Skip to the text

Caput XXI. Solvuntur argumenta Philippi

Nunc ad argumenta PhilippiWeniamus. Argumentum Primum. Conjugium est de jure divino. Gen. I: Crescite et multiplicamini: Et de jure naturae, ut patet ex naturali appetitu generandi; at jus divinum et naturae non potest tolli ulla humana lege, ergo etc. Et confirmatur. Nam sicut nemo potest obligari a se, vel ab alio ad non comedendum, quia hoc esset contra naturalem inclinationem conservandi individuum, ita nemo potest obligari a se vel ab alio ad non ducendam uxorem, quia id essset contra naturalem inclinationem conservandi speciem.

Respondeo, verbum Domini non praeceptum sonare, sed natura} institutionem exprimere. Nam etiam avibus, et brutis animantibus ibidem Deus dixit: Crescite et multiplicamini; quibus tamen nihil proprie praecipi potest. Praeceptum autem naturale esse de conjugio ineundo, concedi potest, sed quia

est affirmativum, non obligat nisi in casu necessitatis, id est, quando periculum immineret, ne humanum genus periret. Et per hac respondetur ad confirmationem.

Nam sicut non tenemur comedere, nisi quando periculum est, ne pereat individuum, ita non tenemur ducere uxorem, nisi quando periculum esset, ne species humana periret. Ad quod respicientes Patres dixerunt, illud: Crescite et multiplicamini, tunc fuisse praeceptum.singulis hominibus, quando terra erat vacua, ut in exordio mundi, et mox a diluvio. Nunc autem cum terra plena sit, coelum esse replendum, quod melius continendo, quam nubendo fit; Etsi enim hanc solutionem Philippus ridet, tamen est Tertulliani lib. de Monogamia ante medium, Cypriani lib. de Habitu Virginum, Hieronymi lib. I in Jovinianum, et Augustini de sancta Virginitate, cap.9. et ipse textus hoc docet; nam postquam Deus dixit: Crescite et multiplicamini, subdit, quasi rationem reddens: Et replete terram. Itaque tunc solum vim praecepti illa verba habent, cum terra est vacua. Denique, si Philippus vult jure divino et naturali quocumque tempore teneri homines omnes ad conjugium, injuriam facit Christo, Joanni, innumerisque aliis sanctissimis viris, qui sine uxore vixerunt.

Argumentum Secundum. Apostolus pra3- cipit omnibus, qui donum continentiae non habent, ut nubant, I. Cor. VII: Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat.

Respondeo, Apostolum loqui de conjugatis, qui cum in Paganismo uxores duxissent, post conversionem ad fidem, dubitabant an deberent uxoribus uti; iis enim respondet, ut unusquisque uxorem suam retineat, et conjugale debitum invicem reddant. ItaTertullianus lib. de Monogamia, et B. Hieronymus lib. I in Jovinianum, et patet ex sequentibus. Nam paulo post addit: Dico autem non nuptis, et viduis, bonum est eis si sic permanserint. Et: Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem.

Adde etiam, non esse hoc praeceptum Apostoli, sed consilium, vel permissionem potius, sicut illa ejusdem capitis: Si non se continet, nubat, et si nupserit virgo, non peccavit etc. Est enim sensus Apostoli, ut Hieronymus ibidem et Chrysostomus, et Ambrosius et alii in hunc locum exponunt: Bo-

num est mulierem non tangere, et vel uxorem non ducere, vel post eam ductam ex consensu ab officio conjugali abstinere; tamen, si timetis fornicationem, bene facitis uxori adhaerendo, quia melius est carere perfectione virginitatis, quam incidere in flagitia fornicationum.

Adde tertio, haec omnia dici iis, qui votum continentiae non habent. Qui enim voverunt continentiam, iis non dicitur: Unusquisque uxorem suam habeat, et virgo si nupserit, non peccavit. Sed dicitur: Redde aliis- - simo vota tua. Et: Damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt. Hanc exceptionem diserte ponunt Hieronymus lib I m Jovimanum, in illud: Si nupserit virgo non peccavit. Chrysostomus in commentario ejusdem loci. Epiphanius haeresi6I. eadem ver-

:aYYeJn(enS' Item -Augustinus in Psalm. LaXXIII tractans eadem verba: et Grego-

r/,US VI’ caP- *• in lih- Regum, tractans illud: Unusquisque uxorem suam habeat.

