus, addunt hanc exemptionem esse omnino consentaneam rationi, et ipsi naturse. Neque dicere volunt solum, esse rationabilem, id est, non contrariam rationi, sic enim nihil dixissent, cum omnis justa lex etiam pure positiva non debeat esse contraria rationi, sed dicere volunt, esse deductam ut conclusionem ex jure naturse, et vim habere ex jure naturse, et ideo addunt, in hanc exemptionem consensisse omnes gentes, ac propterea non posse mutari, vel abrogari a Regibus et Principibus, etiam si omnes simul conjuncti eam abrogare conentur. Neque dissentit S. Thomas, licet in com. ad c. XIII ad Rom. scripserit, Clericos privilegio Principum liberos esse a tributis; nam in eodem loco addit, id factum esse ob naturalem aequitatem.
Hanc igitur sententiam probare possumus his argumentis. Primo ex consuetudine omnium gentium, quod enim ubique fit, ex natura ipsa descendit, quae omnibus communis est, constat apud Hebraeos, Levitas fuisse liberos a tributis ex cap. XXX Exod. et cap. I Numer. Constat apud iEgyptios sub Rege Pharaone sacerdotes fuisse exemptos, ex cap. XLYII Genes. Constat idem de sacerdotibus Hebraeorum sub Rege Artaxerxe ex lib. I Esdrae cap. VII. Idem cognosci potest de sacerdotibus Gentilium ex Aristotele in lib. II QEconom. ex Caesare lib. VI de bello Gallico, ex Plutarcho in Camillo, et ex aliis. Apud Christianos, Imperator Constantinus, qui primus fuit Imperator aperte Christianus, continuo natura docente Ecclesiasticos immunes a communibus Reipublicae oneribus declaravit, ut patet ex epistola ejus ad Avilinum apud Eusebium lib. Xhist. eccles. cap. 7. quod idem multi alii Imperatores fecerunt. Et notanda sunt verba Justiniani 1., sancimus. 2. C. de saciosanct. eccles. Nam ubi exemisset Ecclesias, ait: « Cur enim non facimus discrimen inter res divinas et humanas; et cur non competens praerogativa coelesti favori conservetur? » Quibus verbis ostendit, exemptionem illam non fuisse arbitrariam et liberam, sed debitam et necessariam.
Alterum argumentum ducitur a similitudine, quam potestas ecclesiastica et saecularis habent cum anima et corpore humano. Nam (ut ostendimus in lib. V de summo Pontifice, ex S. Gregorio Nazianzeno, Hugone de S. Victore, aliisque insignibus auctoribus) non potest melius intelligi quo modo, se habeat potestas ecclesiastica ad saecularem, quam ex modo, quo se habet in homine spiritus ad carnem; Spiritus autem ita se habet ad carnem, ut quamvis non impediat actiones ejus, cum bene se habent, eam tamen regat, et moderetur, et aliquando cohibeat, aliquando excitet, prout ad finem suum expedire judicat. Contra vero, caro nullum habet imperium in spiritum, neque eum ulla in re dirigere, vel judicare, vel
coercere potest. Sic igitur potestas ecclesiastica, quse spiritualis est, ac per hoc naturaraliter saeculari superior, saecularem potestatem, cum opus est, dirigere, judicare, et coercere potest; ipsam vero a saeculari dirigi, vel judicari, vel coerceri nulla ratione permittitur. Tertio probatur ex nominibus Patris, et Pastoris, quibus tum in sacris litteris, et in libris sanctorum Patrum, tum ex communi Christianorum consuetudine sacerdotes ornantur. Natura enim docet, ut filii parentibus obediant, atque ab iis se corrigi aequo animo ferant, non autem ipsi parentibus imperare, eosque corrigere vel judicare velint. Multo etiam magis eadem duce et magistra natura oves a Pastoribus reguntur et gubernantur, et quando aberrant, vel sibilo, vel baculo reducuntur inviam; et plane contra naturam esset, si ovis Pastorem regere, vel gubernare videretur. Quartum argumentum peti potest a nomine et officio Clericorum, Clerici enim sunt ministri Dei, consecrati ad obsequium solius Dei, atque ad hoc ipsum ab universo populo Deo oblati, unde et Clerici dicuntur tanquam ad sortem Domini pertinentes, ut S. Hieronymus docet in epist. ad Nepotianum. Certe autem in ea, quse sunt oblata et consecrata Deo, et quasi propria ipsius Dei facta sunt, nullum jus habere possunt Principes saeculi. Id quod et lumen rationis ostendit, et Deus ipse in Scripturis sanctis non obscure tradit, cum ait Levitici ult.: Quidquid semel Deo fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. Quis autem dicere audeat, jus esse profano homini in ea, quae sancta sanctorum, id est, sanctissima dici meruerunt? Qua ratione bona etiam temporalia Clericorum bona dominica proprie dicuntur in