Skip to the text

Caput XIX. Coelibatum jure Apostolico rectissime annexum ordinibus sacris

Jam vero de altera quaestione; An recte factum sit, ut coelibatus perpetuus sacris ordinibus annecteretur, duo sunt refutandi errores; unus Graecorum, alter Lutheranorum. Prior error est; Oportere Clericos, antequam ordines sacros suscipiant, uxores ducere, quia post sacros ordines susceptos, non licet id facere, et nimis magno periculo fornicandi se exponit, qui sine uxore vivit.

Hujus erroris aliqui auctorem faciunt Nicolaum, unum ex septem primis Diaconis. Sed quidquid de hoc sit, constat, Vigilantium hunc errorem expresse docuisse; de quo sic B. Hieronymus initio lib. contra Vigilantium: « Proh nefas, inquit, Episcopos sui sceleris dicitur habere consortes, si tamen Episcopi nominandi sunt, qui non ordinant Diaconos, nisi prius uxores duxerint, nulli coelibi credentes pudicitiam. » Hunc errorem receperunt Patres Concilii Trullani, circa annum Domini 700, ut patet ex can. 13. ubi profana illa Synodus damnat nomi-

Luc. XXI, 34. — I. Timoth. III, 4. — Qui de ccelibatu plura desiderat, adeat: Nature et vir g init d, parte docteur Ennemond Dufieux; Du celibat ecclesiastique, par Mgr Pavy, ev^que d’Alger, et Recherches historiques sur le celibat, par Mgr Jager, camerier du Pape.

natim canones Romanae Ecclesiae, et contrarium statuit, nimirum ut Clerici ante Subdiaconatum uxores ducant, et cum eis vivant postea, in sacris ordinibus constituti. Tempore hujus Synodi coepit mos Graecorum, qui nunc est. Auctus autem est et confirmatus tempore Leonis IX. quando dissidium Graecorum a Latinis maxime crevit in multis aliis articulis. Unde exstat liber Humberti Cardinalis eo tempore scriptus de hac re, contra Nicetam Abbatem, qui hunc morem Graecorum tunc acerrime defendebat.

Posterior error longe gravior est. Non solum licere ante ordinationem, sed etiam post ordinationem, uxorem ducere. Hujus erroris fundamenta quaedam jecit Jovinianus, qui docuit, virginitatem non praestare matrimonio; inde enim sequebatur, frustra Sacerdotes velle carere uxoribus. Unde etiam quaedam Sanctimoniales, Joviniano audito, nupserunt, ut B. Augustinus refert lib. de haeresibus, cap. 82. Haec tamen haeresis mox extincta fuit, nec usque ad deceptionem alicujus Sacerdotis pervenit, ut ibidem Augustinus ait.

Primus autem qui docuit aperte, licere post ordinationem uxorem ducere, fuitJoannes Wiclefus, ut refert Thomas Waldensis tom. II de Sacramentis, cap. 128. et 129. et tom. III de Sacramentalibus, c. 66 et 67. Eum secuti suntLutherus in lib. de abroganda Missa privata; Pomeranus in lib. de conjugio Episcoporum, Magdeburgenses in Centuriis singulis, cap. 7. et nominatim Centuria XI, cap. 7, coi. 389. ubi dicunt, hanc esse haeresim maxime pestiferam omnium, quae unquam Christianum regnum perturbarunt. Item Beza, et Martyr in primam ad Corinthios VII. Philippus Melanchthon in Confessione Augustana, art. 23 et in Apologia ejusdem articuli, Calvinus lib. IV. Institut. cap. 12, §. 23. Brentius in Confessione Wirtembergensi, capite de conjugio; Praeterea Erasmus in declamatione de laudibus matrimonii, utile esse judicat, si Sacerdotibus jus conjugii concedatur, et idem sensisse videtur Panormitanus, Catholicus alioqui et doctus auctor, in cap. Cum olim, de Clericis conjugatis. Audio Kemnitium in tertia parte Examinis Concilii Tridentini, de coelibatu Sacerdotum copiose tractasse, sed eum librum nondum vhlere potui. Ac si ex aliis ejus operibus conjectura facienda est', nihil

aut parum admodum addet ad ea, quae Centuriatores et Calvinus collegerunt.

Contra hos errores probandum nobis est, votum continentiae annexum esse ordinibus sacris, ita ut nec ducere uxores, nec uxoribus antea ductis uti liceat post ordinationem; positivo quidem jure, sed antiquissimo et aequissimo, et quod nullo modo expediat, ut hoc tempore relaxetur.