Argumentum Tertium. Lex pontificia, quae coelibatum sacerdotio adjunxit, dissentit a Conciliis antiquis, proinde iniqua censenda est. Quae autem sint illa Concilia, ipse non dixit. Nos tamen adducamus qusecumque adduci possunt. Primo est Canon Apostolorum sextus: « Episcopus aut Presbyter uxorem propriam nequaquam obtentu religionis abjiciat. »

Secundo est. Canon Concilii Gangrensis quartus: « Quicumque discernit a Presbytero,. qui uxorem habuit, quod non oporteat eo ministrante de oblatione percipere, anathema sit. )>

Tertio est Canon 13 sextae Synodi, qui diserte. reprobat morem Romanae Ecclesiae, quo jubentur profiteri continentiam, aui sacris initiantur. 4

. Quarto est Canon 3 Concilii V Carthaginiensis, in quo statuitur, ut Episcopi, Presbyteri, Diaconi se abstineant ab uxoribus in propriis terminis, id est, in ordine vicis suae ut exponunt Trullani Patres Canone jam citato. J

Quinto est Canon Aliter, dist. 31. ubi Stephanus Papa dicit, in Orientali Ecclesia Ecclesiasticos viros matrimoniis copulari, nec eum morem reprehendit. Ergo falsum est, quod saepe diximus, nunquam esse auditum quod licuerit post sacram ordinationem uxorem ducere.

I. Cor. VII, 2 et 28. Tom. II.

Ultimo est Canon B. Augustini 35. quaest. 1. can Cum igitur, ubi dicitur: « Ecclesia, pos Apostolica instituta, quaedam consilia perfectionis addidit, utpote de continentia Clericorum et c. » Ergo hoc consilium, non praeceptum est. Haec forte sunt omnia quae

ex jure Canonico pro sententia haereticorum adduci possunt.

Ad Primum respondit Humbertus Cardinalis m hb. contra Nicetam, et habetur haec responsio sub nomine Leonis IX dist 31 can. Omnino, Apostolos jussisse ut non abjiciant Clerici uxores a cura sua, et si reliquerint quoad, thorum, debent enim adhuc eas alere, et eis in omnibus providere. Id quod exposuit Concilium Trullanum can.

. • ubl dicitur.: quod Episcopi uxor debet m monasterio aliquo degere, et providentia Episcopi viri sui frui. Necnon Concilium Turonense II, can. 8. ubi dicitur, quod Episcopus conjugatus debet habere uxorem ut sororem, et. ejus curam gerere, absque tamen ulla suspicione carnalis commercii. Adde quod iste ipse Canon non pro nobis facit • nam Graeca vox pro qua habemus (religionis.) est riia/Satec, quse cautionem proprie significat Itaque sensus est, Episcopus aut Presbyter nequaquam praetextu cautionis uxorem abjiciat, id est, ne curam uxoris dimittat, eo praetextu quod tenetur ab ea se continere.

Ad Secundum dico, anathema dici eis qui putant matrimonium ex se esse malum5 et propterea existimant non licere sacra facere ei qui uxorem habuit, etiamsi ab illa se contineat. Id ita esse, patet, tum quia in ipso primo Canone dicitur anathema iis qui putant nuptias absolute esse malas, et in hoc canone quarto non dicitur, qui uxorem habet, sed qui uxorem habuit.

Ad Tertium dico illos Canones non esse ulhus approbati Concilii. Nam vera sexta Synodus nullos Canones edidit, ut patet ex Vll Synodo, actione 4 et 5. Sed. post VI Synodum quidam Episcopi convenerunt Cpns-. tantlnoPoIb et in palatio Imperatoris Justiniani II quod Trullum dicebatur, canones l^tos ediderunt nomine sextae Synodi. Q®rerum hos canones non solum nullus Romanus Pontifex probavit, sed etiam aperte improbavit Sergius Papa, qui tunc sedebat, ut Reda scribit, in lib. de sex aetatibus in Justiniano, et Paulus Diaconus lib. VIII, cap.9.

de Rebus Romanis. Vocat autem Beda erraticam Synodum coetum illorum Patrum, qui hos canones ediderunt. Adde, quod etiamsi isti Canones aliquid valerent, nihil tamen juvarent causam Lutheranorum, non enim permittunt, ut ulli Clerico post sacrorum ordinum susceptionem liceat uxorem ducere, quod Lutherani faciunt, sed solum ut liceat uti uxore ante ordinem ducta, et hoc etiam non permittunt Episcopis, sed solum inferioribusClericis,utpatetexcan.6,12 et48.

