Caput XVI. De Cardinalibus
De Cardinalibus Romanae Ecclesiae pauca quaedam addenda sunt, ut Joanni Calvino etiam de hoc ordine Clericorum breviter respondeamus. Dicemus autem primo, de antiquitate et significatione nominis Cardinalium. Secundo, de antiquitate et varietate officii Cardinalium. Tertio, de comparatione Cardinalium cum Episcopis: Haec enim tria Calvinus attingit, lib. IVInstit. cap. 7. §. 30.
Si quis autem plura cognoscere velit, legat ex Theologis Alvarum Pelagium, lib. II de planctu Ecclesiae, art. 16. Augustin. Triumphum in summa de potest. Ecclesiae, quae st. 102. Thomam Waldensem lib. II doctrinalis fidei, art. 3. cap. 54. Joan. de Turrecremata lib. I summae de Ecclesia, cap. 81, 82, 83 et 84. S. Antoninum in summa Theologica, 3. par. tit. 21. Joan. Antonium Delphinum lib. II de Ecclesia. Ex Canonistis, Andream Barbatium in tract. de praestantia Cardinalium ad Bessarionem, Martinum Laudensem in tract. de Cardinalibus, Dominicum Jacobatium lib. I de Conciliis, art. 12. et Joannem Hieronymum Albanum in lib. de Cardinalibus. Ex Historicis, Onuphrium Panvinum in libello de Episcopatibus, Titulis et Diaconus Cardinalium.
Ut igitur a primo incipiamus, Calvinus loco notato, ante Gregorii tempora dicit se non legisse nomen Cardinalium: At in Concilio Romano sub Sylvestro can. 6. legimus septem fuisse Diaconos Cardinales in Romana Ecclesia. Praecessit autem Sylvester Gregorium annis fere trecentis; neque tamen tunc primum coepit hoc nomen. Non enim Concilium illud instituit Cardinales, sed solum jussit ut praeter Cardinales Diacopos Romanae Ecclesiae, essent etiam duo Diaconi ad examen Paroeciarum.
Porro nomen Cardinalis idem fere significare videtur quod Principalis, sive is a quo alii pendent, ut a cardine ostia dependere solent. Ilinc enim et virtutes Cardinales, et venti Cardinales, et puncta coeli Cardinalia dici solent, et Augustin lib. I de Baptismo, cap. 6. Primarios Donatistas, Cardinales Do-
natistas appellavit. Cur autem Electores Pontificis Cardinales dicantur, non omnes explicant eodem modo.
Calvinus loco notato docet, hoc nomen tempore sancti Gregorii proprium fuisse Episcoporum, proinde non recte nunc tribui Presbyteris et Diaconis, aut solis Episcopis Romanse Curise: « Hic titulus, inquit, Gregorii aetate in solos Episcopos competebat. Nam quoties meminit Cardinalium, non Romanae Ecclesiae, sed aliis quibuslibet eos attribuit, ut in summa nihil aliud sit sacerdos Cardinalis, quam Episcopus. » Haec ille. At Calvinus in exploratum errorem incidit; nam S. Gregorius lib. V, epist. 11. ad Fortunatum Episcopum Neapolitanum meminit Diaconorum Cardinalium, et lib. XI, epist. 34. ad Joannem Episcopum Syracusanum meminit Presbyterorum Cardinalium, et Joan. Diaconus lib. III vitae S. Gregorii, cap. 7. enumerat Episcopos, quos S. Gregorius ex Presbyteris Cardinalibus fecerat. Non igitur verum est, idem esse apud Gregorium, Episcopum et Cardinalem.
Leo IX, Pont. Max. in epistola ad Michaelem, cap. 32. dicit, Clericos Romanae Ecclesiae Cardinales vocari, quod summo Pontifice proxime adhaereant, qui est veluti cardo totius Ecclesiae. Nam ut in cardine ostium vertitur et regitur ac sustentatur, sic etiam a summi Pontificis providentia et firmitate tota Ecclesia pendet. Haec vero explicatio recte docet, cur Cardinales Romanae Ecclesiae dicantur prae caeteris et per antonomasiam Cardinales, at non explicat cur simpliciter dicantur Cardinales, cum constet etiam alibi esse et fuisse qui dicerentur Cardinales, ut patet ex Gregorio, locis citatis, lib. V, epist. 11, et lib. XI, epist. 34. et ex Concilio Meldensi, can. 54.
Onuphrius in libro de Cardinalium titulis existimat, Presbyteros et Diaconos Cardinales dictos esse eos, qui praeerant aliis Presbyteris vel Diaconis ejusdem Ecclesiae, quasi principales Presbyteri vel Diaconi in illa Ecclesia; erant enim plures Presbyteri in eadem Ecclesia, sed Praeses tantum dicebatur Cardinalis.
