Caput XI. De numero Ordinum Ecclesiasticorum
Sequitur tertia Quaestio de distinctione Clericorum, seu Ministrorum Ecclesiae; quae sane quaestio tribus in rebus posita est. Dissentimus enim ab adversariis de numero, de antiquitate et de officio Clericorum. Ac, ut a numero incipiamus, Joannes Calvinus lib. IV Institut. cap. 4. et cap. 19. et Martinus Kemnitius in Examine XXIII sess. Concilii Tridentini, reprehendunt numerum septenarium ordinum, quem Catholici passim asserunt, ac docent, tres tantum esse veros ordines, Episcoporum, quos ipsi Pastores libentius vocant, Presbyterorum, quos Seniores, vel Doctores, vel Ministros verbi appellant, et Diaconorum.
Ex caeteris ordinibus simpliciter auferunt ordinem Exorcistae, reliquos agnoscant quidem, sed neque ordines esse volunt, neque certo numero contineri. Dicunt enim, Lectores, Acolythos, Ostiarios et similes, fuisse ministros quosdam, quos pastores libere assumebant pro necessitate Ecclesiae, id est, plures aut pauciores, prout Ecclesiae magnitudo aut parvitas requirebat. Id vero probant ex eo, quod varie a Patribus isti ordines numerantur. Et quidem Calvinus lib. IV, c. 4. §. 1. Hieronymum producit testem, qui in Comment. cap. XIX Isaiee, quinque Ordines numerat, Episcopos, Presbyteros, Diaconos, Fideles et Catechumenos.
Kemnitius autem testes producit; Primo, Dionysium Areopagitam, qui in 5. cap. Ecclesiasticae Hierarchiae, tres tantum facit ordines, Pontificum, Sacerdotum, et Ministrorum. Secundo, Canones Apostolorum, ubi numerantur quinque ordines, Episcoporum, Presbyterorum, Diaconorum, Lectorum et
Cantorum. Tertio, Ambrosium, qui in Comment. cap. IV ad Ephes. numerat etiam quinque, sed loco Cantorum ponit Exorcistas. Quarto, Ignatium in Epistola ad Antiochenos, et Epiphanium in fine Panarii, qui plures numerat, quam septem; addunt enim xo7T£wvras, id est, laborantes. Addit etiam Ignatius Confessores. Quinto, Canonistas, qui apud Gratianum dist. 23. et 25. addunt Psalmistam: «Non igitur, inquit Kemnitius, Catholicum dogma est, de septem illis ordinibus. » Hasc illi.
Porro Catholici certum ac statum numerum esse volunt eorum, qui proprie ordines Clericorum nominantur. Est autem observandum, duobus modis accipi solere apud auctores ordinem Ecclesiasticum: Uno modo proprie; alio modo communiter. Proprie illi dicuntur ordines, qui certo ritu sacro et solemni conferuntur ab Episcopo, et ad certum ministerium sacrificio divino exhibendum referuntur. Qua ratione septem dumtaxat ordines numerantur, videlicet, Sacerdos, Diaconus, Subdiaconus, Acolythus, Lector, Exorcista, et Ostiarius. Etsi enim Episcopus et Presbyter distinguuntur, tamen quantum ad sacrificium, idem omnino ministerium exhibent, proinde unum ordinem, non duos faciunt, sicut etiam Lector, et Cantor, seu Psalmista.
Quare Cornelius Papa in epistola ad Fabianum apud Eusebium lib. VI hist. cap. 33. dicit, in Ecclesia Romana suo tempore, id est, ante annos 1300, fuisse Presbyteros XLVI, Diaconos septem, Subdiaconos septem, Acolythos XLII, Exorcistas cum Lectoribus et Ostiariis LII, ubi nullam facit mentionem Cantorum, vel laborantium, vel aliorum quos alii numerant, quia nimirum illi nec habent propriam ordinationem, nec referuntur distincta ratione ad sacrificium.
In Concilio item Roman. sub Sylvestro, cap. 3. numerantur iidem septem ordines. In Concilio autem Carthag. IV, can. 2. et sequentibus, praeter ordines jam nominatos in epist. S. Cornelii et in Concilio Roman. additur ultimo loco Psalmista seu Cantor, sed ibidem Concilium monet: Psalmistam non ordinari ab Episcopo, sed etiam sine licentia Episcopi, sola jussione Presbyteri, posse officium canendi suscipere. Isidorus lib. VII Etymol. cap. 12. et in epist. ad Ludifredum; Rabanus lib. I de Instit. Cleric. c. 6. et seq.
Amalarius lib. II de officiis Ecclesiast. c. 7. et seq. llugo de S. Victore lib. II de Sacramentis par. 3. cap. 5. eosdem septem ordidines numerant et explicant; idem facit Magister sent. quem omnes Theologi sequuntur in IV dist. 24.
Denique eosdem numerat Concilium Florentinum in instructione Armenorum, et Tridentinum sess. XXIII, cap. 2. et Ecclesiae usus idem testatur; non enim alii ordines praeter istos conferri solent: Nam prima tonsura non est ordo, cum nullum habeat officium annexum, sed est praeparatio ad ordines, ut Catechismus ad Christianismum.