Ad Quartum dico, verba Latina Concilii non esse, in propriis terminis, sed secundum priorum statuta, vel, secundum propria statuta, id est, secundum legem conditam in Conciliis prioribus Carthaginiensibus, ac pracipue in II Carthaginiensi, can. 2. Grajci autem haec verba male intelligentes verterunt, x«ra rou? iStou? opov$. Quamquam etiam haec ipsa Graeca verba non male reddi possent, secundum proprias definitiones. Sed cum Latinum sit Concilium, non Graecum, non multum laborandum est de Graeca lectione. Prohiberi autem in hoc Concilio omnem usum uxorum sacris hominibus, patet ex Augustino lib. II de adulterinis conjugiis, cap. 20. qui Augustinus illi Concilio in-* lerfuit. Item ex eo quod iste Canon loquitur eodem modo de Episcopis, et de aliis. At Patres Trullani non permittunt Episcopos misceri unquam suis uxoribus.

Ad Quintum dico Primum, Canonem illum forte nullius esse auctoritatis; nam nec dicit Gratianus quotus sit Stephanus ille, qjii eum Canonem edidit, cum plurimi fuerint Pontifices ejus nominis, nec ullius Stephani epistola exstat, ubi ille Canon habeatur. Dico Secundo, absque ullo dubio auctorem ejus Canonis, cum dicit Orientales Clericos matrimonio copulari, non velle dicere, uxores ducunt, sed matrimoniale officium exercent, ut glossa explicat. Nam cum certum sit ex Conciliis plurimis, et ex ipsa praxi et confessione Graecorum, nunquam fuisse licitum^ nec nunc haberi licitum in Graecia, ut in sacris existentes ducant uxores, vel ille Stephanus falsum dicit, vel tantum intelligit, ut nos diximus, matrimonio copulantur, id est, matrimonii copulam exercent. Porro hoc ipsum etsi Romana Ecclesia non probat, et abusum esse judicat, tamen permittit Graecis; et si errorem alium non haberent, facile pax componeretur.

Ad Ultimum dico, ea verba non esseB. Augustini sed Gratiani, qui sua verba cum verbis B. Augustini continuavit, ut saepe facere solet. Legantur apud Augustinum lib. XV de Civ. Dei, c. 16. Praeterea quod Gratianus dicit, bonum sensum habet; cum enim ait Ecclesiam addidisse quaedam consilia perfectionis, et in eis numerat continentiam Clericorum, vult dicere, Ecclesiam imposuisse Clericis continentiam praecepto servandam, quae alioqui solum erat consilium perfectionis. Nec enim credibile est tam ineptum fuisse Gratianum, ut putaverit Gontinentiam non fuisse consilium perfectionis ante Ecclesiae definitionem.

Alium Canonem profert Petrus Martyr in lib. de Ccelibatu et votis, ex epistola 87, alias 85. S. Leonis, ubi sic legimus: « Dicente enim Apostolo, ut inter alias Christianismi regulas is Episcopus ordinetur, quem unius uxoris virum fuisse aut esse constaret, tam sacra semper est habita ista praeceptio, ut jam de muliere sacerdotis eligenda, eadem intelligatur servanda conditio: ne forte illa priusquam in matrimonium ejus veniret, qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium. » Ex hoc loco duo deducit Martyr, posse fieri Episcopum, non solum qui habuerit, sed etiam qui habeat unam uxorem: et posse Episcopum uxorem ducere, si non habeat. At mira est impudentia hujus hominis; Nam idem Leo in epist. 84. ad Anastasium cap. 3 et 4. disertis verbis jubet, Episcopum ita unius uxoris virum esse posse, ut tamen ab illo perpetuo se contineat. Quod vero in quibusdam exemplaribus legitur: « De muliere sacerdotis eligenda, » mendum est manifestum. Sic enim legi debet, et legitur in codicibus melioribus: « De muliere sacerdotis eligendi. »

Argumentum Quartum Philippi, Continentia res est difficillima, nec omnibus datur; ut patet Matth. XIX: Non omnes capiunt verbum hoc. Ergo non debuit ita indifferenter omnibus Clericis imponi. Respondeo, sicut non omnium est donum continentiae, ita nec omnes debent esse sacerdotes, sed solum ii, qui videntur hoc donum habere.

