Caput XIII. De officiis Ministrorum
Restat officium, in quo etiam non parum a nobis Kemnitius, et Calvinus dissentiunt. Dicamus de singulis seorsim. Exordium in Ecclesia sumitur a prima tonsura, quse quidem non est ordo, cum nullum habeat certum officium annexum: sed est quaedam dispositio, ac praeparatio ad Ordines. Profitentur enim se ordinibus initiandos, et a sjeculi negotiis ad militiam Ecclesiasticam transituros, qui ita tondentur. Porro de ritu tonsurae et rasurae erit infra propria disputatio.
Primus igitur ordo, Ostiariorum est, de quo Ordine fere convenimus. Patetur enim Calvinus lib. IV. Institut. cap. 4. §. 9. Officium Ostiariorum apud veteres fuisse aperire, et claudere fores Ecclesiae, proinde curam habere ipsius templi. Caeterum postea libro eodem, cap. 19. §. 27. reprehendit, quod solemni ritu Ostiarios ordinent Episcopi apud nos. Existimat enim ipse non esse certum ordinem Ecclesiasticum, sed officium tantum, quale est eorum, qui Janitores sunt m profanis domibus. At nihil ipse affert, quo sententiam suam probet. Nos autem habemus testimonia supra citata, in quibus Ostiariorum Ordo inter Ordines Ecclesiae nu¬
meratur. Ac praeterea in Goncil. Carthaginiensi IV. can. 9. praescribitur forma, et ritus ordinandorum Ostiariorum, et est ille ipse, quo nunc utitur Ecclesia: « Ostiarius, inquit Concilium, cum ordinatur postquam ab Archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem Archidiaconi, tradat et Episcopus claves Ecclesiae de Altario dicens: Sic age quasi redditurus Deo rationem probis rebus, quae his clavibus reconduntur. » Itaque Calvinus dum haec ridet, non solum modernos Papistas, ut ipse loquitur, ridet, sed etiam Ecclesiam Catholicam, quae est, et quae erat in Christo ante annos 1100.
Secundus est ordo Lectorum, quorum officium erat legere ex pulpito in Ecclesia quidquid legendum erat ex utroque Testamento; Nam etiam Evangelia legi a Lectoribus consuevisse testatur Cyprianus lib. II. epist. 5 ubi loquens de Aurelio ordinato Lectoie. « Nihil, inquit, magis congruit voci, quae Dominum gloriosa praedicatione confessa est, quam celebrandis divinis lectionibus personare, et post sublimia verba, quae Christi martyrium prolocuta sunt, Evangelium legere, unde martyres fiunt.» Haec ille. Credibile tamen est, Lectoris officium non fuisse, ut legeret Evangelium tempore sacrificii, (id enim Diaconorum fuisse paulo post ostendemus) sed solum extra illud tempus.
Calvinus fatetur quidem hoc fuisse officium Lectorum, lib. IV. cap. 4. Institut.
§ 9. Sed dicit non fuisse gradum, neque ordinem certum in Ecclesia, sed solum solitos Episcopos quibusdam ex domesticis suis ministris injungerO, ut in Ecclesia legerent Scripturas, ut eo modo innotescerent plebi, et discerent ferre conspectum hominum.
At non solum Concilium Carthaginiense IAL can. 8. praescribit ritum solemnem ordinandi Lectores, sed etiam S. Cyprianus lib.
II. epist. 5. libr. III. epist. 22. et lib. IV. epist. 5. aperte significat, Lectoratum fuisse ordinem, et gradum in Ecclesia; nam passim vocat gradum, et honorem Ecclesiasticum. Item dicit, Celerinum initio ex humilitate refugisse eum graidum, sed tandem divina revelatione admonitum acquievisse. Ad haec excusat multis verbis, quod quosdam ordinaverit Lectores, urgente necessitate sine consilio, et consensu expresso Cleri. Denique dixit, se prius quemdam, Saturum nomine, fecisse Clero proximum, quod ei permisisse in Paschate legere in Ecclesia, cum ordinatus non esset: deinde vero eum in Clerum cooptasse, atque ad ordinem Lectoris promovisse. Ubi vides aliud esse legere in Ecclesia, quod solum Calvinus agnoscit, aliud vero promoveri ad ordinem Lectoris.
Tertius ordo Exorcistarum est, ad quorum officium pertinet exorcismos Ecclesiae legere super Energumenos, et eo modo praeparare illos, ut sacrificii divini participes fieri possint. Olim siquidem, quia frequentissime daemones pellebantur de corporibus humanis, concurrebant plurimi Energumeni ad Ecclesiam, ita ut essent quasi greges Energumenorum, ac propterea iste ordo institutus fuit.