cap. 4. Apostolico, et ideo tanquam Deo sacra jurisdictioni Laicorum subjecta esse non possunt. Quintum argumentum ducitur a signis et prodigiis, quae non raro Deus ostendit in eos, qui Ecclesiarum immunitatem violare praesumpserunt. De qua re multa legi possunt apud Tilmannum Bredembachium in lib. V sacrarum collationum. Sed exstat insigne testimonium Basilii Porphyrogeniti Graecorum Imperatoris apudBalsamonem, in Nomocanone Photii, in commentario canonis primi synodi Constantinopolitanee primae, et secundae, quam nos Latini octavam synodum appellamus. Refert enim idem Basilius causam omnium calamitatum ejus temporis in legem quamdam Nicephori Phocee praedecessoris sui contraEcclesiae libertatem latam: « Ex quo, inquit, Lex ista robur habuit, nihil boni penitas in hodiernum usque diem vitae nostrae contigit, sed potius e contrario nullum omnino genus calamitatis defuit. » Itaque legem illam merito irritam esse voluit, ac penitus abrogavit.
capot xx.
Solvuntur argumenta contraria.
Sed operae pretium erit ad eas objectiones breviter respondere, quas Didacus Govarruvias loco citato, et Joannes Medina in Codice de Restitution. q. 15. (qui liberius aliis auctoribus locuti sunt) in medium protulerunt. Objiciunt ergo primo, nullam exstare legem divinam qua Clerici eximdntur a jurisdictione Principum Laicorum. Sed jam ostendimus exstare non pauca testimonia scripturae veteris, ex quibus per probabilem consequentiam ducatur argumentum ad probandum jure divino Clericos liberos esse a jurisdictione Principum saecularium. Neque obstat quod testamentum vetus abrogatum jam sit per testamentum novum. Nam tametsi abrogata sint caeremonialia, judicialiaque praecepta: non tamen sunt abrogata moralia, id est, qui continent vel declarant jus naturae. Et praeterea, cum caeremoniae Judaeorum figurae fuerint rerum nostrarum, ut Apostolus docet I Qor.N, Gal.IV etHebr. VII, non male ducimus argumenta per similitudinem a ritibus Judaicis. Denique non sola testimonia Scripturae veteris, sed etiam rationes ex jure naturae depromptas adduximus, jus autem naturae non humanum, sed divinum est, cum ab ipsius naturae auctore manaverit. Secundo objiciunt leges multas Justiniani ex Codice, et Authenticis, ex quibus cognosci potest, olim Clericos Imperatoris jurisdictioni fuisse subjectos. Sed facilis est responsio. Nam si hoc argumentum vim ullam haberet, probaret etiam in rebus ecclesiasticis et spiritualibus non esse liberos Clericos jure divino a potestate Prin¬
cipum Laicorum: constat enim non solum ex Codice et Authenticis, sed multo magis ex Nomocanone Photii, non paucas leges Justiniani de rebus plane ecclesiasticis, et spiritualibus disponere. Covarruvias autem, et Medina, ut etiam omnes Theologi et Canonistae, summo consensu docent in rebus Ecclesiasticis, et spiritualibus liberos esse Clericos a potestate Principum [saeculi jure divino. Coguntur igitur ipsi etiam nobiscum dicere leges illas procedere de facto non de jure, et toleratas aliquando a summis Pontificibus, nunquam autem approbatas. Non tamen negaverim, multas quoque esse civiles leges Imperatorum, quas non minus Clerici, quam Laici sequi debeant. Ecclesia enim pro cursu temporalium tantummodo rerum, ut loquitur Nicolaus I Papa in epistola ad Michaelem, Imperialibus utitur legibus. Quod idem habemus in multis Canonibus distinctionis decimse apud Gratianum, et capite 4. de novi oper. nuntiat, et alibi. Quae tamen omnia intelligi debent de iis legibus, quae non sunt contrariae Ecclesiasticae libertati, et quoad directionem, non quoad coactionem, ac denique cum adsunt aliae conditiones, quas notant Doctores, ac praesertim Felinus in cap. Ecclesia S. Mariae, de constit. quaest. 1. Tertio objiciunt exemplum Apostoli Pauli, qui cum esset Praesul ecclesiasticus, non timuit appellare Caesarem, atque ab eo judicari se debere libere confiteri, ut S. Lucas refert Act. XXV. Sed hanc objectionem Covarruvias omnino debuisset omittere; nam B. Paulus, ut constat ex cap. ult. Actorum, coactus est appellare Caesarem, oppressus videlicet calumniis Judaeorum, et injustitia Praesidis Romani, qui solum Caesarem supremum Judicem agnoscebant. Itaque ipse quoque de facto saltem, si non de jure, Caesarem Judicem agnoscere debuit, nec sine risu exceptus fuisset, si B. Petri supremi Principis ac Judicis sui coram Gentilibus, vel Judaeis mentionem facere voluisset.