Sed Dices. Quid si aliquis putet se posse continere et postea experiatur se non posse, quando ordines accepit?

Respondeo, illos habere donum eontinen-

tise, qui volunt et cupiunt continere: quibus autem Deus dedit velle, dabit etiam perficere si ipsi velint. Proinde nemo potest dicere se non habere donum, quod se habere putabat; nam illa voluntas continendi propter Deum est ipsum donum continentiae. Ad haec, nonne etiam conjugati saepe coguntur, vel propter absentiam, vel propter aegritudinem longissimam conjugis, abstinere se ab uxore? et tamen non licet eis aliam uxorem ducere, quantumvis urantur aestu libidinis. Quod exemplum affert B. Augustinus lib. II de adulterinis conjugiis, c. 19 et 20. contra eos, qui contra jus uxorem ducunt eo praetextu, quod continere non possint.

Adde, quod nemo est, qui continere non possit si velit, ut docent Patres, Tertullianus in fine lib. de Monogami a, Nazianz#nus orat. 31. Basilius de Virgin, ultra medium, Chrysostomus et Hieronymus in cap. XIX Matth. et Augustinus lib. VI confess. cap. 11. Sed oportet remedia necessaria non negligere, quae tria sunt: oratio, jejunium, et periculorum evitatio. Nam tentatio carnis vel oritur ex suggestione daemonis, ut patet ex Antonio, Hilarione, Benedicto, et similibus, qui in eremo et perpetuis jejuniis viventes, tamen tentabantur, et tunc necessaria est ora-, tio, quia daemon fortior nobis est, nec possumus eum vincere nisi auxilio fortioris, qui est Deus: propter hoc dicitur Sap. VIII: Nemo potest esse continens nisi Deus det. Vel oritur ex abundantia cibi et potus; nam cum natura accepit quod sufficit ad nutritionem reliquum convertitur in materiam generationis, inde nascitur pruritus carnis; et contra hoc necessarium est jejunium, ut carnis terat superbiam, potus cibique parciftis. Vel denique oritur ex aspectu et colloquio feminarum; nam res visae vel auditae, si naturae conveniant imaginationem naturaliter movent, et imaginatio appetitum. Hinc tot leges Conciliorum prohibentium Clericis feminarum contubernium; de quo etiam vide Basilium c. 3. Monast. const.

Qum igitur Lutherani haec tria abjecerint, videlicet, orationem Canonicarum horarum, jejunia omnia, et etiam feria 6. carnibus Vescantur, ac demum quisque domi suae mulierem habere velit, quid mirum si continere non possint? Certe Lutherus ipse in singulis prandiis et ccenis, largissime epulabatur, et unum sextarium vini dulcis hauriebat, ut est

in epistola quadam ad finem operis Joannis Cochlaei de Vita Lutheri.

Argumentum Quintum et ultimum. Coelibatus iste Clericorum prodigiosas libidines parit, mundum concubinis, et Ecclesiam scandulis replet.

Respondeo, falsum esse, quod coelibatus ista pariat, sed abusus est coelibatus, qui ista parit. Apostolus enim I. Cor. VII fructus coelibatus esse dicit, cogitare quae Dei sunt, sanctum esse corpore et spiritu, sine intermissione Domino assidere: Non igitur usus, sed abusus coelibatus prodigiosas libidines parit. Si autem propter abusus res bonse tollendae essent, coelum et terra etiam tollenda essent, quia eis quidam abutuntur, putantes esse Deos; necnon Decalogus tollendus esset, et omnia Sacramenta, quia etiam eis multi abutuntur. Ita respondet Gregorius Nazianzenus orat, in Basilium nqp. procul a principio, illis qui execrantur Philosophiam naturalem, et scripta gentilium, propterea. quod quidam eis abutuntur. Nec tamen admittimus tot esse concubinarios et impuros inter Ecclesiasticos, quot haeretici dicunt, qui omnes alios ex se metientes, nullos putant esse castos. Certe plurimi sunt qui quo* tidie celebrant, et de quibus nulla mala suspicio auditur.

