Caput VII. Quinta Propositio
« Jus eligendi summum Pontificem, caeterosque Ecclesiae Pastores, et Ministros, non convenit populo jure divino. Sed si quid aliquando in hac re populus potuit, id totum habuit ex conniventia, vel concessione Pontificum. » Haec Propositio proprie statuitur adversus Lutheranos et Calvinistas. Et probatur Primo exemplo Aaronis, et testimonio B. Pauli; scribit enim Apostolus ad Hebr. V. Neminem assumere sibi debere honorem, nisi vocetur a Deo, tamquam Aaron; atqui Aaron a solo Mose fuit electus in Pontificem; sine ullo vel consensu, vel consilio multitudinis.
Secundo idem probatur exemplo, et verbo Christi; Christus enim Joan. X Apostolis ait: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (i). Quocirca voluit, ut ea potestate, eaque ratione Apostoli gubernarent Ecclesiam, qua ipse eam gubernaverat eo tempore, quo praesentiam suam mundo exhibuerat. At ipse Apostolos primum duodecim, ac deinde discipulos septuaginta duos elegit, sine consilio, aut suffragio ullo multitudinis.
Tertio ex jure divino tum naturali, tum etiam scripto; nam jure divino scripto Episcopi sunt Pastores populi, populi sunt oves, Joan. ult. Act. X, I. Petri V. Ratio autem naturalis apertissime docet, ovibus non convenire, ut pascant, ac regant, sed regantur, atque pascantur. At eligere Pastores, ad gubernationem et regimen pertinere certissimum est; non igitur populo convenit Pastores eligere.
Objicies fortasse, quod in terrena Republica populi dicantur oves, reges pastores, et tamen regis electio ad populum spectet. Respondeo, aliam esse rationem terrenae, aliam coelestis, id est, Christianae Reipublicae. Nam in terrena Repub. nascuntur omnes homines naturaliter liberi, et proinde potestatem politicam immediate ipse populus habet, donec eam in regem aliquem non transtulerit. At -Christiana Respublica numquam habuit ejusmodi libertatem, siquidem cum ipsa natus est Rex et Pastor ipsius, Christus enim simul Ecclesiam instituit, et Petrum ei praefecit. Deinde populus in terrena Republica tunc solum potest regem eligere, cum rege caret: at Ecclesia numquam rege caret, semper enim Christus vivit, semper etiam sunt in Ecclesia Episcopi aliqui, qui Pastores novos eligere et creare possunt.
Quarto idem probatur exemplo Apostolorum qui Episcopos passim eligebant sine ullo suffragio multitudinis, ut vel ex eo constat, quod Episcopos a se creatos mittebant ad populos absentes, et infideles. Neque valet quidquam responsio Kemnitii, qui in Examine Tridentini Concilii in disputatione de Sacramento ordinis scribit, Episcopos, quos Apostoli mittebant ad infideles, eligi solitos a plebe illius Ecclesiae, ubi ordinabantur. Nam qui dicunt jure divino pertinere electiones ad populum, eam rationem reddunt, ne populus accipiat Pastorem, quem neque no¬
vit, neque cupit. Proinde volunt jure divino pertinere ad populum Episcopi proprii, non alieni electionem. Deinde quo jure unus populus Episcopum alterius populi eligere potest? Denique unde probat Kemnitius, Episcopos, quos Apostoli mittebant, a populo ejus Ecclesiae electos fuisse, ubi ordinabantur.
Quinto probatur eadem nostra conclusio ex Conciliorum veterum decretis, ac 1 Laodicenum Concilium canon. 13. sic habet: « Non est permittendum turbis electionem eorum facere, qui sunt ad sacerdotium promovendi. » Nec valet Calvini responsio, qui cancmem istum ita interpretatur, ut velit non excludi eo canone turbas ab electione, sed solum constitui, ut non solae turbae eligant, sed intersint etiam seniores. Cum enim semper interfuerint seniores, nihil omnino Concilium statuisset, si vera esset Calvini interpretatio.