Fuisse revera ordinem certum Ecclesiasticum Exorcistarum, et non solum donum, et gratiam gratis datam, ut vult Calvinus, patet ex testimoniis supra citatis, Ignatiiinepist. ad Antiochenos, Cornelii Papae in epist. ad Fabianum, apudEusebium lib. VI. histor. cap. 33. et Cypriani lib. Y. epistola 14. Concilii Romani sub Sylvestro can. 3. et Concilii Laodiceni can. 24. ubi Exorcistae inter ordines numerantur; sed praecipue id ostenditur ex Concilio Carthaginiensi IY, can7. ubi sic legimus: « Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu Episcopi libellum, in quo scripti sunt Exorcismi, dicente sibi Episcopo: Accipe, et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manum super Energumenum, sive baptizatum, sive catechumenum. » Concilium item Laodicenum can. 26. prohibet, ne quis exorcizet neque publice, neque privatim, nisi ab Episcopo ad eum ordinem provectus sit.
Ex quibus Conciliis intelligimus, quam apertementiatur Calvinus, cum aitlib. IV. Institut. cap. 19. §. 24. « Fingitur illis Exorcistis potestas data imponendi manus super Energumenos. » Quomodo enim fingimus, quod ex tam antiquis Conciliis comprobamus? Adde etiam testimonium Sulpitii, qui in lib. de vita B. Martini cap. 4. ita scribit: « Tentavit Hilarius imposito Diaconis officio sibi Martinum arctius implicare, et ministerio vincire divino, sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans, intellexit vir altioris ingenii, hoc eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus injuriae videretur. Itaque Exorcistam eum esse praecepit, quam ille ordinationem, ne despexisse tanquam humiliorem videretur, non repudiavit. »
Quartus ordo Acolythorum est, quorum id esse proprium, ut cum cereo accenso sequuntur Diaconum ad locum Evangelii, et urceolos, atque ampullas ad sacrificium prae parent, ac Subdiacono porrigant. Inde enim dictus est Acolythus, quasi pedissequus ab «xoXouQlw, quod est sequor, et etiam ceroferarius a gestando cereo.
Hic vero Calvinus risum tenere non potest, sic enim ait lib. IY. Institut. cap. 19. §. 23: « Sed, inquit, in primis spectabilis est argutia, qua in Acolythi nomine Philosophantur, ceroferarium appellantes, verbo, ut arbitror, magico, certe inaudito Gentibus ao linguis omnibus.» Et supra cap. 4. §9. «Vocabant, inquit, Acolythos, qui Episcopo in domesticis obsequiis adessent, eumque perpetuo comitarentur, primum honoris causa, deinde ne qua suspicio oriretur. » Ha)c ille. Itaque vult Acolythos nihil aliud olim fuisse, nisi Episcoporum quasi Cubicularios. At ipse quidem nullo teste probat quod dicit, proinde viderit ipse, an non finxerit Acolythi officium ex capite suo. Nos autem Acolytharum ordinem fuisse, et gradum Ecclesiasticum, probamus ex testimoniis plurimis supra citatis, Cornelii, Cypriani, Concilii Romani, et Concilii Carthaginiensis.
Porro ad officium ejus pertinuisse cereos, et urceolos, quae Calvinus ridet, testatur Concilium Carthaginiense IV. can. 6. « Acolythus, inquit Concilium, cum ordinatur, ab Episcopo quidem doceatur, qualiter in officio suo agere debeat, sed ab Archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda Ecclesiae lumina mancipari. Accipiat et urceolum vacuum, ad suggerendum vinum in Eucharistiam sanguinis Christi. » Haec ibi. Ubi etiam vides nomen ceroferarii non esse magicum, neque omnibus Gentibus, et linguis inauditum, nisi tot sanctos Patres, et cum eis B. Augustinum, qui Concilio intererat, Magos, et nullius Gentis aut linguae homines esse velis. Idem quoque nomen est apud Isidorum lib. VII. etymolog. cap. 12. apud Amalarium lib. II. cap. 10. apud Rabanumlib. I. de institut. Clericorum, cap. 9. apud Hugonem lib. II. de Sacramentis, par. 3. cap. 5. et apud alios multos, qui nec Magi erant, nec nullius Gentis aut linguae.
Quintus ordo Subdiaconorum est, ad cujus officium proprie pertinet ministrare Diacono in sacrificio, ac propterea dum ordinatur, accipit calicem vacuum, et patenam, ut habemus in Concilio Carthaginiensi IV, can. 5. et in Concilio Toletetano IV, can. 27. Ejusdem est epistolas B. Pauli ad Missam legere, ut Concilium Remense can. 4. docet. Meminerunt hujus ordinis omnes auctores supra citati. Proinde falsum est, quod scribit Calvinus lib. IV. Institut. cap. 4 §. 5. Subdiaconorum officium nil aliud fuisse, nisi juvare Diaconos in eleemosynis distribuendis, pauperibusque curandis.
Sextus ordo Diaconorum est, quos oblationibus colligendis, et opibus Ecclesiae administrandis praepositos fuisse, inter Catholicos et haereticos constat; id enim testantur Acta Apostolorum c.VI. Idem patet ex Leone in sermone de S. Laurentio. Ex quo officio fortasse factum est olim, ut Diaconi insolescerent adversus Presbyteros: semper enim officia pecuniaria adamata prae caeteris fuisse videntur. Reprehendunt Diaconorum arrogantiam Concilia nonnulla, Nicaenum can. 14. Laodicenum can. 20. et Toletanum IV, can. 38. Item Patres, Cyprian. lib. III, ep. 9. Hieronymus in epist. 83. ad Evagrium, et lib. XIV in Ezechielem exponens cap. 48. et Bornardus lib. IV de considerat.
