Skip to the text

Caput XXV

Dei, Deo. In quem locum Hieronymus et Augustinus lib. L. homil. hom. 48. dicunt prsecipere Dominum, ut reddantur Caesari tributa, et Deo decimae. Praeterea Mattii. X: Dignus est operarius mercede sua. I. Gorinth. I X: Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt, et qui altari deserviunt, cum altari participant: Ita et Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Et ibidem: Quis militat suis stipendis unquam; Et si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?

De quo loco tractans Augustinus tract. in Ps. CXLVI. et inde exponens illa verba Psalmi: Qui parat terree pluviam, producens in montibus fcenum, dicit populos, quitanquam terra accipiunt pluviam doctrinae a Sacerdotibus, debere illis producere fcenum temporalium bonorum: « Accipe, inquit, pluviam, et da fcenum; etenim ista omnia, quae Ecclesiae ad necessitates servientium Deo dantur a divitibus, quid sunt nisi foenum? » Et infra: « Debetur pluviae fructus, debetur servo cibus sicut Dominus ait: Manducate quae ab ipsis sunt; et ne putarent aliquid de suo donare; dignus est, inquit, operarius mercede sua. » Et infra: « Exime aliquam partem reddituum tuorum; decimas vis, decimas exime, quanquam parum sit; dictum est enim, quia Pharisaei decimas dabant, et quid ait Dominus? Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum, et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. »

Nota, tempore B. Augustini multos in Africa non consuevisse decimas solvere, sicut modo in quibusdam aliis partibus, et ideo eos B. Augustinum ad decimas cohortari, sicut etiam facit hom. 48. ex lib. L. homiliarum: « Majores nostri, inquit, ideo copiis omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant, et Caesari censum reddebant. Modo autem quia discessit devotio Dei, accessit indictio fisci: Noluimus partiri cum Deo decimas, modo autem totum tollitur. »

Superest, ut jura Ecclesiastica proferamus. Ac primum multa sunt antiqua Concilia, in quibus id aperte praecipitur, ut Aurelianense I. cap. 17. ante annos mille. Item Matisconense II, cap. 5. eodem saeculo celebratum, dicit leges divinas de solvendis de¬

cimis longis temporibus in Ecclesia custoditas, etiam deinceps esse custodiendas. Forojuliense cap. ult. idem habet. Moguntinum tempore Caroli Magni cap. 38. Moguntinum sub Rabano, cap. 10. Moguntinum tempore Imperatoris Arnulphi, cap. 17. excommunicari jubet eos, qui decimas dare neglexerint. Remense, cap. 38. tempore Caroli Magni, Valentinum tempore Lotharii, cap. 10. Arelatense IV, cap. 9. Cabilonense II, cap. 19. Metense cap. 2. Tiburiense, c. 13. quae omnia ante annos 700. vel 800. vel mille acta sunt.

Praeterea sunt Concilia generalia, Lateranense sub Innocentio III, cap. 53, 54, 55, et 56. statuit, ut decimae ante tributa, et census persolvantur, et alia quaedam in Concilio Viennensi, ut habetur in Clement. Cupientes, de poenis, excommunicantur ipso facto religiosi, qui in concione aliquid dicunt, unde retrahunt populum a solvendis decimis. Concilium Constantiense, sess. 8. damnavit articulum Wiclefi, quod decimae sint purae eleemosynae. Ac demum Concilium Tridentinum sess. XXV, cap. 12. docet solutionem decimarum debitam esse Deo; et jubet ut excommunicentur, qui eas subtrahunt, aut ne ab aliis dentur impediunt, nec debere absolvi, donec integre restituant. His accedant plurima decreta Pontificum summorum, quae habentur 16. qu. 1. et 7. et extra de decimis, necnon in Sexto et Clementinis, et extravagantibus eodem titulo.

