Caput IV. Non esse populi, sed Episcoporum, vocare Ministros
Sequitur altera propositio: « Vocatio seu missio Ministrorum non ad populum pertinet, sed ad Episcopos, et potissimum ad summum Pontificem. » De hac propositione satis multa dicta sunt in libro de Pontifice, ubi demonstravimus Ecclesiasticam jurisdictionem non esse in ipso coetu fidelium, sed in capite, id est, in summo Pontifice, et ab eo ad Episcopos ceeteros derivari. Probatur igitur haec propositio primum ex verbo Dei ^ legimus enim Petro collatam potestatem, Matth. XVI et Joan. XXI: Tibi dabo claves. Et: Pasce oves meas. Et rursus Apostolis Joan. XX: Ego mitto vos. Et: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (i). Multitudini autem fidelium Christus, auctor omnis Ecclesiasticae jurisdictionis, nihil unquam tribuisse legitur.
Deinde idem hoc probatur ex Apostolica consuetudine. Nam Actor. XIV, Paulus et Barnabas, Episcopi et Apostoli constituebant per civitates Presbyteros, et ad Titum I: Hujus rei gratia, inquit Apostolus, relequi te Cretee, ut constituas per civitates Presbyteros,
sicut ego constitui tibi. Et ipsi etiam Centuriatores Centuria I, lib. II, cap. 2. fatentur primos Episcopos post Apostolos ab Apostolis constitutos.
Denique idem colligitur ex sequentibus. Demonstraturi enim sumus paulo infra, electionem Ministrorum populo non convenire; ex quo certe sequitur majori ratione, vocationem eidem populo non convenire. Objectiones adversariorum omnes simul tum refellentur, cum de electione disputabitur.
Electionem Ministrorum non fieri a solo Deo.
His igitur de ordinatione, et vocatione praemissis, ad electionem, de qua praecipua quaestio est, veniamus: sitque haec tertia propositio: « Electio Ministrorum Ecclesiae non fit a solo Deo ratione praedestinationis id est, quia solus novit qui sint praedestinati. » Haec propositio asseritur adversus errores Joannis Wiclef. et Joannis Huss, qui damnati sunt in Concilio Constantiensi: nam sess. VIII damnatur hic articulus Wiclefi, qui est octavus: « Si Papa sit praescitus, et malus, non habet potestatem super fideles. » Et rursus iste, qui est art. 40, quique ex octavo deducitur: « Electio Papae a Cardinalibus. per Diabolum est introducta. » Sessione autem XV, damnantur hi articuli Joannis Huss. Articulus 22: « Papa vel praelatus malus, et praescitus, est aequivoce Pastor. » Articulus 26. qui deducitur ex 22: « Non eo ipso quo electores, vel major pars eorum consenserit viva voce secundum ritus hominum in personam aliquam, eo ipso illa persona est legitime electa: unde sive electores bene, vel male elegerint, operibus electi debemus credere. » Haec ille.
Refellitur iste error, ac sententia nostra comprobatur. Primum exemplo ipsius Dei, qui non semper eligit praedestinatos ad gubernacula politica, vel Ecclesiastica. Nam I. Reg. X, Saulem Deus elegit, qui tamen postea reprobus fuit. Et Christus Joannis VI Judam elegit, quem constat minime praedestinatum fuisse: « Nonne inquit, ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis Diabolus est. »
Secundo exemplis Apostolorum, qui Act. VI. elegerunt Diaconos, et inter eos Nicolaum, qui postea fuit haeresiarcha. Ex quo apparet eos non laborasse in electione, essent ne praedestinati, an reprobi, quos eligebant cum satis intelligerent id sciri non posse.