Haec Onuphrii explicatio non videtur vera. Nam in eodem titulo plures erant aliquando Cardinales, ut patet ex Synodo prima sub Symmacho, in qua subscriptiones ponuntur Presbyterorum Romanae Ecclesiae Cardinalium, et multi inveniuntur ejusdem tituli, ita ut sint tituli 28, Presbyteri autem titulares 67; item ex Synodo S. Gregorii, quse habetur lib. IY registr. cap. 88. ubi ponuntur subscriptiones Presbyterorum Cardinalium, et inter eas tres inveniuntur titulo sanctae Balbinae, duo sancti Damasi, duo sancti Sylvestri, duo sanctorum Apostolorum. Non igitur is tantum Cardinalis dicebatur, qui praeerat titulo. Praeterea, tempore S. Sylvestri, septem tantum Romae erant Diaconi Cardinales; nam adhuc recens erat eo tempore Canon 14. Concilii Neocaesariensis, ubi definitur, in qualibet civitate, quamvis magna, septem tantum debere esse Diaconos, et tamen illi omnes Romae dicebantur Cardinales, ut patet’ ex Concilio Romano sub Sylvestro can. 6. Non igitur Diaconus Cardinalis erat, qui praeerat aliis Diaconis ejusdem Ecclesiae. Adde postremo, quod juxta hanc Onuphrii explicationem, nulla ratio reddi posset, cur dicerentur quidam Episcopi Cardinales; Non enim dici possunt Episcopi Cardinales, quod praesint aliis Episcopis suae dioecesis, sicut Presbyter Cardinalis, quod praesit Presbyteris sui tituli, nam non sunt in una dioecesi plures Episcopi.
Existimo igitur nomen Cardinalis primo impositum esse loco, et a loco derivatum ad personas. Dicebantur enim tituli Cardinales, quaedam Ecclesiae principales, ubi Baptisma conferebatur; et dicebantur Ecclesiae vel tituli Cardinales, ad differentiam aliorum locorum sacrorum minus principalium. Inde autem Presbyter, qui eam Ecclesiam regebat, dicebatur Presbyter Cardinalis. Pari ratione Diaconiae Cardinales erant loca quaedam principalia in urbe distincta juxta numerum regionum, et qui in eis residebant Diaconi, dicebantur Cardinales Diaconi, ab Ecclesia videlicet Cardinali, quam tenebant. Sic etiam postmodum dicti suntEpiscopatus Cardinales; Et inde Episcopi Cardinales sex illi, qui ad eligendum Pontiticem conveniebant, et eidem Pontifici a Consiliis erant praeter caeteros orbis Christiani Episcopos.
Quod autem a loco coeperit hoc nomen, cognosci potest ex Concilio Meldensi, can. 54. ubi sic legimus, ut titulos Cardinales in urbibus vel suburbiis constitutos Episcopus canonice ordinet et disponat. Item ex Joan. Diacono in vita S. Gregorii lib. III, cap. 11. ubi sic ait: « Cardinales violenter in Paroeciis ordinatos forensibus, in pristinum Cardinem Gregorius revocabat.» Ubi Cardinem vocat Cardinalem titulum sive Ecclesiam.
Ac de nomine quidem hactenus. Si quis autem velit cognoscere nomina, et numerum titulorum, Diaconiarum et Episcopatuum Cardinalium, Onuphrium consulat in libro de Cardinalibus.
Jam de officio, et officii antiquitate breviter dicamus. Tria sunt officia Cardinalium. Primum est commune cum Episcopis, Presbyteris et Diaconis cseteris; omnes enim Cardinales, aut Episcopale, aut Presbytera^ le, aut Diaconale officium habent: Alterum officium est summum Pontificem eligere: Postremum eidem Pontifici perpetuo assistere, eumque in regenda universa Ecclesia consilio et industria adjuvare. Ex his officiis primum negari non potest, quin sit antiquissimum. Neque id negat Calvinus; quin potius hoc solum agnoscit, sic enim scribit loco citato, -lib. IY, cap. 7. §. 30.: « Et sane nihil officii tunc habebant, nisi ut in doctrinae et Sacramentorum administratione Episcopo adessent ac subessent. » Haec ille.
