Skip to the text

Caput XVII. De Chorepiscopis

Diximus de distinctione et officio Clericorum eorum, qui etiam hoc tempore locum suum habent in Ecclesia; nunc addendum visum est aliquid de Chorepiscopis, quorum

nomen et officium olim in usu erat, nunc autem pene interiisse videtur.

Igitur Chorepiscopi dicebantur olim presbyteri quidam, qui in pagis, aut oppidulis curam animarum gerebant loco Episcoporum, ut nunc fere Parochi faciunt. Dicebantur autem Chorepiscopi, vel, ut Damasus indicat in epist. 3. quasi villarum Episcopi. Nam y»pv. Graece oppidum ac regionem significat. Vel potius, ut concilium Neocaesariense canone 13. et Antiochenum can. 8. docent, quasi Vicarii Episcopi, vel Vicarii Episcoporum, seu loco Episcoporum constituti; yjupv. enim locum etiam significare potest. Porro ejusmodi Chorepiscopi non poterant Presbyteros et Diaconos ordinare, nec Chrismate fidelium frontes inungere, nec templa, aut altaria consecrare. Caetera fere omnia praestare poterant, quae praestant Epis-' copi, ut cognosci potest ex Concilio Ancyrano, can. 12. et Antiocheno, can. 10. et Hispalensi II, can. 7. item ex Damaso in epist. 3. Leone epist. 86. alias 88. et Joanne III, in epistola ad Episcopos Germaniae et Galliae.

Sed quaestio hoc locb occurrit. An Subdiaconos ordinare Chorepiscopis aliquando licuerit. Nam in Concilio Antiocheno can.

\ 0. id eis licuisse disertis verbis asseritur. Contra autem, id eis minime licuisse, Damasus Papa in epist. 3. aeque disertis verbis affirmat; Concilia et Pontifices caeteri supra citati negant licere Chorepiscopis Presbyteros vel Diaconos ordinare; de Subdiaconis, caeterisque ordinibus nihil expresse dicunt.

Respondeo, quosdam fuisse Chorepiscopos, qui vere Episcopalem consecrationem acceperant, sed Chorepiscopi dicebantur, quod non haberent propriam Ecclesiam, sed in aliena Dioecesi ministrarent, quales sunt hoc tempore Episcopi quidam Titulares, qui et Suffraganei dici solent. Alios vero Chorepiscopos fuisse, qui nihil aliud, nisi Presbyteri essent, sed, ut diximus, in pagis, ac villis, seu etiam oppidulis, Episcopum aliquo modo repraesentarent. De prioribus loqui videtur Concilium Antiochenum, ut etiam Damasus annotavit in epist. 3. nam ita incipit Canon: « Chorepiscopi, qui manus impositionem ab Episcopis acceperunt, et, ut Episcopi, sunt ordinati etc. » ubi non de omnibus Chorepiscopis loquitur Concilium, sed de illis tantum, qui a pluribus Episcopis, ritu Pontificum sunt consecrati. Praeterea in eodem canone Concilium non solum his

Chorepiscopis permittit, ut Subdiaconos absolute ordinent, sed etiam ut Presbyteros et Diaconos ordinare possint, si id Episcopus loci permiserit, ex quo certe sequitur eos, Chorepiscopos veros Episcopos fuisse.

Porro in fine illius canonis, ubi legimus (Chorepiscopus ab Episcopo loci ordinandus est) non de iisdem Chorepiscopis agitur, sed de illo altero genere. Voluit enim Concilium legem statuere, uf, deinceps Chorepiscopus ordinetur ab uno Episcopo, et proinde Presbyter sit, non Episcopus. De quo genere Chorepiscoporum loquitur Damasus in epist. 3. cum dicit, non licere Chorepiscopis ordinare Subdiaconos.

Csetera autem Concilia et Patres, qui negant, Chorepiscopis licere ordinare Diaconos, et de subdiaconis nihil dicunt, videntur nomine Diaconorum etiam Subdiaconos accepisse, cum sit uterque sacer ordo, et ssepe apud veteres eodem nomine appellentur. Quod si evidenter ostendi possit, concessum aliquando fuisse Chorepiscopis secundi generis, ut Subdiaconos ordinarent; dicendum erit, id fuisse privilegium et dispensationem quamdam, qualis etiam fuit quibusdam in locis, ut presbyteri, absente Episcopo, Confirmationis Sacramentum exhiberent, ut Ambrosius scribit de Sacerdotibus iEgypti, in commentario cap. IV. epistolae ad Ephesios. Atque haec de distinctione et officio Clericorum.

Chapter 15 of 25