Praeter haec argumenta respondendum videtur etiam querimoniae Philippi: « Olim, inquit, Canones suspendebant sacerdotes, qui uxores duxissent, ab officio, vos autem suspenditis ab arboribus. »

Respondeo in primis, hinc sequi Lutherum, et alios qui post sacerdotium uxores duxerunt, suspensos fuisse ab officio ex sententia veterum Canonum, et ideo cum officio fungi voluerint, et tamen conjuges retinere, rebelles et contumaces fuisse adversus Ecclesiam, ac proinde merito ab arboribus suspendi potuisse. Dico praeterea, Canones veteris Ecclesiae, alios mitiores, alios severiores fuisse; Nam Concilium Neocaesariense canon. 1. jubet Presbyterum ordine moveri, si uxorem ducat; at Concilium Toletanum II, canon. 1. jubet sacerdotem, qui uxorem duxit, ut sacrilegii reum ab Ecclesia haberi extraneum, et Toletanum VIII. canon. 6. jubet ejusmodi homines recludi in monasteriis ut ibidem sub gravibus poenitentiae oneribus usque ad finem vitee degant. Adde ultimo, Presbyteros numquam in Ecclesia tam seve-

re puniri; qui uxores ducunt, ut Philippus dicit: sed quia post votum solemne ducunt, et proinde non uxores, sed concubinas sub conjugii nomine ducunt, et matrimonium simul ac sacerdotium polluunt; cui intemperantiae cum etiam haeresim addunt, ac dicunt: vota non esse servanda, quid mirum si digni sunt, qui ab arboribus suspendantur.

Addamus Hieronymi testimonium lib. I. adversus Jovinianum: « Certe confiteris, inquit, non posse esse Episcopum qui in Episcopatu filios faciat, alio quin si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. » Haec ille. Porro adulterii poenam Hieronymi tempore, et quidem ordinariam, fuisse ultimum supplicium, patet ex epistola 49. ejusdem Hieronymi, de muliere septies icta; et ex lib. I. contra Jovinianum, ubi sic ait: « QuotidiS moechorum sanguis effunditur, et inter ipsas leges, secures, ac tribunalia, flagrans libido dominatur. » Quare Hieronymi sententia, Episcopi liberis operam dantes, non solum suspendi possunt ab officio, sed etiam, ut adulteri, capite caedi. Sed jam ad Magdeburgenses veniamus.

caput xxn.

Solvuntur argumenta Magdeburgensium.

Magdeburgenses Cent. IX, cap. 10, coi. 540, 541 et 542, colligunt decem argumenta contra coelibatum Clericorum ex una epistola S. Udalrici Episcopi Augustani ad Nicolaum Papam, quae nuper excusa est Basileae, et inserta in illo opere, quod inscribitur, Orthodoxologia sanctorum Patrum. Sed ex iis argumentis novem sunt eadem cum illis, quae jam solvimus, a Calvino et Melanchthone proposita, unum solum solvendum superest, quod sumitur ex quadam miserabili narratione. Scribit enim iste sanctus Udalricus hanc historiam: «Beatus Gregorius Magnus Papa I, aliquando suo quodam decreto uxores sacerdotibus ademit. Deinde paulo post cum idem Gregorius jussisset ex piscina sua pisces aliquot capi', piscatores pro piscibus sex millia capitum infantium suffocatorum repererunt; quam cscdem infantium cum in-

telligeret S. Gregorius ex occultis fornicationibus vel adulteriis sacerdotum natam esse, continuo revocavit decretum, et peccatum suum dignis poenitentiae fructibus purgavit.» Hanc narrationem, quia vehementer odiosam reddit legem de coelibatu Clericorum, saepe alibi inculcant ii dem Magdeburgenses, ut Centuria VI, cap. 7, colum. 388. et cap. 10, colum. 686.

Respondeo Primo, si quid valet hujus sancti Udalrici auctoritas, ea magis premi Lutheranos, quam nos. Nam in hac epistola fatetur, Romanum Pontificem esse caput omnium, et ei ab omnibus deberi obedientiam. Item asserit, Pontificem debere cogere Presbyteros et Monachos, ne ullo modo uxorem ducant, et si duxerint post votum continentiae, debtre separari.

Dico Secundo, eam epistolam videri confictam; et confictam ab aliquo imperio defensore conjugii Ecclesiasticorum. Nam in primis tempora nullo modo cohmrent: nam S. Uldaricus creatus est Episcopus anno Domini 924, ut Hermannus Contractus et Abbas Urspergensis docent, vel anno 903, ut dicitur scriptum esse in Chronico Augustana) Ecclesiae; Nicolaus autem Papa I obiit anno 867, ut Onuphrius annotavit in libro de Romanis Pontificibus: Non ergo potuit scribere EpiscopusUdalricus ad Papam Nicolaum, qui jamdudum obierat.