Ad haec in Concilio Martini Papae apud Martinum Bracarensem, cap. 1. decretorum ita legimus: « Denique non licet populo electionem facere eorum, qui ad sacerdotium promoventur, sed in judicio Episcoporum sit. » Item Concilium Nicaenum II, can. 3. sic habet: « Omnem electionem, quae fit a magistratibus, Episcopi, vel Presbyteri, vel Diaconi, irritam manere. Oportet enim eum, qui est promovendus ad Episcopatum, ab Episcopis eligi. »
Denique Concilium IY Constantinopolitanum quod est octavum generale, can. 28.: <( Sancta, inquit, et universalis Synodus definit, neminem laicorum Principum, vel potentium semel inferre electioni, vel promotioni Patriarchae, vel Metropolitani, aut cujuslibet Episcopi, praesertim cum nullam in talibus potestatem, quemlibet potentium, vel caeterorum laicorum habere conveniat, sed potius silere, ac attendere sibi, usque quo regulariter a collegio Ecclesiae suscipiat finem electio futuri Pontificis. »
Sexto idem probatur exemplis, seu testimoniis veterum, qui post Apostolos floruerunt. S. Hieronymus in epist. 85. ad Evagrium: « Alexandriae, inquit, a Marco Evangelista usque < ad Heraclam, et Dionysium Episcopos, Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant. » Haec ille. Quo satis aperte docet Alexandriae antiquissimis temporibus Episcopos non a populo, sed a Presbyteris eligi solitos. Ruffinus lib. X hist. cap. 9. scribit, Frumentium a S. Athanasio creatum Episcopum Indorum, Indis ipsis ea de re nihil neque scientibus, neque cogitantibus. Epiphanius in epistola ad Joannem Episcopum Hierosolymae scribit a se Paulinianum, S. Hieronymi fratrem, Presbyterum ordinatum, et directum ad monasterium, ut in eo fungeretur munere sacerdotali, cum tamen de ea re nihil ad se ejusdem monasterii fratres scripsissent. S. Augustinum Anglorum Apostolum B. Gregorius Episcopum designavit, atque ab Arelatensi Episcopo ordinari jussit, si Angli fidem reciperent, neque electionem, aut postulationem ullam Anglorum exspectavit. Vide Bedam lib. I historiae gentis suae. Beatus quoque Gregorius II, S. Bonifacium Germanis Episcopum ordinavit nihil ea de re scientibus, cogitantibusve Germanis. Vide ipsius vitam nuper editam, atque ejusmodi exempla plurima possent afferri.
Septimo idem probatur ex incommodis, quae popularem electionem consequuntur, Primum, populares imperiti sunt, nec possunt etiamsi maxime velint, judicare an aliquis sit idoneus sacerdotio nec ne. Valentinianus Augustus, ut refert Theodoretus 1. IV hist. cap. 6. cum ad eum deferretur ab Episcopis electio Episcopi Mediolanensis, respondit: « Major res est, quam ut nobis conveniat, vos autem gratia divina praediti, et illius splendore fulgentes melius eligetis. » Haec ille. At quanto magis id posset, ac deberet dicere imperita multitudo, si saperet? Quo pacto enim, quaeso, judicabunt mercatores, agricolae, caementarii, caeterique opifices, num quis habeat eruditionem, et prudentiam Episcopo necessariam?
Deinde, si populus jus habeat eligendi, necesse erit, ut semper ii praeficiantur quos praefici cupient pejores, et stultiores; nam major pars vincet, plures autem sunt in qualibet civitate mali, quam boni, plures stulti, quam sapientes. Quare S. Ghrysostomus lib. III de sacerdotio graviter queritur, quod suo tempore Episcoporum electiones in manu populi essent, ac dicit non esse mirandum, si pessimi quique praeficiantur et optimi viri interim negligantur, cum eorum sit eligere, qui nihil norunt nisi de rebus temporalibus judicare.