Alter error est ejusdem Wiclefi, quod scilicet decimae non modo sint purae eleemosynae, sed etiam nullo modo dandae sint malis Sacerdotibus. Existimavit enim Wiclefus, eum qui eleemosynam facit peccatori, in peccato ejus communicare. De quo errore plura dicemus in tractatu de eleemosyna: nunc breviter refellitur error praesens. Primo, ex illa Matth. XXII: Reddite quee sunt Cessaris, Cessari, et quee sunt Dei, Deo. Ubi ita S. Ilieron. scribit: « Quod ait, inquit, reddite quae sunt Caesaris, Caesari, nummum, tributum, et pecuniam; et quae sunt Dei, Deo, decimas, primitias, et oblationes, ac victimas sentiamius. » At certum est tempore Domini non solum Caesarem impium, et infidelem, sed etiam Sacerdotes improbissimos, ac depravatissimos fuisse. Secundo

ex Innocsntio III. in epist. ad Episcopum Vercellensem, et habetur cap. Tua nos, de decimis: « Praetextu, inquit, nequitiae Clericorum nequeunt decimas, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogare, cum nulli sit licitum aliena cuique concedere praeter Domini voluntatem. » Denique tertio, quia decimae non dantur Clericis, quia boni sunt, sed quia Clerici sunt, sicut tributa dantur Regibus, non quia probi, sed quia Reges.

Tertius error est quorumdam, qui dicuntur Fraticelli, sive Pseudoapostoli, qui inter alios errores, quos refert Joannes Turrecremata lib. IV, par. 2, cap. 37. Summae, docebant non posse percipere decimas eos, qui non vivunt in paupertate more Apostolorum; error est sine ullo fundamento; Nam ratio, cur debeantur Clericis decimae, est, quia laborant in populi utilitatem: Haec autem ratio non minus in divite quam in paupere inveniri potest; Accedit quod Dominus Matth. XXII. jussit dari decimas Sacerdotibus Judaeorum, qui in paupertate non vivebant.

Quartus error est multorum Canonistarum, qui contendunt decimas, etiam quoad determinationem quantitatis, esse de jure divino; nec posse ulla humana lege aut consuetudine aliam statui quantitatem. Ita Glos, in cap. I. de decimis, in Sexto, Innocentius in Rubric. de decimis, Panormitanus in cap. In aliquibus, de decimis, et Ostiensis in sua summa tit. de decimis, § 7. quos alii fere omnes sequuntur. Argumentum eorum est, quia plurimi Canones, ac praesertim cap. In aliquibus, de decimis, dicunt decimas deberi jure divino. At sine ullo dubio error est manifestus, ut non solum Theologi omnes, sed etiam ex Canonistis docent Sylvest. verbo decima, qu. 4. et Navarrus cap. 21, nu. 28. nec semel tantum, sed bis peccant multi Canonistarum: Semel, quia falsum defendunt: Iterum, quia damnant fere heereseos omnes Theologos, qui contrarium sentiunt; cum e contrario ipsorum sententia facillime convinci possit erroris.

Probatur igitur praeceptum de solvendis decimis, quantum ad determinationem talis quantitatis non esse nunc de jure divino. Tale praeceptum nusquam invenitur Christianis impositum, nec in nova, nec in veteri lege; et quod non in nova, patet; quod non in veteri, probatur; nam praeceptum legis veteris, quoad illam determinationem, non erat morale, nec proprie cseremoniale, sed

judiciale, ut Alexander docet 3. par. quaest. LI, in 3. et B. Thomas in 2, 2. quaest. LXXXVII. artic. 1. quos omnes Theologi sequuntur.

Quod non sit morale, patet, quia moralia semper obligaverunt, lex autem de decimis non fuit ante tempora Mosis; Nec ratio dictat, ut sacerdoti dentur decem partes, sed ut detur quantum satis est ad ejus sustentationem. Unde Genes. XXVIII. Jacob vovit se daturum decimas Deo omnium, quae possideret, si Deus eum dirigeret in via etc. At impium fuisset vovere decimas cum tali conditione, si absolute fuisset obligatus eas solvere. Praeterea si moralis fuisset ista determinatio decimarum, certe etiam morale esset praeceptum, quod ibidem additur, ut qui decimas habent, nullum aliud patrimonium habeant, atque ita jure divino tenerentur Clerici dimittere patrimonium.