Probatur primo, Scripturis; ac primum Paulus in epist. ad Titum, cap. I: Oportet, inquit, esse Episcopum hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem. Ubi notandum pro eo, quod nos habemus sobrium, Graece esse trupova, quod, ut Hieronymus in hunc locum dicit, ambiguum est, et prudentem, sobrium, castum significare potest; hoc autem loco significat castum. Quia vero castitas etiam conjugatis communis est, ideo Apostolus addit etiam, continentem; quod ibidem B. Hieronymus exponit ab uxoris amplexibus. Idem in epist. II ad Tim. cap. II: Labora, inquit, sicut bonus miles Christi Jesu, nemo militans Deo implicat se negotiis saccularibus. Hic Apostolus Episcopo praecipit, ut strenue militet Deo; deinde dicit, non posse eum bene militare Deo, si se implicaverit negotiis saecularibus, qualia certe esse nuptias, nemo negare potest. Nam, ut S. Basilius pulchre docet in prooemio constitutionum Monasticarum: « Nuptiae pedicae sunt. » Idem Apostolus I. ad Corinthios VII jubet, conjugatos vacare ex consensu ad tempus ab opere nuptiarum, ut orationi instare possint; Ex quo per bonam consequentiam deducit B. Hieronymus in cap. I ad Titum, et lib. I in Jovinianum, eum praecipere Episcopis, et aliis hominibus sacratis, ut perpetuo a nuptiarum opere vacent, cum quotidie orationi insistere debeant. Quo eodem argumento ex hoc loco utuntur Qrigenes homil. 23. in Numer. et Epiphanius haeresi Gatharorum.

Praeterea in veteri Testamento, continentiam ab uxoribus videmus in primis fuisse requisitim in iis, qui Deo propinquaturi, vel rem aliquam sanctam tractaturi erant. Nam Exod. XII. praecipitur, ut comesturi Agnum Paschalem renes suos accingerent, quo significabatur, ut Gregorius exponit homil. 22. super Evangel. debere eos carnis voluptatem edomare!', qui Agnum Paschalem comedunt. Exod. XIX. cum populus legem a Deo accepturus esset, ait illis Moses: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. Quo testimonio utitur Ambrosius lib. I de officiis, cap. ultimo, ad probandam continentiam Clericorum.

Item Exod. XXVIII praecipit Deus, ut Aaron et filii ejus cum ingrederentur tabernaculum, foeminalibus lineis a renibus usque ad foemora tecti essent; cpo exponit Beda, lib. III de tabernaculo cap. 9. significatum esse, debere Sacerdotes novi Testamenti aut virgines esse, aut contracta cum uxoribus foedera dissolvisse. Item I. Reg. XXI. noluit Achimelecb Sacerdos dare Davidi panes propositionis comedendos, nisi prius intellexisset, eum ab uxore aliquamdiu se continuisse. Ex quo deducit B. Hieronymus in cap. I ad Titum, perpetuam requiri in Sacerdotibus continentiam, etiam ab uxoribus, qui corpus Christi, quod illo pane propositionis significabatur, conficiunt, edunt, aliisque tradunt.

Denique exlib. IParalip. cap. 24 etLucsel colligitur, Sacerdotes veteris Testamenti per vices suas ministrare solitos, et toto eo tempore, quo ministrabant in tabernaculo, a domo et uxore abfuisse. Ex quo deducunt Siricius Papa in epistola ad Himericum, et Innocentius I in epistola ad Victricium, necnon Beda in cap. I Lucae, quod si illi tempore, quo ministrabant, ab uxoribus abstinebant, omnino decere, ut Sacerdotes nostri, qui non per vices, sed semper ministrant, semper ab uxoribus se contineant.

Hoc ultimum argumentum solvere conatur Calvinus, lib. IV, cap. 12, §. 25. ac dicit, Sacerdotes Leviticos avTtTwrouc Christi fuisse, id est, figuram Christi gessisse, et quia Christi excellentiam et sanctitatem exacte referre non poterant, jussos fuisse ultra humanum morem se purificare. Nunc autem id necessarium non esse, cum per Christi adventum figurae, atque umbrae cessaverint.

At solutio parum valet. Nam sicut Levitici Sacerdotes, Christi venturi figuram gerebant, ita nunc Sacerdotes Christiani Christum, qui venit, repraesentant. Sacerdos enim, dum sacra mysteria peragit, Christi personam sustinet, et propterea sacrificans, non dicit: Hoc est corpus Christi, sed: Hoc est corpus meum. Ipse enim Qhristum eo loco agit; id quod etiam vestium saicrarum ornatus designat. Deinde, non est illa primaria

causa, cur Sacerdotes Levitici deberent abstinere ab uxoribus, quia gerebant Christi figuram, sed quia Domino ministrabant. Exodi XIX: Sacerdotes, qui accedunt ad Deum, sanctificentur, ne percutiat eos. Nam alioqui David semper erat Christi figura, et tamen tunc solum jussus est abstinere ab uxore, quando panem sanctum comesturus erat, ut diximus. Denique, si illi, quia Christum significabant, debuerunt ultra humanum modum se purificare, quanto magis purificari debebunt, qui Christum ipsum quotidie tractant.