Denique, electio popularis obnoxia est tumultibus, ac seditionibus, ut S. Augustinus
dicit in epist. 110. et 225. ubi refert historiam turbulentissimae commotionis popularis in electione Piniani. Ruffinus quoque lib. XI hist. cap. 11. narrans dissensionem populi Mediolanensis in Episcopo designando. « Dissentio, inquit, gravis et periculosa urbi propriae maturum parabat exitium. »• Sed insignis contentio praeter caeteras fuit in electione S. Damasi, tanto enim ardore animi partes concurrerunt, ut in quodam templo 137. homines necarent, ut scribunt Ammianus Marcellinus lib. XXVII, Hieronymus in Chronico, et Ruffinus lib. XI hist. cap. 10.
At, inquit Calvinus, si tam est incommoda haec ratio eligendi, cur eam veteres patiebantur? Quod ergo eam non tollerent e medio, argumento est non potuisse tolli, propterea, quod esset jure divino constituta.
Respondeo, eam rationem eligendi ad suffragia populi, paulatim in Ecclesiam irrepsisse, proinde debuisse etiam paulatim suaviterque de medio tolli; initio enim, hoc est, Apostolicis temporibus, insciente populo, Pastores eligebantur. Deinde coepit populus adhiberi ad testimonium dandum de vita, et moribus eligendi. Unde est illud Tertulliani in Apolog. cap. 39: « Praesunt probari quique seniores, honorem istum non pretio sed testimonio adepti. » Tum ut populi magis diligerent suos Episcopos, coepit sunt ii tantum ordinari, quos populus postulasset. Unde est illud S. Leonis in ep.87 vel 89: « Expectarentur vota civium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio Clericorum, quae in sacerdotum solent ordinationibus ab his, qui norunt Patrum regulas, custodiri. » Ubi S. Leo populis tribuit vota, id est, desideria, et testimonia, Clericis autem, electionem.
Tandem obtinuit in quibusdam locis consuetudo, ut etiam jus suffragii sibi populus usurparet, ut intelligi potest ex lib. III Chrysostomi de sacerdotio. Sed posteaquam hoc aliquandiu toleratum est, et apparuit ejus rei confusio, et indignitas, tum etiam paulatim sublata est populo electio et postulatio, solumque relictum est testimonium vitee et morum. Nam etiam nunc ordinantur Episcopi et Presbyteri coram populo, et Episcopus, qui ordines collaturus est, per Diaconum populum alloquitur, ac petit, ut si quis est, qui aliquid habeat adversus ordinandos, accedat, et dicat. Superest argumenta solvere.
Matthias Illyricus in lib. de electione Episcoporum collegit omnia ferme argumenta, quae a Luthero, Brentio, Calvino, et aliis excogitata fuerant. Sex autem primo loco ex verbo Dei argumenta depromit. Primum ejusmodi est: Claves regni coelorum non soli Papae aut Episcopis, sed toti Ecclesiae datae sunt. Nam quod dicitur, Matth. XYI: Tibi dabo claves etc. S. Augustinus tract. 124. in Joan. interpretatur dictum esse Petro, ut is personam gerebat Ecclesiae. Praeterea Matth. XVIII toti multitudini dicitur: Quaecumque alligaveritis super terram etc. Illis enim hoc dicitur, quibus dicitur paulo ante: Si peccaverit in te frater tuus, vade corripe eum etc.. At nomine clavium significatur omnis potestas Ecclesiastica, igitur tota multitudo fidelium potestatem habet a Christo eligendi et vocandi, atque etiam ordinandi Ministros.
Respondeo, de hoc argumento multa diximus in 1. lib. de Pontifice; idcirco paucis hoc loco rem totam expediemus. Igitur verba illa Matth. XYI: Tibi dabo claves, sententiae nostrae manifeste favent, neque illi repugnat S. Augustini interpretatio. Nam propterea S. Augustinus dicit, Apostolum Petrum in persona totius Ecclesiae, accepisse claves, quia in totius Ecclesiae commodum et utilitatem eas accepit, et etiam quia non ipse solus illis usurus erat,• sed transmissurus ad successores, et communicaturus cum aliis omnibus Episcopis et presbyteris.