locum scribit S. JoannesChrysostomus, hsec dici non tantum Laicis, sed etiam Clericis, et Monachis, et ipsis etiam Apostolis et Evahgelistis. Respondeo, sententias Apostolorum generales esse. Quamvis enim nominatim in eis fiat mentio Regum, quoniam eo tempore valde necessarium erat diligenter monere Christianos, ut Regibus obedirent, ne Fidei praedicatio impediretur, tamen absolute verba illa tam B. Petri, quam B. Pauli nihil aliud significant, nisi debere omnes homines suis legitimis superioribus subditos esse, eisque debitam obedientiam exhibere. Quare non potest ex his testimoniis Apostolicis probari Clericos Principibus saeculi, vel ipsorum legibus obtemperare debere, nisi prius probetur, Reges saeculi esse legitimos superiores et Judices Clericorum. Quod certe probari non poterit nisi probetur, oves Pastoribus, filios parentibus, et temporalia spiritualibus praeeminere. Nec tamen Chrysostomo contradicimus. Quamvis enim judicem proprium Clericorum, et Monachorum solum Pontificem esse dicamus, tamen fatemur, Reges, non solum Laicorum, sed etiam Clericorum, et Monachorum Reges esse. Unde etiam non sine causa in publicis precibus oramus pro Rege, vel pro Imperatore nostro. Nam cum Reges bella gerant non solum pro Laicis, sed etiam pro Clericis et Monachis, proque omnium pace, et tranquillitate invigilent, debetur eis ab omnibus honor, juxta illud B. Petri, I. epist. cap. II: Regem honorificate. Debetur etiam obedientia, cum eorum leges non sunt contrariae sacris Canonibus, et cum de rebus iisdem nulla exstet canonica dispositio. Ac demum quoad directionem ut supra diximus, non ad coactionem. Praeter haec argumenta objicit Joannes Medina loc. cit. quaedam alia, quae Covarruvias fortasse, ut leviora praetermittenda putavit. Sed nos ea quoque breviter diluamus. Ait igitur Medina in lege naturae primogenitos omnes fuisse sacerdotes, nec tamen exemptos a majorum suorum potestate. Item in lege scripta Levitas, quibus nunc succedunt Clerici, non solum Aaroni Pontifici subjectos fuisse, sed etiam Mosi, qui Princeps erat civilis totius populi Judaeorum. In lege quoque evangelica Christum ipsum, qui caput erat omnium sacerdotum, Pilato subjectum fuisse, juxta illud: Non haberes potestatem in me ullam,
nisi tibi datum esset desuper. Denique ita ratiocinatur Medina: Lex evangelica, Baptismus, ordo clericalis, non liberant jure divino a debitis antea contractis, ut a debito servitutis, a debito pecuniario, a debito conjugali, ergo neca debito subjectionis et obedientiae civilis, sed clerici ante clericatum subjecti erant potestati et jurisdictioni Principum, et Magistratuum saecularium, non igitur liberi sunt jure divino ab eadem potestate et jurisdictione post Clericatum. Sed ad haec omnia facilis est et expedita responsio. Nam de primogenitis in lege naturae non probavit Medina eos civilibus Magistratibus fuisse subjectos. Nos autem probare possumus, non fuisse; quoniam iidem Primogeniti Sacerdotes et Principes esse solebant, docet S. Hieronymus in quaestionibus Hebraicis ad cap. XL1X Genesf quae est etiam communis Hebraeorum sententia, et exprimitur ab ipsa Paraphrasi Chaldaica eodem loco in benedictione Ruben. Porro Moses, cui subjecti erant Levitae, non solum Princeps civilis totius populi, sed etiam summus sacerdos erat, et Aarone major, quamvis extraordinaria potestate. Unde dicitur in Psal. XCV1II: Moyses, et Aaron in sarcer dotibus ejus; et novimus Aaron a Mose consecratum; et denique testatur Philo in extremo libro de vita Mosis fuisse Mosen Pontificem, Regem, et