Probatur secundo, testimoniis Conciliorum antiquorum totius Ecclesiae. Ac primum Ecclesiae Orientalis. Habemus Concilium Ancyranum celebratum ante annos 1200. can. 10. ubi dicitur: « Diaconos qui in ipsa ordinatione non protestantur se velle uxorem habere, non posse post ordinationem eam ducere; Si autem protestentur, posse ducere, quia tunc censetur Episcopus cum eis dispensasse. » Item Concilium Neocaesariense paulo post celebratum, cap. I: « Presbyter, inquit, si uxorem duxerit, ordine suo moveatur. » Concilium Nicaenum I. can. 3. interdicit Episcopo, Presbytero, et Diacono ne domi mulierem ullam habeat praeter matrem, sororem, amitam. Nulla uxoris mentio fit, quae tamen primo loco poni debuit, si cum ea habitare liceret. Item, cur prohibetur Clericis cohabitatio mulierum, si uxorati esse possunt? Nonne uxores ancillas habere possunt in eadem domo? Denique Synodus Trullana, can. 6. prohibet, ne Episcopi, Presbyteri, Diaconi, aut Subdiaconi post ordinationem suam, uxorem ducant, et can. 48. praecipit, ut Episcopus non cohabitet uxori.

Ecclesiae Africanae habemus insigne testimonium. Concilium enim Carthaginiense II, can. 2: « Omnibus placet, inquit, ut Episcopi, Presbyteri, Diaconi, vel qui Sacramenta contractant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus se abstineant. » Et ratio ibi redditur: « Ut quod, inquiunt, Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. » Hoc testimonium non solum refellit Lutheranos, sed etiam eos ex Catholicis, qui volunt hoc decretum de sacerdotum continentia a Siricio inccepisse. Isti enim Patres ab Apostolis inccepisse dicunt. Item Concilium Carthaginiense V, can. 3. et

Concilium Africanum, can. 37. idem constituunt.

Ecclesiae Italicae habemus Concilium Romanum sub Sylvestro I. quod canon. 8. prohibet Subdiaconis, ne uxores ullo modo ducere audeant.

Ecclesiae Gallicae habemus Concilium Arelatense II, ante annos 1700 celebratum; in quo can. 2. cavetur, ne ullus conjugatus, ad sacerdotium assumatur, nisi continentiam ab uxore promiserit. Item Concilium Turonense I, canone 1 et 2. et Turonense II, canone 20. Agathense, cap. 9. et Aurelianense

III, can. 2: « Ut nullus, inquit, Clericorum a Subdiacono et supra, propriae, si forte jam habeat, misceatur uxori.,>

Ecclesiae Hispanicae habemus Concilium Eliberitanum ante tempora Siricii, can. 33: « Placuit, inquit, in totum prohibere Episcopis, Presbyteris. Diaconis, ac Subdiaconis abstinere se a conjugibus, et non generare filios. » Toletanum II, cap. 1 et Toletanum

IV, cap. 26 et Toletanum VIII, cap. 6. etiam Subdiaconis usum uxorum prohibent.

Denique Ecclesiae Germanicae habemus Concilium Aquisgranense tempore Ludovici I, cap. 6. Concilium Wormaciense, cap. 9: « Placuit, inquit, ut Episcopi, Presbyteri, Diaconi, et Subdiaconi abstineant se ab uxoribus, et non generent filios. » Denique Concilium Moguntinum tempore Arnulphi Imperatoris, cap. 10. statuit, ut nulla penitus mulier, ne soror quidem, aut mater, cum Ecclesiasticis habitare permittatur.

Ex his apparet mendacium esse apertissimum, quod Philippus dicit in ipsa Confessione Augustana, artic. 23. cui tot Principes subscripserunt, in Germania ante annos 400, primum esse legem coelibatus impositam Clericis. Nam Concilia citata, sunt in Germania ante annos 700 celebrata, vel etiam amplius. Nec minus mendacium est, quod in Apologia dicit, legem de coelibatu Clericorum in nullo Concilio reperiri, sed a solo Romano Pontifice contra Synodorum sententiam inductam esse.