In altero autem loco: Qucecumque alligaveritis etc. promittitur Ecclesia potestas ligandi et solvendi, sed quae in Praelatis sit, non in reliqua multitudine. Yere enim dicitur Ecclesia solvere et ligare, quiaPraelati ejus solvunt et ligant, quemadmodum dicitur homo loqui et videre, licet non nisi lingua loquatur, et oculis videat. Id autem ita esse, ex ipso illo loco deducitur; nam posteaquam jusserat, ut qui correptione fraterna, adhibitis etiam duobus aut tribus testibus, non moveretur, deferretur ad Ecclesiam, et ne quis Ecclesiae tribunal contemnendum putaret, adjecit eam promissionem: Qucecumque alligaveritis etc. quare illi Ecclesiae dicitur: Qucecumque alligaveritis, de qua dictum est: Dic Ecclesiae.
Illud autem: Dic Ecclesice, exponitur a Chrysostomo in commentario ejus loci, ac si dictum esset: Dic Praelato Ecclesiae; Caeteri quoque Doctores per Ecclesiam eo loco po¬
sitam intelligunt Praelatum, aut Concilium Praelatorum: et usus Ecclesiae idem confirmat. Semper enim qui ad Ecclesiam defeferuntur, ad Episcopum aut Concilium deferuntur. Secundum argumentum tale est: Imperat Dominus, Joan. X ut non audiamus vocem alienorum. Et rursus Matth. YII ut fugiamus falsos Prophetas, et Apostolus ad Calat. I jubet anathematizari eos, qui docent aliquid praeter Evangelium: Igitur populus Christianus divinum habet mandatum, quo tenetur bonos Pastores quaerere et vocare, et perniciosos rejicere.
Respondeo, populum debere quidem discernere verum a falso Propheta, sed non alia regula, quam diligenter attendendo, an is, qui praedicat, dicat contraria iis, quae dicebantur a praedecessoribus, vel iis, quae dicuntur ab aliis ordinariis Pastoribus, et praesertim ab Apostolica sede, et Ecclesia principadi; nam imperatum est populo, ut audiat Pastores suos. Luc. X: Qui vos audit, me audit. Et Matt. XXIII: Quae dicunt, facite. Non igitur debet populus judicare suum Pastorem nisi nova audiat, et a doctrina aliorum Pastorum aliena.
Praeterea, hoc est quod Paulus monet ad Galat. I ut anathematizemus, qui docent nova, et contraria iis, quae antea evangelizata sunt. Adde, quod populus cum sit rudis, non potest aliter judicare de doctrina Pastoris. Si enim per se posset judicare, non egeret praedicatoribus: ex quo deducitur, debuisse hominibus hujus temporis suspectam esse doctrinam Lutheri, Calvini, et similium, qui per se veniebant, et praedicabant nova et pugnantia cum doctrina omnium Pastorum Ecclesiae. Nam cum Pastor ordinarius et aliquis alius qui praedicat non vocatus, contraria docent, debet omnino populus Pastorem suum potius sequi, quam illum alterum, qui non est Pastor, etiamsi forte contingeret, ut Pastor erraret. Nam cum ipse populus non possit de ea re judicare, cur non potius credet illi, qui jussus est obedire? Quanquam non est credibile, Deum permissurum, ut ordinarius Pastor ita erret, ut decipiat simplicem populum; facile enim apparet, an doceat contraria cseteris Pastoribus.
Observandum est praeterea, populum posse quidem ea regula, quam posuimus, internoscere verum Prophetam a falso, sed non propterea posse falsum Pastorem, sisitEpiscopus, deponere, et alium ejus loco substituere. Nam Dominus et Apostolus tantum jubent, ut falsi Prophetae non audiantur a populo: non autem ut populus eos deponat. Et certe usus Ecclesiae semper hoc habuit, ut haeretici Episcopi a Conciliis Episcoporum, vel a summis Pontificibus deponerentur. Ex his secundum argumentum manet solutum.