legislatorem Hebraeorum. Quid igitur mirum, si Levitae Moysi subjecti erant, non minus quam Aaroni, cum Moses non minus quam Aaron sacerdotio fungeretur. Christum autem Pilato subjectum fuisse de facto solum, non de jure certissimum est. Et potestas desuper data, quam in Pilato Christus agnoscit, non potestas judiciaria, sed permissio intelligenda est, ut sancti Patres docent, Chrysostomus et Cyrillus; de qua Dominus ait Luc. XXII: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum; et certe ferendum non esset, si Medina cum Marsilio Paduano Christum, Dei filium naturalem, Principibus terrenis jure subjectum fuisse dicere vellet. Ratiocinatio denique ejusdem Medina: aut nihil probat, aut plus quam ipse velit probat. Nam si paria sunt eximere a debito servitutis, vel pecuniario, vel uxorio; et eximere a debito subjectionis, et obedientia; civilis; sicut non potest summus Pontifex eximere homines Christianos a debito servitutis, vel pecuniario, vel uxorio sine
consensu partis, quoniam alioquin injuriam facere videretur; ita non potuisset idem summus Pontifex eximere Clericos a jurisdictione Principum saecularium, sine ipsorum consensu. Atque hoc est contra omnes Theologos, a quibus nec ipse Medina dissentit. Non igitur sunt illa paria, ac per hoc Medinae argumentum non recte concludit. Ratio vero discriminis inter illa debita haec est, quod majus omnino sit vinculum inter creditorem et debitorem, Dominum et servum, virum et uxorem; quam inter Principem, vel Magistratum et civem. Itaque clericatus non eximit a debitis illis prioris generis, et ideo non poterit fieri Clericus is, qui servus est, nisi prius a Domino liberetur, neque is qui est alligatus uxori, nisi uxor consentiat, et ipsa quoque votum continentiae emittat, neque qui tantum pecuniae debet, ut restituere nequeat, si Clericus fiat, nisi a creditore debitum remittatur. At idem Clericatus eximit a subjectione civili, et transfert in subjectionem ecclesiasticam etiam non consentiente, vel repugnante superiore civili; quoniam unusquisque circa statum propriae personae liber est, sicut potest relinquere patrem et matrem, et adhaerere uxori, juxta verbum Domini Matth. XIX, ita potest relinquere Principem saeculi, et in sortem Domini transire, atque ad Dei servitutem accedere, seque totum Episcopo in clericatu, vel Abbati in Monastica professione committere. At, inquit Medina, lex evangelica, etBaptismus non eximunt a jurisdictione civili, igitur neque eximit Clericatus. Respondeo, non esse eamdem rationem legis Evangelicee et Baptismi, ac ipsius Clericatus. Nam lex Evangelica, et Baptismus non excludunt, imo necessarium esse volunt Principatum civilem, ut adversus Anabaptistas nos alio loco probavimus. At Clericatus, ut etiam Monachatus, non posset suo munere recte fungi, nisi liber esset et immunis a jurisdictione civili; et ordo ipse naturae pervertetur, si Pastores ovibus, Parentes filiis, et spiritualia corporalibus subjicienda sint. At, inquies, injuria fiet Principibus si inviti suo jure priventur, quod in clericos ante clericatum habebant. Respondeo, nullam ipsis injuriam fieri, quia, qui jure suo utitur, nullam facit injuriam. Utitur autem jure suo, qui elegit statum quem sibi magis convenientem esse censet, quamvis per accidens sequatur, ut Princeps subdito suo privetur. Nam etsi quis justa de causa domi¬