Tertio ex Patribus. Origenes hom. 4. in lib. Judicum docet ac demonstrat, saepe divinam providentiam ad punienda peccata populorum efficere, ut impii sedeant ad gubernacula tum Regnorum, tum etiam Ecclesiarum. Ghrysostomus autem hom. postrema in epist. ad Hebr. August, lib. II, cap. 4. contra epistolam Parmeniani: et Bernardus serm. 66. in Cantica, docent, homines malos veros Episcopos esse posse si legitime eligantur, id quod etiam confirmat S. Bernardus ex testimonio illo Joan. XI de Caipha: Dum esset Pontifex anni illius prophetavit. Fuit enim Caiphas, etsi iniquus et reprobus, tamen Pontifex, cum ejus dignitatis gratia Deus ei dederit, ut prophetaret.
Quarto ratione. Si solus Deus eligeret Pastores Ecclesiae, aut id faceret sola sua voluntate, sine ullo signo externo et visibili, aut certe visibili aliquo signo; si primum affirmetur, quid nobis ejusmodi electio prodesset? Numquam enim sciremus quis Ecclesiae esset Pastor; si secundum, aut signum illud esset prodigiosum, ac praeter ordinem naturae, ut columbae descensus, aut coelestis aliquis fulgor, aut certe loco signi accipiendae essent sortes, quomodo Apostoli Actor. I. cupientes S. Matthiam eligi a solo Deo, sortibus usi sunt. At prodigia illa columbae, et luminis rarissima esse solent; certe hoc tempore minime ea videmus.
Sortibus autem uti, cum humano consilio res transigi potest, nullo modo licet. Nam aut sortes existimantur gubernari a casu, aut a coelo, aut a Diabolo, aut a Deo. Si a casu, stultum est homines ratione praeditos velle sortibus eligere Pastores suos, et committere fortunae temeritati, quod poterant consilii maturitate definire: si a coelo, superstitionis vitium est uti sortibus in ejusmodi electionibus. Neque enim coelum vim habet moderandi liberas actiones, quales sunt' jacere sortes, vel educere: si a Diabolo, impium, et sacrilegum est, rerum sacrarum auctorem Diabolum facere: si denique a
Deo, peccatum est tentationis Dei, expetere, atque expectare a Deo, ut ipse sortes dirigat, quando neque ipse id se facturum promisit, neque deest humanum consilium. Quocirca Ecclesia rationem eligendi praelatos sortibus, merito improbavit, capite Ecclesia, extra de Sortilegiis. Quam rationem reprehendunt etiam Hieronymus in caput. I Jonae, et Beda in cap. I. Actor.
At, inquies, Salomon Proverb. XVI. asserit sortes a Deo gubernari, cum ait: Sortes mittuntur in sinum, a Domino autem temperantur. Respondeo, Salomonem dicere voluisse omnia gubernari a divina providentia, etiamsi nobis plane casu quodam fieri videantur, ut id, quod sorte alicui contingit. Porro divina providentia in sortibus cernitur, non quod semper qui sorte eligitur sit melior, sed quod sive melior, sive pejor sit, non sine Dei providentia eligatur; qualis providentia in omnibus aliis eventibus, quamvis maxime fortuitis, cernitur. Proinde non tollit ista communis providentia casum; neque facit ut melius sit sorte praepositos Ecclesiae eligere, quam suffragiis.
Neque his repugnat exemplum S. Matthiae, qui sorte electus fuit. Nam in primis non fuerunt fortasse illae sortes proprie dictae, sed coeleste aliquod lumen super Matthiam a Deo effusum, ut indicare videtur Dionysius Areopagita de Eccles. hierarch. cap. 5, par. 3. Aut certe sortes illae verae, ac propriae fuerunt, sed privilegium, atque inspiratio Dei peculiaris causa fuit, cur iis Apostoli uterentur. Quia enim Apostoli ceeteri a Christo electi fuerant, ne videretur S. Matthias caeteris inferior, voluit fortasse idem Christus per se illum eligere. Itaque inspiravit Apostolis, ut sorte uterentur. Sed privilegium, ut Hieronymus notavit in caput I Jonae, non debet trahi in exemplum ordinariarum electionum. Aut postremo sine ullo privilegio sortibus Apostoli in ea electione uti voluerunt, quod Matthias et Barnabas adeo essent pares sanctitate, et doctrina, ut humano judicio discerni non posset uter praeponendus esset. In ejusmodi enim casibus licitus est sortium usus, tum quia non tentatur Deus, cum id ab eo exquiritur, quod humano judicio declarari non potest, tum quia nullum est periculum, quicumque sorte exeat, etiamsi plane casu exiret, quando pares sunt, de quibus praeficiendis agitur, et tollitur materia querimoniarum, nullique fit injuria.