Communiter autem dicuntur ordines illi omnes, qui quomodocumque dedicantur divinis obsequiis, etiam si non referantur ad sacrificium. Et hoc modo etiam Monachi, virgines et viduae Deo sacratae, necnon laborantes in sepeliendis defunctis, ordines aliquando dicuntur a Patribus: Nam de ordinatione Monachi scribit Dionysius c. 6. Ecclesiast. Hierarch. de ordine vero laborantium in sepeliendis mortuis, Epiphanius in Compendiaria doctrina. Habebatur enim actio quaedam religiosa, sepultura mortuorum. De ordine Diaconissarum, virginum, aut viduarum, quae serviebant Ecclesiae in instructione mulierum, quae baptizandae erant, idem Epiphanius ibidem.
Ex his autem facile erit explicare loca, quae ab adversariis afferuntur contra numerum septenarium ordinum. Ac primum ad locum Hieronymi, a Calvino adductum, Respondeo, S. Hieronym. eo loco non loqui de ordinibus Clericorum, sed de ordinibus Christianorum; ideo ponit primo loco Clericos, deinde Laicos, quos fideles vocat, ultimo Catechumenos. Porro ex Clericis nominat tres tantum, id est, Episcopos, Presbyteros, Diaconos, quia volebat perficere numerum quinarium; Explicabat enim illud Isaiae: Erunt quinque civitates in terra /E- gypti loquentes lingua Chanaanitide, ac per eas civitates Ecclesiam Christianam intelligi volebat. Itaque ad perficiendum quinarium numerum, ex omnibus Clericis tres [primos posuit, in quibus omnes alii continentur, quos idem Hieronymus alibi distincte ponit: Nam Subdiaconorum meminit in epist. 91. in primis verbis, Acolythorum meminit ac Lectorum in epist. 2. ad Nepotianum: Denique Exorcistarum et Ostiariorum in Com-
mentar. cap. II epistolse ad Titum in postremis verbis.
Ad locum Dionysii, aKemnitio productum, respondeo, Dionysium non voluisse exponere numerum ordinum, sed numerum Hieraichiarum. Tres enim sunt Hierarcliise in Ecclesia militante, ut etiam tres sunt in Ecclesia triumphante; Prima est Pontificum; Secunda Sacerdotum; Tertia Diaconorum. Diaconi enim, etiamsi ministri dicuntur et sunt, si comparentur ad Sacerdotes; tamen sunt etiam Principes et Praesules, si comparentur ad plebem, et ideo dicuntur Ilierarchse, Ordines autem inferiores non praesunt populis, sed tantum ministrant Diaconis et Sacerdotibus.
Quod autem Diaconi praesint, docent Ignatius in epist. ad Trallianos: « Subjecti, inquit, estote Episcopo, similiter et Presbyteris, atque Diaconis. » Item Hieronymus in cap. II. ad Titum: « Non solum, inquit, Episcopi, Presbyteri et Diaconi debent magnopere providere, ut cunctum populum, cui praesident, conversatione, sermone, ac scientia praecedant, verum et inferior gradus, Exorcistae, Lectores, iEditui, et omnes omnino, qui domui Dei serviunt. » Docet id etiam Joannes Ghrysostom. qui homil. 83. in Matth. Diacono suadens, ut Imperatorem arceat a communione, si indigne adeat:
« Cohibe, inquit, et coerce, majorem tu illo habes potestatem. » Et haec etiam ratio est, cur Episcopi ordinarie assumerent ex Presbyteris, aut Diaconis Ecclesiae, non ex inferioribus ordinibus, ut patet ex Leone epist. 84. ad Anastasium, cap. 6. quam etiam puto causam esse, cur in Romana Ecclesia soli Episcopi, Presbyteri et Diaconi sint Cardinales.
Ad locum ex Canonibus Apostolorum, Respondeo, Clementem in canonibus Apostolorum nusquam voluisse omnes ordines numerare, sed data occasione, modo unum, modo alium ordinem nominasse. Eumdem autem Clementem plures ordines agnovisse, perspicuum est ex can. 15. ubi dicit: « Si quis Presbyter, aut Diaconus, aut quilibet de numero Clericorum etc. »
Ad testimonium Ambrosii respondeo, Ambrosium in commentar, cap. IV. ad Ephesios, solum quinque ordinum mentionem fecisse, quia volebat de ordinibus explicare verba illa Pauli. Alios dedit Apostolos, alios Prophetas, alios Evangelistas, alios Pastores et Doctores, et quia Paulus solum
quinque nomina posuit, idcirco conatus est etiam ipse quinque ordines numerare. Itaque per Apostolos intellexit Episcopos, per Prophetas Presbyteros, per Evangelistas Diaconos, per Pastores Lectores, per Doctores, vel, ut ipse legit, Magistros, Exorcistas.
Ad testimonium Ignatii et Epiphanii respondeo, illos Patres numerasse non solum ordines proprie dictos, sed etiam alios.
Ad testimonia Canonistarum respondeo, illos facere novem ordines, quia distinguunt Episcopum a Presbytero, et Lectorem a Cantore, quod Theologi non faciunt; sed in re non est dissensio. Theologi enim solum considerant ordines, ut se habent ad sacrificium; auomodo (ut diximus) Episcopus et Presbyter, Lector et Cantor non distinguuntur. Canonistse autem considerant ordines, ut Hierarchiam constituunt, et idcirco recte distinguunt Episcopum a Presbytero, atque heec de primo.
Chapter 9 of 25