At Calvinus secum pugnare mihi videtur; nam eodem lib. IY Institut. cap. 4. §. 2. docet, antiquissimis temporibus eum fuisse usum in Ecclesia, ut Presbyteri eligerent Episcopum, et cum illo ita Ecclesiam communi consilio regerent, ut nihil plus Episcopus haberet in coetu Presbyterorum, quam Consul in Senatu: « Presbyteri, inquit, ex suo numero unum eligebant, cui specialiter dabant titulum Episcopi. » Et infra: « Quas partes habet Consul in senatu, eas habet Episcopus in Presbyterorum coetu. » Haec ille. Quod si. verum est, certe sequitur, ut quod nunc Romae Cardinales faciunt, dum Episcopum ex suo numero eligunt, aut tanquam Senatores quidam Ecclesiastici cum eo Ecclesiam regunt, antiquissimum sit ac proinde omnia tria officia sint antiquissima.
Est autem hoc loco observandum. Omnia quidem tria Cardinalium officia esse antiquissima, et ab ipso tempore Apostolorum inchoata, sed tamen non esse seque antiquum, ut soli Cardinales duobus officiis posterioribus fungantur. Nam a tempore Apostolorum per multos annos, imo etiam per aliquot saecula, quia pauci erant Presbyteri et Diaconi, omnes simul ad electionem Episcopi, et ad Concilia vocabantur, neque erat opus tunc distinguere a Cardinalibus non Cardinales, sicut etiam in aliis Ecclesiis non distinguebantur Canonici a non Canonicis. Quare Cyprianus cum aliquoties scribat ad
Romanum Clerum, non scribit ad solos Cardinales, sed ad omnes Presbyteros et Diaconos Romanae Ecclesiae; et similiter illi cum Cypriano respondent, Presbyteri et Diaconi omnes respondent. Yide lib. II, epist. 7. et lib. III, epist. 5 et 21.
Deinde autem cum crevisset multitudo Cleri, vocabantur quidem omnes ad electionem faciendam, sed non omnes ad Concilia vocabantur, sed aliqui principales, qui Romae, et aliis quibusdam in locis Cardinales dicebantur. Id constat ex Synodo Gregorii, lib. IY registri, cap. 88. Nam solum Concilio interfuerunt ex Presbyteris XXXIV, et ii Titulares omnes, id est, Cardinales. Certum autem est, tunc Romae fuisse multo plures Presbyteros, quam XXXIY. Nam si tempore sancti Cornelii, circa annum Domini 250, in medio persecutionum, regnantibus idolatris, tamen erant Romae XLYI Presbyteri, ut ex epistola ejusdem Cornelii refert Eusebius lib. VI histor. cap. 33. certe multo plures erant tempore sancti Gregorii, circa annum Domini 600, quando nullus in urbe erat Paganus. Denique, postremis quingentis annis neque ad Concilia, neque ad electionem admissi sunt omnes Clerici, quod nimis multi essent, sed soli Cardinales, ut supra ostendimus, cum de vocatione Ministrorum ageremus.
Quantum ad tertium, de comparatione Cardinalium cum Episcopis, fuse tractant supra citati auctores, sed in hoc tamen fere omnes conveniunt, quod si consideremus ordinis potestatem, major sit Episcopus Presbytero, vel Diacono Cardinali. Nam Episcopus ordinat Presbyteros, confirmat baptizatos, aliaque *id genus facit, quae Cardinales Presbyteri, vel Diaconi facere non possunt. Qua etiam ratione summus Pontifex Episcopum se vocat, non Cardinalem, et Episcopos omnes appellat venerabiles fratres, Cardinales autem dilectos filios, quomodo vocat etiam Laicos.
Pari ratione, si consideremus jurisdictionem in propriam Ecclesiam, id est, Episcopi in suam Dioecesim, et Cardinalis in suum titulum, aut Diaconiam, major est Episcopus Cardinali Presbytero, vel Diacono. Nam in primis major est ordinarie Dioecesis Episcopi, quam titulus Cardinalis; ac prseterea Episcopus in sua Dioecesi amplissimam habet jurisdictionem tanquam proprius et ordinarius Pastor, ferendi leges, dispensandi, puniendi, indulgendi etc. At Cardinalis Pres¬
byter et Diaconus, cum in suo titulo sit veluti Parochus, Episcopo subjectus, nihil potest, nisi quantum Episcopus ei permiserit.