Sed praeter hoc officium habebant etiam Diaconi alia nonnulla, quae adversarii non agnoscunt. Primo, Diaconorum erat Sacerdoti sacrificanti assistere, ac ministrare, et populo distribuere Eucharistiam: ac propter sacrum hoc ministerium, potissimum sacram ordinationem accipiunt. Videmus enim Actor. VI. per impositionem manuum ordinari Diaconos, qua sacra caeremonia non est credibile Apostolos usuros fuisse, si solum ministerium mensarum Diaconis committere voluissent; antea enim viduae ministrabant mensis, nec tamen certo ritu ordinabantur.
Praeterea Clemens lib. II, cap. 14. Constitut. significat Diaconos Sacerdoti ministrare solitos in sacrificii oblatione: quod etiam aperte docet Cyprianus in serm. 6. qui est de lapsis. Idem cognoscimus ex historia sancti Laurentii apud Ambrosium lib. I de officiis cap. 41. Inducit enim sanctum Laurentium sic loquentem ad B. Sixtum: « Quo progrederis sine filio pater? Quo sacerdos sancte sine Diacono properas? Tu numquam sine ministro sacrificium offerre consueveras. » Et infra: « Cui commisisti consummandorum consortium Sacramentorum, huic consortium tui sanguinis negas? » Idem patet ex LiturgiaChrysostomi, et ex homil. 83.
super Matthamm. Idem ex S. Gregorio, qui in epistola ad Leandrum, quae praefigitur libris ejus in Job, nihil aliud Diaconatum, nisi sacri altaris ministerium vocat: Denique Isidorus, Rabanus, Amalarius, Hugo, et alii supra citati, qui describunt officia omnium ordinum, hoc docent, quod nos diximus.
Secundo, Diaconorum erat tempore sacrificii Evangelium legere: Id testatur praeter supradictos auctores S. Hieronymus in ep. 48. ad Sabinianum: « Tu, inquit, exanguis et pallidus, ut suspicione omni careres, Evangelium Christi, quasRDiaconus lectitabas. » Testatur etiam S. Gregorius in Synodo Romana, quae habetur lib. IV, epist. cap. 88. ubi prohibet, ne Diaconi cantent in Ecclesia, excepto Evangelio, tempore sacrificii. Idem etiam testantur Concilia antiqua, Vasense can. 4. et Remense can. 5.
Tertio, Diaconorum erat baptizare, praedicare, reconciliare publicos pcenitentes, Eucharistiam deferre, et praebere laicis, ac breviter omnia facere, quae Episcopi et Presbyteri faciunt, excepta consecratione corporis Domini, et ordinatione Clericorum, et aliis officiis, quae requirunt potestatem ordinis. Nam Diaconos baptizare posse, patet exemplo Philippi Diaconi, Actor. VIII. unde Tertullianus in lib. de Baptismo: « Jus, inquit, dandi Baptismum summus Sacerdos habet, dehinc etiam Presbyteri, et Diaconi. » Posse item Diaconos praedicare docet exemplum Stephani et Philippi Diaconorum, Actor. VII et VIII. Item exemplum S. Vincentii Martyris, qui cum Diaconus esset, praedicabat tamen, ut Augustinus testatur serm. 2. de S. Vincentio. «
Denique Gregorius lib. IV, epist. cap. 88. docet, ad Diaconum etiam pertinere officium praedicationis, et ipsum etiam Gregorium adhuc Diaconum praedicasse testatur Joannes Diaconus in ejus vita lib. I, cap. 41. Rursus Diaconos aliquando reconciliare solitos poenitentes in absentia Episcopi. et Presbyterorum, docet Cyprianus lib. III, epist. 17. Item Eucharistiam praebere laicis in absentia Presbyterorum posse Diaconos, docet Concilium Nicaenum can. 14. Testatur item Justinus in Apologia secunda extrema, Diaconos deferre solitos Eucharistiam ad absentes.
Est tamen observandum, haec omnia, ac praecipue officium praedicandi, propria Episcoporum esse, ita ut ne Presbyteris quidem praedicare liceat, nisi ex Episcopi mandato, aut consensu. Episcopi enim proprie Apostolis succedunt. Apostoli autem sunt, qui Actor. VI. dicunt: Non est bonum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Scribit enim Possidius in vita B. Augustini cap. 5, Valerium Episcopum concessisse S. Augustino Presbytero suo praedicandi potestatem, eo quod ipse cum Graecus esset, minus commode Latino populo praedicare posset. Legimus quoque in Goncil. Vasensi II, can. 2. factam ab Episcoporum Concilio Presbyteris potestatem praedicandi. Ibidem praecipitur etiam ut Diaconi, quando non est Presbyter, qui praedicet verbum, Homilias sanctorum Patrum loco concionis recitent.
Septimus ordo, Sacerdotum est, de quo gravis controversia inter nos et haereticos versatur, quae in sequenti capite disputanda est.
Chapter 11 of 25