Quod autem non sit proprie caeremoniale, sed judiciale, probatur. Nam non ordinatur immediate ad colendum Deum, sed ad aequitatem inter homines constituendam. Ideo enim jussit Deus dari decimam partem omnium bonorum Levitis, non octavam aut vicesimam, ut esset proportio inter opes Levitarum, et aliorum. Erat enim familia Levi una ex duodecim tribubus Israel, vel potius ex tredecim; nam etiamsi duodecim fuerint filii Israel, tamen Joseph duas tribus fecit, id est, Ephraim, et Manasse, et secundum aequitatem, tertiam decimam partem bonorum habere debuissent, tamen quia erant cseteris nobiliores, et quia Deus praevidebat, non defuturos transgressores, qui non integre solverent, idcirco attribuit eis partem decimam, id est, amplius quam caeteris, ut sic ad aequalitatem veniretur, non obstantibus transgressoribus.

Neque obstat quod Innocentius Papa c. Tua nos, de decimis, dicit decimas Deum requirere ad professionem supremi dominii. Ex quo videtur sequi, quod sit praeceptum caeremoniale; nam non dantur decimae immediate, et per se ad hunc finem, ut profiteantur, qui eas dant, se agnoscere supremum dominium Dei, sicut faciunt qui sacrificium offerunt, sed solum mediate, et per aliud, quia nimirum dantur Deo per suos ministros; dantur enim Sacerdotibus ut ministris Dei. Constat autem ex fide Catholica legem veterem post Christi adventum esse abrogatam, quatenus positiva erat ut Apostolus Gal. III, Ephes. II, Hebr. VII, et alibi diserte docet, et idem confirmat decretalis unica, de purificatione post partum^ quam Canonistae ignorare non possunt. Non igitur lex illa de solvenda decima parte bonorum, cum sit judicialis ad Christianos pertinet, ex vi Testamenti veteris.

Ad argumentum ipsorum respondemus, quod cum sacri Canones dicunt, jure divino deberi decimas, tribus modis intelligi possunt. Uno modo, ut sensus sit, deberi jure divino quoad substantiam, non quoad quantitatem, sive jure divino addita Ecclesiae determinatione, sicut dicimus festa jure divino sanctificanda esse etiam nunc: et hoc modo intellige Concilium Matisconense II, cap. 5. ubi dicit, legem divinam de solvendis decimis esse servandam.

Altero modo, ut sit sensus, Deum imposuisse decimas Christianis non verbo, sed exemplo. Nam dum eas Judaeis imposuit, simul ostendit, quid etiam Christianos facere par esset; Quomodo quidem Patres, dicunt, quadragesimam indictam esse a Domino, quia nimirum exemplo nos docuit jejunare quadragesimam. Vide Ambrosium serm. 36.

Tertio modo, ut sit sensus, deberi jure divino, id est, juxta determinationem quantitatis, quae habetur in jure divino, quamquam non ex vi juris divini, sed ex vi juris Ecclesiastici; et hoc modo intelligi debent verba capitis, in aliquibus, de decimis, quae talia sunt: « Illae quippe decimae necessario solvendae sunt, quae debentur ex lege divina, vel loci consuetudine approbata. » Est enim sensus. Illae decimae necessario solvendae sunt, quae debentur, vel juxta quantitatem lege divina determinatam, quam Ecclesia innovavit, ut fit, ubi solvuntur integrae decimae; vel juxta quantitatem consuetudine loci determinatam, ut fit, ubi solvitur minus quam decima, et tamen vocatur decima. Et nota ex hoc textu, quo Canonistae maxime nituntur, sumi argumentum optimum contra ipsos; Si enim decimae quoad quantitatem deberentur jure divino, ubique integrae solvendae essent, nec diceret textus iste, alicubi debere solvi juxta consuetudinem. Atque haec de erroribus. Sequitur ut dubia quaedam explicemus.

An praeceptum de solvendis decimis possit contraria consuetudine abrogari.