At si consideremus regimen Ecclesia) universalis, major est Cardinalis Presbyter vel Diaconus Episcopo non Cardinali. Nam Episcopi simplices nunquam adhibentur ad regimen universalis Ecclesiae, nisi -rarissime, id est, cum ad generale Concilium convocantur. At Cardinales fere quotidie praesto sunt Pontifici, neque ullum negotium majoris momenti sine eorum Concilio peragitur. Et quia hinc fit, ut Episcopi a Cardinalibus, ut summi Pontificis cooperatoribus, judicentur, creentur, deponantur, non autem contra Cardinales ab Episcopis; propterea absolute Cardinalis Episcopum non Cardinalem praecedit. Atque hanc rationem ut praecipuam affert etiam Eugenius Pontifex IY in epistola ad Archiepiscopum Cantuariensem, quae exstat apud Dominicum Jacobatium, lib. I de Conciliis, art.I2. Et ante Eugenium, S. Bernardus lib. IV de consideratione, de Cardinalibus loquens: « Veniamus, inquit, ad collaterales, et coadjutores tuos. Hi seduli tui, hi intimi tui. » Et infra: « An non eligendi de toto orbe, orbem judicaturi? » Et in epist. 188. ad Cardinales scripta: « Nulli dubium, inquit, quin ad vos specialiter spectet tollere scandala de regno Dei, surgcntes succidere spinas, sedare querelas. i) Et infra: « Agite pro loco, quem tenetis, pro dignitate, qua polletis, pro potestate, quam accepistis etc. » ubi apertissime agnoscit S. Bernerdus majorem in Cardinalibus, quam in Episcopis potestatem.
Sed occurrit Calvinus loco notato, lib.lV, cap. 7. §. 30. et objicit tria testimonia: «Video, inquit Calvinus, fuisse tunc Episcopis minores, quos nunc longe antecellunt. Notum est illud Augustini epistola decimanona ad Hieronymum: quamquam secundum honorum vocabula, quae jam Ecclesiae usus obtinuit, Episcopatus Presbyterio major sit, tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est. Hic certe Romanae Ecclesiae Presbyterum ab aliis minime discernit, sed omnes ex aequo postponit Episcopis. Idque eousque fuit observatum, ut in Concilio Carthaginiensi, cum duo adessent Legati Romanae sedis, unus Episcopus, secundus Presbyter, hic in ultimum locum rejectus fuerit Verum ne nimis vetera prosequamur, exstat Concilium sub Gregorio habitum Romae, in quo Presbyteri ultimo loco sedent, et seorsum subscribunt, Diaconi locum hullum in subscriptione habent. » Haec ille.
Sed Augustini testimonium ad rem non facit; non enim negamus Episcopatum Presbyterio majorem esse, sed dicimus, Presbyterum Cardinalem Episcopo non Cardinali esse majorem, non quod Presbyter sit major Episcopo, sed quod Cardinalis major sit non Cardinali. Nam alioqui Episcopus Cardinalis Presbyterum Cardinalem, et Presbyter Cardinalis Diaconum Cardinalem semper praecedit.
« At, inquit Calvinus, Augustinus non quemvis Presbyterum, sed Hieronymum Presbyterum Romanae Ecclesiae Episcopo postponit. » x
Respondeo, S. Hieronymum non Romana Ecclesia, sed Antiochena Presbyterum fuisse; id enim ipse testatur in epist. 61. ad Pammachium, de erroribus Joannis Hierosolyma Episcopi. Neque repugnat quod ipse aliquando Roma fuerit, et Damasum Pontificem juverit in epistolis scribendis, ut ipse testatur in epistola ad Ageruohiam de Monogamia. ISTam etsi Roma fuerit, non tamen habuit Roma titulum aliquem proprium, sive Ecclesiam regendam, ut Cardinales habent; Quocirca cum jam Roma rediisset, et in Syria degeret, quando scripsit epistolam ad Pammachium adversus Joannem Hierosolymitanum, non tamen ait, se Romanum, sed Antiochenum Presbyterum fuisse. Et sane, si potuisset vere dicere, se Romana Ecclesia Presbyterum Cardinalem esse, vel fuisse, libenter dixisset. Cupiebat enim joanni Episcopo Hierosolyma demonstrare, se Presbyterum fuisse majoris cujusdam Ecclesia, quam Hierosolymitana esset; et proinde se non reliquisse suam Ecclesiam, ut in Ecclesia Hierosolymitana aliquid quareret: « Ob id, inquit, et ego Antiochiam, et ille Constantinopolim, urbes celeberrimas, deseruimus, non ut te in populis praedicantem laudaremus, sed ut in agris et in solitudine adolescentia peccata deflentes, Christi in nos misericordiam deflecteremus. x> Hac ille. Cum igitur constet, sempef Romanam Ecclesiam Antiochena pralatam fuisse, certe sanctus Hieronymus libenter dixisset, si id vere dicere potuisset: ob id et ego Romam, et ille Constantinopolim etc.