cilium suum in aliam civitatem, vel provinciam transferat, desinet subditus esse priori Principi, nec tamen injuriam illi fecisse videbitur. Ultima objectio Medinae illa est, quod non repugnet rationi, ut homines addicti obsequio Dei et spiritualibus functionibus subsint in rebus temporalibus et civilibus Regi, vel Magistratui saeculari. Ex quo sequitur, ut si exempli sint, id factum sit concessione Principum, non jure divino. Addi potest confirmatio ad hoc argumentum, ut nihil difficultatis subterfugere videamur. Nam sicut Princeps saecularis, ut Christianus et in rebus spiritualibus est ovis, et filius sacerdotum: ita e contrario sacerdotes ut cives, et in rebus temporalibus videntur posse dici oves, et quasi filii Principum saecularium. Item quia una tantum est Ecclesia, continens Clericos et Laicos, et Ecclesiae caput est summus Pontifex, ideo subsunt omnes eidem summo Pontifici tum Clerici, tum Laici, igitur eodem modo quoniam una est civitas continens Laicos et Clericos, et civitatis caput est Princeps saecularis, ideo subjecti debent esse omnes tam Laici, quam Clerici Principi saeculari in iis, quae pertinent ad bonum regimen civitatis. Respondeo, hoc argumento probari, exemptionem Clericorum non esse de jure naturae primario, quod nos supra in duos gradus distinximus, sed esse de jure naturae secundario, quod etiam jus gentium appellari diximus. Nam ut S. Thomas recte docet in 2. 2. quaest. LVII, art. 3. jus naturae primarium respicit rem absolute consideratam, jus naturae secundarium, sive jus gentium respicit rem in ordine ad certum finem, et ideo pendet ex discursu rationis. Licet igitur non repugnat rationi absolute, ut clericus subsit in rebus civilibus Principi saeculari; tamen repugnat in ordine ad officium Clericorum rite administrandum. Nam ut alia omittam, turpissimum esset ut etiam Sotus annotavit, si Magistratus Episcopum corrigere, vel punire posset, a quo ipse corrigendus et puniendus est. Et quis ferret, si hodie sacerdos ad suum tribunal Magistratum vocaret, cras autem Magistratus vocaret sacerdotem ad suum? Et nonne omnis reverentia, quam necessario debent Laici sacerdotibus, periret, si eos pro imperio coercere possent? Hinc igitur ante omnes Principum leges, humanum genus ratione docente constituit, ut ubique sacerdotes immunes essent a jurisdictione Principum Laicorum. Ad primam confirmationem respondeo: Principem quidem ovem, ac filium spiritualem sacerdotis esse: sed sacerdotem nulla modo filium vel ovem Principis dici posse: quoniam sacerdotes, et omnes clerici suum habent Principem spiritualem, a quo non in spiritualibus solum, sed etiam in temporalibus reguntur. Neque fieri potest, ut duos agnoscant Principes in rebus temporalibus, cum, juxta Evangelium, nemo possit duobus Dominis servire. Ad alteram confirmationem respondeo: Ecclesiam vere unam tantum esse, et nullo modo duas, civitatem autem unam esse materialiter, et duas formaliter. Nam Ecclesia continet omnes Christianos Catholicos, sive sint Clerici, sive Laici. Si quis autem consideret coetum
Laicorum, non ut Christiani sunt, sed ut cives, vel quocumque alio modo, is coetus Ecclesia dici non potest. Non igitur duse fingi possunt Ecclesiae, ac multo minus esse. At coetus Laicorum, et coetus Clericorum formaliter duae civitates dici possunt, quoniam in ipsis etiam temporalibus rebus diversas leges habent, diversum Principem, diversa tribunalia, et tamen materialiter unam quoque civitatem faciunt, quia unam Urbem inhabitant, et sub ejusdem Principis protectione vivunt, qui sicut pro labore ac sollicitudine, quam pro communi bono suscipit, a Laicis tributa recipit, ita recipit a Clericis auxilia longe majora publicarum precum, et sacrificiorum ad Deum.
Chapter 25 of 25