Respondeo, certum est, praeceptum de solvendis decimis, qua parte divinum et naturale est, non posse ulla lege humana vel consuetudine contraria aboleri. Ac proinde certum est, Ecclesiam habere jus petendi decimas, etiam ubi consuetudo est ut non solvantur; In hoc enim omnes Theologi et Canonistae conveniunt. Dubium autem est, an praeceptum de decimis, quatenus positivum, et humanum est, possit mutari consuetudine. Sotuslib. IX. quaest. 4. art. 1. de justitia, dicit non posse, et hanc putat mentem esse B. Thomae.

Contrarium puto verum cum Sylvestro, verbo Decima, quaest. 4. et Navarro cap. 21, num. 28. Nec dubito hanc esse mentem B. Thomae; Nam B. Thomas in 2. 2, quaest. LXXXVII, artic. 1. docet, praeceptum de decimis, quatenus humanum est, posse ab Ecclesia mutari, ita ut teneatur populus non decimam, sed duodecimam, vel octavam solvere. At non minorem vim habet consuetudo legitime praescripta, quam lex quaelibet humana, ut, cum caeteris, docet ipse etiam Sotuslib. I. quaest. 7, artic. 2. de justitia. Praeterea B. Thomas quodlibet 2. art. 8. posteaquam docuit consuetudine numquam abrogari legem de solvendis decimis, subjungit rationem, quia lex ista divina et naturalis est. Ergo B. Thomas non negat legem de decimis, quatenus Ecclesiastica est, posse mutari consuetudine, sed solum quatenus naturalis et divina est.

His accedit cap. In aliquibus, de decimis, ubi dicitur solvendas esse decimas secundum determinationem aut legis divinae, aut consuetudinis approbatae. Hic tamen observandum est, quod sicut consuetudo tollft legem, ita lex tollit consuetudinem, si justis causis feratur ab eo, qui habet auctoritatem. Itaque ubi nunc est consuetudo solvendi solum tricesimam aut quinquagesimam, loco decimae, non tenentur solvere quidquam amplius; Tamen si nunc Pontifex, aut Concilium justis de causis iterum legem ferat, ut integrae decimae solvantur ubique, non obstante consuetudine, sine dubio tenerentur omnes solvere; sicut omnium judicio tenentur solvere, qui in eis locis agunt, ubi non est consuetudo solvendi minus, quam decimam.

An Laici pauperes teneantur decimas dare Clericis divitibus.

Ratio dubitationis est, quia sicut laicus tenetur alere Sacerdotem, quia Sacerdos est, ita Sacerdos tenetur alere laicum, quia pauper est.

Respondet B. Thomas quodlib. VI, art. 10. sine dubio debere pauperem laicum dare decimas Clerico diviti, quia obligatio decimarum ad justitiam commutativam pertinet, in qua non consideratur conditio personae, sed aequalitas rei ad rem; qui enim v. gr. emit, debet solvere quantum res valet, sive ipse sit dives, sive pauper. Neque argumentum in contrarium valet, quia non tenetur Clericus hunc pauperem potius alere, quam alium.

An excusari possint a peccato, qui nullas decimas solvunt, ubi non est consuetudo solvendi.

Respondeo, tribus modis peccare posse, qui nullas decimas solvunt, ut Sylvester, ubi supra, et alii docent. Primo, si Ecclesia propter defectum decimarum notabiliter patiatur, tunc enim sive ipsa decimas petat, sive non, tenetur populus omnino ei providere. Secundo, si Ecclesia jure petat decimas, sive egeat notabiliter, sive non, tenetur populus solvere, etiamsi consueverit non solvere. Tertio, si populus eo animo esset, ut non solveret, etiamsi justissime eas a se peti intelligerex.