Tertium argumentum est hoc: Episcopi non sunt Domini, sed ministri Ecclesiae, I. Cor. III et I. Petri V. Et praeterea Ecclesia est columna et firmamentum veritatis, I. Tim. III. Igitur summum tribunal est penes Ecclesiam, non penes Episcopos, proinde ipse potest eligere et vocare Ministros.
Respondeo, Episcopos esse Ministros Ecclesiae, quia pro ea laborant, non illi obediendo, sed eam regendo, eique praesidendo, ut alias diximus. Duplex enim est genus Ministrorum, cum alii serviant obediendo, ut mancipia; alii imperando, ut paedagogi, et omnis magistratus; porro Episcopos servire populis regendo et imperando, patet Actor. XX et ad Hebr. XIII. Est autem Ecclesia columna veritatis, quia semper audit Petrum, pro quo Dominus oravit, ne deficeret fides ejus.
Argumentum Quartum summunt ex Act. I ubi non soli Apostoli, sed tota Ecclesia elegit Matthiarn et Barnabam, ut ex eis Deus unum assumeret.
Respondeo cum Chrysostomo in hun£ locum, id factum esse ex confessione Petri, non ex necessitate: « Quid, inquit Chrysostomus, an non licebat ipsi Petro eligere? licebat, et quidem maxime. Verum id non fecit, ne cui videretur gratificari. » Praeterea illa non tam electio fuit, quam postulatio quaedam, qua cupiverunt a Deo aliquem eligi in locum Judse. Denique ab exemplo uno non deducitur aliquid esse de jure divino. Nos quidem efficaciter probamus, non esse de jure divino, ut populus eligat, quando exemplis ostendimus, aliquando, sine populi suffragio Episcopos fuisse electos, quia non potest recte fieri contra jus divinum. At non efficaciter probamus esse de jure -divino id omne, quod aliquando factum legimus.
Quintum argumentum ex Actor. VI ubi de multitudine credentium dicitur: Et elegerunt Stephanum etc..
Respond-eo Primo, ab hoc exemplo non probari, id esse de jure divino. Secundo dico, id etiam esse tributum populo ex concessione Apostolorum, ut Lucas ipse aperte testatur. Tertio dico, locum hunc non esse ad propositum: Nos enim agimus de electione Pastorum, qui -praeficiuntur Ecclesiae regendae, isti autem Diaconi erant praeficiendi mensis.
Argumentum Sextum actor. XIV: Et cum constituissent illis per singulas civitates Presbyteros, verbtnn Graecum ysipo tovyktkvts; significat, cum elegissent per suffragia. Nam ysipoTo-jio est quasi yJiptxazdvM, id est, manus tendo, seu attollo in signum suffragii; ut enim constat ex M. T. in oratione pro Flacco, signum suffragii apud Graecos erat, attollere manus. Cum ergo Paulus et Barnabas elegerint Episcopos ad suffragia populi, manifestum est, eos praefuisse quidem electioni, sed non solos elegisse.
Respondeo ad hoc argumentum, quod est praecipuum fundamentum Illyrici, Calvini, Kemnitii, et aliorum, verbum ystpoToviv tria significare posse. Primo, eligere per suffragia, ut ratio ipsa etymologiae docet, et usus etiam profanorum auctorum.
Secundo, eligere ac decernere quocumque id fiat modo: Nam etiam si etymologia ab extensione manuum sumpta sit, tamen derivatur postea verbum ad omnem electionem, et sanctionem, ut multis aliis verbis accidit. Nam Actor. I. Lucas dicit: Cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis l3). Graece xai <r byxars ■tyyitfiaBvi, id est, suffragiis additus est. Nam ^Yiyl&aQou est dare suffragium, et est ipsum suffragium,
et tamen B. Matthias non suffragiis, sed sorte electus est. Itaque ipr^^sa-dai eo loco accipitur pro cooptare, quocumque modo id fiat, et Act. X: Dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo. Graece, all a gxprvpttn r olg 7 rpoxs y&tpo- Tovvjpivots ano roO 0soO. Nec tamen Deus suffragiis elegit, quibus ostenderet Christum redivivum.