Quapropter sortibus utendum esse in ejusmodi casibus, docet S. August. lib. I doctrinae Christianae, cap. 28 et in epist. 180. ad Honoratum. Quomodo apud Judaeos ex multis sacerdotibus sorte eligebatur unus, qui certo tempore thus Domino adoleret; unde est illud Luc. I: Sorte exiit, ut Zacharias incensum poneret, etc. Atque ad hunc ritum respexisse Apostolos in electione S. Matthise testantur Ambrosius in cap. I Lucae, et Beda in cap. I Actor.
Quarta Propositio.
« Non decuisse Christianos Sacerdotes carnali successione propagari. » Confirmatur haec sententia Primum ex figura, quae in lege naturae praecessit. Nam Melchisedech, secundum cujus ordinem Christus et Christiani sacerdotes esse dicuntur, idcirco sine patre, sine matre, sine genealogia fuisse describitur ad Heb. VII. utintelligeremus sacerdotes Christianos non debere nasci, sed fieri.
Secundo idem probatur ex prophetia Isaiae LXVI: Assumam, inquit Dominus, ex eis Sacerdotes, et Levitas. In quem locum observat S. Hieronymus, ideo dixisse Prophetam: assumam ex eis, quia in Testamento novo, de quo apertissime eo loco loquitur Isaias, non erant Sacerdotes nascituri ex una aliqua familia, sed assumendi ex omnibus Gentibus.
Tertio, idem probatur ex differentia Testamenti novi, ac veteris; ut enim in testamento veteri populus Dei propagabatur per carnalem generationem ex Jacob, in novo autem propagatur per spiritualem regenerationem ex Christo: ita quoque par erat ut in Testamento veteri Sacerdotes carnali successione propagarentur, in novo autem spirituali electione assumerentur. Item quemadmodum sacerdotium Aaronicum carnale fuit* quippe quod totum in bobus, et ovibus mactandis occupabatur, Christianum autem sacerdotium spirituale est, cum in hostia
spirituali, ac divina sacrificanda occupetur, sic etiam aequum erat, ut sacerdotum propagatio in Testamento veteri carnalis, in novo, spiritualis esset. Adde, quod illi uxores, et liberos habebant, proinde facile potuit illa ratio institui, ut parentibus filii succederent, nostri autem coelibes esse debent, praesertim secundum ritum Ecclesiae purioris. Quare non potest ullo pacto fieri, ut sacerdotium Christianum successionem carnalis generationis consequatur.
Quarto idem probatur naturali ratione. Christianae enim Reipub. (quae sane perfectissima est) perfectissima ratio convenit instituendi Ministros: At longe melior est ratio per electionem, quam per generationem; nam si electio valeat, semper optimi, et doctissimi Pastores praefici possunt Ecclesiis; si autem generatio locum habeat, cogemur non raro pueros habere Episcopos, aut viros improbos, et imperitos.
Neque vero recte objici potest, etiam nunc eligi saepe improbos, et imperitos, aut adolescentulos, ac pene pueros, id enim non accidit ex natura rei, sed vitio eligentium, quod facile emendari potest. At generatio naturaliter affert secum ejusmodi incormnocla, quae nullum omnino remedium admittunt. Maneat igitur, melius esse Pastores Ecclesiae eligi, quam nascn
Chapter 4 of 25