Neque etiam testimonium Concilii VI Carthaginiensis valde est ad rem. Nam etsi in eo Concilio Presbyter Romanus sederit post Episcopos, tamen in Concilio Nicano, in
Ephesino, in Chalcedonensi, in VI, VII et VIII Synodo generali Romani Presbyteri sederunt ante Episcopos. Sed quamquam hac ita se habeant fateor tamen, olim Episcopos quoscumque pralatos fuisse Cardinalibus non Episcopis, imo etiam Cardinalatum gradum fuisse ad Episcopatum, ut Onuphrius recte docet in libro de Cardinalibus, et apertissime colligitur ex lib. I, cap. 7. vita S. Gregorii.
Postea tamen mutatus est ordo, et ccepti sunt Cardinales Episcopis anteponi, et Episcopatus gradus esse ad Cardinalatum; cujus mutationis duplex ratio assignari potest. Una, quod ad solos Cardinales devoluta sit electio summi Pontificis. Nam quo tempore Pontifices eligebant Clerus et populus, non est mirum, si non tanti fierent Cardinales. At posteaquam coeperunt soli ipsi eligere, et etiam soli ipsi, ut plurimum, eligi, non sine causa coepit dignitas Cardinalitia pluris fieri, quam antea.
Altera causa est, quod soli Cardinales coeperint adesse summo Pontifici in Consiliis. Nam antea Cardinales neque soli, neque primarii Consiliarii Pontificis erant; siquidem primis sexcentis, vel octingentis annis, summi Pontifices ad graviora negotia Ecclesiae dijudicanda cogebant Concilia nationalia Episcoporum Italiae, quibus Conciliis intererant quidem Cardinales Presbyteri, sed tamen primus locus Episcoporum erat. Id cognosci potest ex tomisConciliorum, ubi plurima inveniuntur Concilia Romana, sive Lateranensia, celebrata ab anno Domini 300 ad 800.
Quocirca non erat ratio, cur eo tempore Cardinales Presbyteri Episcopis anteponerentur, cum eo tempore non minus, imo magis Pontificem juvarent in Ecclesia universali regenda Episcopi, quam Cardinales. At postea creverunt negotia Ecclesiae Romanae, praesertim cum accessisset principatus temporalis, tempore Pipini et Caroli Magni: proinde egebat summus Pontifex Consiliariorum ope multo saepius, quam antea. Neque poterat tam saepe convocare Concilia Episcoporum, quam necesse erat, Concilia enim vix tertio quoque anno cogi poterant, Pontifex autem quolibet anno saepius egebat Consilio. Itaque usu docente, et necessitate cogente his postremis annis sexcentis vel septingentis coeperunt paulatim omitti Concilia Episcopalia, et res tota redigi ad senatum Cardinalium. Potuisse autem hoc fieri, et recte factum esse, in dU- bium revocari non potest; nam non tenetur Pontifex hos potius, quam illos in Consilium adhibere.
Deinde, hac ratione multa commoda consecuta sunt. Primum, quod habeat nunc summus Pontifex senatum in promptu, ita ut possit etiam singulis diebus, si velit, de rebus gravissimis deliberare. Alterum, quod hoc fiat sine detrimento Ecclesiarum particularium. Nec enim possent Concilia Episcoporum saepe cogi sine detrimento Ecclesiarum, quibus absentia Pastorum perniciosa est. Tertium, quod habeat Consiliarios magis instructos, et exercitatos, cum haec sola et assidue tractent. Facta autem legitime hac mutatione concilii Pontificii ab Episcnpis, et Cardinalibus ad solos Cardinales; mirum esse non debet, si etiam facta est mutatio dignitatum.
Sed placet, ad finem hujus loci repugnantiam verborum Calvini in extrema disputatione cap. 7, lib. IV Institut. annotare. Nam in ultimo paragrapho miratur Cardinalium amplitudinem: « Nescio, inquit, qui factum sit, ut ita subito in tantam amplitudinem. » Et mox infra: « Nunc adeo mutata sors est, ut facti sint Regum, et Caesarum cognati. Nec dubium est, quin una cum suo capite sensim creverint, donec ad hoc dignitatis fastigium evecti fuerunt. » Haec ille. Qui tamen continuo subjungit contrarium: « Impleri, inquit, in illis oportuit quod de talibus ait Malachias: Vos recessistis de via, et offendere fecistis in lege plurimos; propterea ecce ego dedi vos contemptibiles et viles omni populo. » At quomodo, quaeso, ista cohaerent, ut in summum fastigium amplitudinis creverint Cardinales, ita ut Regum ac Caesarum cognati facti sint et tamen contemptibiles ac viles evaserint omni populo? Sed de his satis.
Chapter 14 of 25