Tertio, significat apud Ecclesiasticos, ordinare per manuum impositionem. Nam Chrysostomus hom. XIV in Acta, exponens illud: Et cum or assent, imposuerunt illis manus. Sic ait: roitro yxp iazi ysipozovLx. Et hom. 10. ini. Tim. quaerit, cur Apostolus, cum praecepit de Episcopis, transit ad Diaconos, omissis Presbyteris: et respondet, quia Episcopi et Presbyteri sunt iidem, nisi quod Episcopi ordinant, Presbyteri non ordinant. rr/V qxp yeipOTOvic/;j p,dvv jv avaj3e|3r)xa(Ti. Eodem modo Concilium Nicaenum in epist. ad Alexandrinos apud Theodoretum lib. I hist. cap. 9. utitur voce ystpozovla., pro ordinatione: si igitur accipiamus illud Actor. XIV ^gipoTovwavres, secundo modo, vel tertio, argumentum solutum est, si autem accipiamus primo modo, tunc notandum est, yjipo- 7 rovsiv, non significare eligere ]5er suffragia ab aliis data, sed eligere proprio suffragio, ut patet ex etymologia, et ex usu auctorum. Nam Demosthenes in oratione contra Timocratem, tribuit populo yzipozoviht. Sic enim ait: 6 §-?/p.og zag ipuxg r/vcop.xg tt epi iarcozvipttxg zr,g rolewg iyeipoTovet. Similiter Cicero in oratione pro Flacco, de populo dicit: Porrexerunt manus, psephisma natum est. Cum ergo Lucas dicit de Paulo et Barnaba yBiporovrtacnreg Ss uvzoig npzcr^vzepovg x«ra exx).Yj<n'av, non vult dicere, Paulum, et Barnabam ad suffragia populi creasse Episcopos, sed ad suffragia propria tantum, nisi velint adversarii illud, yzi- /Borovvjo-avrs?, referri ad populum, repugnante tota sententia Scripturae. Nam de quibus dicitur: cum constituissent Presbyteros, de iisdem dicitur: Commendaverunt illos Deo, in quem crediderant, quae sine controversia ad Apostolos tantum referuntur.
Argumentum septimum sumunt Lutherus, Calvinus, Kemnitius, et Illyricus ex Cypriano, qui 1. I, epist. 4. sic ait: « Propter quod plebs obsequens praeceptis Dominicis, et Deum metuens, a peccatore praeposito separare se debet, nec ad sacrilegi Sacerdotis sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem, vel eligendi dignos Sacerdotes, vel indignos recusandi, quod et ipsum videmus de divina auctoritate descendere, ut Sacerdos plebe praesente, sub omnium oculis deligatur, et dignus atque idoneus publico judicio ac testimonio comprobetur etc. »
Respondeo dupliciter. Primo, Cyprianum non velle dicere, descendere ex jure divino, ut Episcopus a populo eligatur, sed ab exemplis divinis, ut patet ex sequentibus. Nam probare volens, hoc descendere de divina auctoritate, probat solum tribus exemplis Scripturarum; quia nimirum Eleazarus, Numer. XX coram populo ordinatus est, et si¬
militer Matthias, Act. I et septem Diaconi, Actor. VI. At exempla scripturarum non faciunt rem esse de jure divino, sed praecepta Dei suqt, quae hoc faciunt.