Extra hos casus sine ullo dubio excusantur, quia, ut B. Thomas dicit, Ecclesia dum non petit decimas, censetur eas condonare; non autem peccat, qui non solvit debitum sibi condonatum. Alioqui Apostolus peccare fecisset Corinthios, qui stipendia sibi debita ab eis accipere nolebat, ne impedimentum poneret Evangelio I. Cor. IX. S. etiam Augustinus in peccato fovisset popu¬

lum suum, quem ad solvendas decimas non cogebat, etiamsi hortaretur, ut patet ex tract. in Ps. CXLVI. et ex hom. 48. ex 50. homiliis.

Qua ratione ostendi possit, justam esse determinationem Ecclesia?, quod Christiani decimam partem suorum fructuum Ecclesiae tribuant.

Non disputamus, an hoc sit justum, quia Ecclesia statuit; id enim insolentissimse insaniae esset, ut B. Augustinus scripsit in epist. 118. sed qua ratione id esse justum ostendi possit. Nam in veteri lege ideo justum erat, quia Levitae erant pars duodecima, vel tertiadecima totius populi Hebraeorum. At Clerus in nova lege non videtur centesima pars Christianorum; qua igitur aequitate decimam partem habere debet omnium bonorum, quae sunt in orbe Christiano? Cajetanus in 2. 2, qu. LXXXVII. respondet, se non posse aliam rationem reddere, quam ideo justum esse, ut Clerus habeat decimam partem, quia debet pauperes alere, qui sine ullo numero sunt? Sed quamvis haec ratio optima sit, cum videamus canones passim id praecipere, ut Clerici ex decimis alant pauperes, tamen non est haec sola ratio, cur justae sint decimae.

Primum enim non est verum Levitas fuisse tertiamdecimam partem populi Judaici, et nostrum Clerum non esse centesimam partem populi Christiani; Nam Hebraei numerari sine Levitis Num. I. erant sexcenta tria millia, quingenti quinquaginta, et non numerabantur pueri ante annos viginti,- neque senes; nam cum his sine dubio erant plus quam duplo plures, id est, circiter mille millia, et trecenta millia. Levitae autem omnes ab infante usque ad senem numerantur Numer. III. vigintiduo millia tantum. Jam igitur addendo Levitas caeteris Hebraeis, et dividendo totum numerum per vigintiduo millia, efficiuntur partes divisae sexaginta, ergo Levitae non erant pars tertiadecima, sed vix sexagesima totius populi. Porro Clerus Christianorum forte major est, quam sexagesima pars Christiani populi. Nulla est enim fere ampla familia, ex qua non sit aliquis Ecclesiasticus, et nullus est pagus, ubi non sit templum unum, aut plura, et aliquot Sacerdotes.

Deinde, Christianus Clerus majoribus laboribus et sumptibus obnoxius est, quam tribus Levitica erat apud Judaeos, ut omittam dignitatem sacerdotii nostri incomparabiliter majorem quam sacerdotii Aaronici. Tunc unum erat templum, unus Pontifex, et pauci quidam Sacerdotes ex sola familia Aaron, qui per vices in templo ministrabant, reliqui omnes erant turba famulorum. At nunc sunt innumera templa conservanda sumptibus Ecclesiae, sunt etiam plurimi Episcopi, et Praelati, necnon innumeri Sacerdotes, qui docti esse debent, et proinde multum in studiis ex patrimonio suo insumere, et postea non per vices, sed perpetuo Ecclesiae ministeriis adesse, quos certe honeste pro status sui conditione vivere oportet ex Ecclesiae bonis.

His accedit, quod multi sunt liberi a solvendis decimis, multi ex maditia non solvunt, aut certe non plene et fideliter. Saepe etiam Reges et Principes non solum non solvunt, sed etiam impetrant ab Ecclesia decimarum partem in subsidium belli, aliorumque publicorum sumptuum.

Denique, cum populus Christianus debeat esse perfectior, quam Judaicus, ut dicitur Matth. V. si ille decimam suorum bonorum dabat Deo, cur non tantumdem saltem faciet Christianus? Itaque verum est quod loco notato dicit B.Thomas, hanc determinationem Ecclesiae respectu populi esse humaniorem ac benigniorem, quam rigor justitiae absolutae pateretur.

Chapter 22 of 25