Dicent, scripsit fortasse antequam fieret Episcopus. At in principio epistolae se Episcopum vocat; praeterea conveniunt auctores, S. Uldaricum 83 annos vixisse, 50 in Episcopatu, et 33 ante Episcopatum; ex quo sequitur eum natum esse anno Domini 870 vel 891. juxta alios, ergo inter obitum Nicolai, et ortumUldarici sunt anni ut minimum tres; nam secundum alios sunt 24. Nisi ergo scripserit ipse antequam nasceretur, vel ad Nicolaum post ejus mortem, non potest esse epistola S. Udalrici ad Nicolaum.

Dicent: non esse Nicolaum I sed II, ad quem scribit S, Udalricus. At id minus fieri potuit; nam obiit S. Udalricus fere circiter centum annis ante initium Pontificatus Nicolai II, obiit enim S. Udalricus anno 953 vel 974, et Nicolaus II creatus est Papa anno 1059.

Dicent fortasse, duos esse Udalricos Episcopos Augustanos. Unum enim ponunt Magdeburgenses Centuria IX, cap. 10, coi. 540. alterum Centur. X, cap. 10, coi. 602. Sed priorem illum confinxerunt ipsi Centuiiato-

  • res; non enim aliunde probant illum aliquando extitisse quam ex epistola ad Nicolaum. Munsterus enim lib. 'III de Germania Catalogum recensens Episcoporum Augustanorum, nullum Huldericum vel Udalricum ponit ante S. Udalricum, qui vixit post tempora Nicolai, ut supra ostendimus. Quocirca Magdeburgenses illius prioris Hulderici, a se conficti, neque patriam, neque parentes indicant, neque auctorem ullum citant, qui de ejus Episcopatu testetur, ut in aliis facere solent.

Praeterea, quod iste auctor dicit S. Gregorium ademisse uxores sacerdotibus, falsum est, et magis adhuc falsum quod resciderit hujusmodi decretum. Quod vero in piscina Gregorii sex millia capitum sint inventa, falsissimum. Nec enim ullum exstat vestigium harum rerum in omnibus B. Gregorii operibus. Imo ipse lib. I, epist. 42. meminit decreti sui praedecessoris, qui jusserat, Subdiaconos Siculos separari ab uxoribus, et vivere coelibes, ut reliqui Subdiaconi in tota Ecclesia vivebant, et ibidem temperat rigorem decreti. Jubet enim permitti uxores Subdiaconis, qui eas duxerant ante ordinationem, sed non ordinari rursum alios nisi prius voverent continentiam. Itaque nihil ipse novi statuit, sed solum mitigavit rigorem sententiae sui praedecessoris.

Praeterea, si ex decreto Gregorii nata est illa caedes sex millium infantium, certe in Sicilia nata est, ad quam solum pertinet Gregorii decretum. Quomodo autem verisimile est paucissimos Subdiaconos Siciliae brevissimo tempore sex millia infantium genuisse? Et quomodo illa sex millia capitum ex Sicilia in Romanam piscinam Gregorii saltaverunt? Quomodo autem intellectum est illa esse capita filiorum Clericorum, non Laicorum? Denique cur de historia tam admiranda nihil scripsit Joan. Diaconus, Beda, Sigebertus, Ado, Freculphus, aliique tam multi? Itaque non immerito suspicatur Staphilus, hanc epistolam confictam sub nomine S. Udalrici, in responsione ad fictas dissensiones, quas inter Catholicos esse falso criminatur Illyricus, qui etiam addit Augustae inter opera S. Udalrici, nullam syllabam de hac re exstare.

De tota hac disputatione, vide Michaelem Medinam in libris quinque de continentia hominum sacrorum, Claudium Espencseum in

libris ejusdem argumenti, Jodocum Clichtovseum in libro decoelibatu Sacerdotum, Hosium in Dialogo de hac re, Ajalam de traditionibus parte tertia, Didacum Payvam libro ultimo, Joannem Cochlaeum de votis contra Calvinum, Alphonsum a Gastro libr. XIII de hseresibus, verbo Sacerdotium, hseresi 4. Albertum Pighium controversia 15. Yide etiam solutiones aliorum argumentorum, quse huc etiam referri potuissent, infra lib. II de Monachis, cap. 29 et sequentibus.

Chapter 19 of 25