Secundo dico, Cyprianum hoc loco nihil tribuere populo circa electiones Sacerdotum, nisi ut ferant testimonium de vita et moribus ordinandorum, quod etiam nunc servatur in Ecclesia Catholica. Dicit autem Cyprianus, populum habere potestatem eligendi, et suffragium ferendi, quia potest dicere, si quid noverit boni vel mali de ordinando, et sic testimonio suo efficere, ut eligatur, vel non eligatur. Itaque habet populus, secundum Cypriani sententiam, potestatem eligendi et suffragandi per testimonium, non per calculum, more testis, non judicis. Id quod ex eodem loco perspicuum fieri potest; dicit enim debere in Ecclesia eligi Episcopum, quomodo Scriptura docet fuisse electum Eleazarum. At Scriptura Num. XX dicit, Eleazarum electum a Mose, et nihil tribuit populo, nisi coram eo fuisse Eleazarum electum. Et Cyprianus explicans hoc, ait: « Coram omni Synagoga jubet Deus constitui Sacerdotem, id est, instruit, et ostendit ordinationes sacerdotales, non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente, vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur. » Et infra: « Propter quod diligenter de traditione divina et Apostolica observatione servandum est, et tenendum, quod apud nos quoque, et ferre per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem, cui Praepositus ordinatur, Episcopi ejusdem provinciae proximi quique conveniant, et Episcopus deligatur, plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit, et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit. »
Argumentum Octavum sumit Illyricus ex Nicaeno Concilio. Nam in epist. ejusdem Concilii ad Alexandrinos, apud Theodoretum lib. I, cap. 9. hist. habentur haec verba:
« Dignum est, vos potestatem habere, et eligendi quemlibet, et nomina eorum dandi, qui Clero sunt digni, et absolute facere omnia secundum leges et sanctiones Ecclesiae. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem defuncti eos, qui nuper assumpti sunt, solummodo si videantur digni, et populus eos elegerit, com decernente simul et designante maxime Alexandrinae civitatis Episcopo. »
Respondeo, ex hoc testimonio nihil aliud colligi posse, nisi jam tum coepisse consuetudinem, ut populus electioni admisceretur, quod nos minime negamus. Non autem inde colligitur, id esse de jure divino, quod adversariis erat probandum. Sed notanda est hoc loco duplex fraus Illyrici. Nam Concilium Nicaenum initio hujus testimonii ab Illyrico citati, non loquitur de plebe, sed de Episcopis, atque illos dicit habere debere potestatem eligendi, et omnia faciendi secundum Ecclesiae sanctiones: Illyricus autem sic pervertit, et immutavit verba, ut videatur Concilium tribuere plebi omnem potestatem gubernandi Ecclesiam. Deinde ad finem ejus testimonii Concilium dicit debere eligi Episcopum a populo, sed confirmari electionem ab Episcopo Alexandrino (nam de Episcopis dEgypti agitur) et proinde tribuit Concilium praecipuam auctoritatem Episcopo in electionibus. Illyricus autem immutavit verba, ut videretur, Episcopus nihil amplius posse, quam populus. Yide totum locum.
Argumentum Nonum Illyrici, Calvini et Kemnitii, sumitur ex epistola Concilii II generalis ad Damasum, quam refert Theodoretus lib. Y hist. cap. 9. ubi sic legimus: « Reverendissimum et Deo amabilem Nectarium Episcopum ordinavimus coram universali Concilio cum omni concordia, sub aspectu etiam Deo amabilis Imperatoris Theodosii, universique Cleri, cuncta decernente pariter civitate. » Similia profert Calvinus ex Leone epist. 89. et Gregorio lib. II epist. cap. 69. Addit Kemnitius unum testimonium ex Ambrosio lib. X, epist. 82. et alia, quae non ex fontibus citat, sed ex decreto Gratiani, dist. 23. 24. 62. 63. 63. 67. et 8. quaest. 1. can. Licet, multa etiam ejusdem generis citat Illyricus in suo libro de electione Episcoporum.
Respondeo Primo, ex nullo horum testimoniorum colligi, esse de jure divino, ut populus eligat. Secundo, in his omnibus, uno vel altero exceptis, nullam fieri mentionem electionis, sed solum postulationis vel testimonii. Tertio, nos non negare, quin aliquando populus elegerit, sicut etiam nunc in quibusdam locis eligunt Reges, sed id juris habere eos, vel habuisse ex confessione Pontificum, non ex jure divino. Ex quibusapparet, quam splendide mentiatur Calvinus 1. 1 Y Inst.
cap. 5, §. 2. cum dicit ritum eligendi Episcopos sine suffragio populi, pugnare cum verbo Dei, et cum multis Conciliorum decretis, quae statuerunt, irritam esse electionem si aliter fiat. Nam nec ullum verbum Dei attulit, nec ullum Concilii decretum, nec ullum afferri potest, in quo habeatur quod ipse dicit.
Argumentum Decimum Illyrici, sumitur a consuetudine Ecclesiae. Dicit enim, fuisse usum istum in Ecclesia per annos fere 1300, et solum a tempore Friderici II, qui obiit anno 1250, introductum, ut Laici excluderentur ab electione. Probat autem, quod tamdiu duraverit consuetudo eligendi ad suffragia populi, ex Gregorio IX: qui sedit tempore Friderici. Exstat enim in decretalibus epistolis a Gregorio IX editis, tit. de electione, cap. Messana, mentio hujus rei, necnon in epistola ejusdem Gregorii ad Episcopum Bremensem, apud Krantiumlib. YIII Metropolis, cap. 3. Denique ita concludit Illyricus hoc argumentum. Quare nullum prorsus est dubium, quin electio ante annos 300. et deinceps quoque aliquandiu a Laicis citra omnem controversiam sit factitata.
Respondeo, Illyricum egregie mentiri. Nam in primis, Apostolorum tempore, et deinceps multis annis nihil potuit in electiotionibus populus, nisi testimonium vitae dare, ut ex supra dictis patet. Deinde consequentibus saeculis irrepsit plebs ad suffragia, sed nec tam longo tempore, nec citra controversiam, ut Illyricus dicit. Nam Gregorius IX, in epist. citata ad Bremensem Episcopum clarissime dicit, Canonicorum fuisse electionem, licet accesserint etiam vota, id est, desideria et postulationes populi.
Porro caput Messana, est contra ipsum Illyricum; nam in eo capite prohibetur severissime, ne Laici eligant: « Edicto, inquit Honorius, perpetuo prohibemus, ne perLaicos cum Canonicis Pontificis electio praesumatur. quod si forte praesumpta fuerit, nullam obtineat firmitatem, non obstante contraria consuetudine, quae dici debet potius corrupteia. » Haec ille. Non igitur citra controversiam Laici ante annos trecentos eligebant. Praeterea, electio Alexandri III, ante annos 150, per solos Cardinales facta est, ut cognosci potest ex Radevico lib. II de rebus gestis Friderici I, cap. 50 et sequentibus. Item electio Gregorii VII ante annos quingentos, per solos Cardinales facta est, ut patet ex decreto* electionis illius apud Piatinam. Denique, quomodo citra controversiam usque ad annum 1200, Laici elegerunt? cum, ut supra citavimus, Concilium octavum ante annos 700, et Concilium septimum ante annos 800, et Concilium Martini Papae ante annos 900, et Concilium Laodicenum ante annos 1200, interdixerint, ne Laici eligant.
Argumentum Undecimum est ejusdem Illyrici, qui politicas rationes quasdam profert, sed ineptissimas; qualis illa est, quod Canonici et Monachi fere semper eligant Episcopos, aut Abbates Papistas, raro aut numquam Lutheranos. Scilicet, valde expediret Ecclesiis et Monasteriis, ut ab iis gubernarentur, qui nihil oderunt magis, quam Clericos et Monachos. Addit etiam, valde esse incommodum, quod cum Episcopi et Abbates Germaniae sint etiam Principes temporales, a sex tantum aut octo interdum hominibus eligantur; quasi Imperator non sit Princeps longe major, qui tamen a sex tantum aut septem Electoribus creatur.
Chapter 5 of 25