Probatur tertio, testimoniis veterum Pontificum. Clemens I. in Canonibus Apostolorum, can. 27: « In nuptiis autem qui ad Clerum provecti sunt, praecipimus, ut si voluerint, uxores accipiant, sed lectores, cantoresque tantummodo. » Quod autem delectoribus, et cantoribus dicitur, idem de aliis minoribus ordinibus intelligitur, cum sit omnium eadem ratio. Calixtus I. apud Gra-

cianum, dist. 27. can. Presbyteris: « Presbyteris, inquit, Diaconis, Subdiaconis, et Monachis concubinas habere seu matrimonia contrahere penitus interdicimus. » Siti— cius in epistola adHimericum, cap. 7. (quod etiam Calvinus fatetur) prohibet cum uxore commercium iis qui sunt in sacris. Idem paulo post confirmavit Innocentius I. in epistola ad Victricium, cap. 9. et in epist. ad Exuperium, cap. 1. Idem Leo I, in epist. 82. ad Anastasium Episcopum Thessalonicae, cap. 4. et in epist. 90. ad Rusticum Narbonensem, cap. 3. Idem Gregorius I. in epist. 42. lib. I et epist. 34, libri III. Idem Zacharias Papa in epist, ultima, ad Bonifacium Episcopum Germaniae, ante annos 800. Unde etiam apparet clarius Philippi mendacium.

Sed placet verba referre Leonis I, in epist. ad Anastasium, quia non solum Lutheranos, sed etiam Graecos, evidenter coarguunt. Ad Graecos enim scribit hoc modo: « Omnium, inquit, Sacerdotum tam excellens est electio, ut haec, quae in aliis membris Ecclesiae vacant a culpa, in illis tamen habeantur illicita. Gum enim extra Clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati, et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec Subdiaconis quidem carnale connubium conceditur, ut et qui habent, sint tanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares et innupti. Quod si in hoc ordine, qui quartus exstat a capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo, vel in secundo, tertiove servandum est, ne aut Levitico ministerio, aut Presbyterali honore, aut Episcopali excellentia quisquam idoneus existimetur, qui se a voluptate uxoria, necdum frsenasse detegitur? » His adde expressa testimonia veterum Imperatorum, quae exstant Codice de Episcopis, et Clericis, leg. eum qui, et sequentibus, item in Authenticis de Monachis,

Probatur quarto, testimoniis veterum Patrum Graecorum et Latinorum. Origenes homil. 23. in librum Numeri: « Certum est, inquit, quia impeditur sacrificium indesinens iis, qui conjugalibus necessitatibus serviunt, unde videtur mihi quod illius solius est offerre sacrificium, qui indesinenti et perpetuae se devoverit castitati. » Eusebius lib. I demonstrat. Evang. cap. 9: « Verumtamen, inquit, eos qui sacrati sint atque in Dei ministerio, cultuque occupati, continere deinceps seipsos a commercio uxoris decet etc. »

Epiphanius ad finem operis contra haereses: « Sanctum, inquit, sacerdotium ex virginibus, ut plurimum, aut ex solitariis, aut si hi ad ministerium non suffecerint, de Ilis qui se a propriis uxoribus continent, et si quis ab initio continens viduus fuerit, habere potest locum Episcopi, Presbyteri, Diaconi, Hypodiaconi. » Item heeresi 59. quas est Gatharorum? « Sed, inquit, et adhuc viventem et liberos gignentem unius uxoris virum Ecclesia non suscipit, sed eum, qui se ab una continuit, aut in viduitate vixit. Diaconum, et Presbyterum, et Episcopum, et Hypodiaconum: maxime ubi sinceri sunt Canones Ecclesiastici. At dices mihi in quibusdam locis adhuc liberos gignere Presbyteros, et Diaconos, et Hypodiaconos: At hoc non est juxta Ganonem, sed juxta hominum mentem, quae per tempus elanguit. »

Chrysostomus homil. 2. de patientia Job: « Dixit, inquit, unius uxoris virum, non ea ratione, ut id nunc in Ecclesia observetur; oportet enim omni prorsus castitate Sacerdotem ornatum esse. » Gregorius Nyssenus libro de virginitate cap. ult.: « Quomodo, inquit, Dei sacerdotio fungeris, qui ad hoc ipsum, ut munus offerres, unctus es? Quomodo haec ipsa Deo offeres, qui legi non obtemperas prohibenti, ne sacra impurus faciat? Ac si Deum tibi apparere expetis, quid in causa est cur Mosem non audias, qui populo edicit, ut a nuptiis purus sit, quo Dei aspectum comprehendat?» Cyrillus Catechesi 12: « Si, inquit, qui apud Jesum bene fungitur sacerdotio, abstinet a muliere: ipse Jesus quomodo ex viro, et muliere proditurus esset? » Oecumenius in cap. III. primae ad Timoth. in illud; Unius uxoris virum: « Non statuit, inquit, ut ab uxore pendeat Episcopus, aut uxorem necessario habeat, sed si fiat, inquit, e mundanis, non sit saltem bigamus, ita tamen ut vocatus ad Episcopi munus, illud compleat; quod qui habent uxores, sint tanquam non habentes. » Jam ex Latinis. Cyprianus, sive quicumque est auctor, in lib. de singularitate Clericorum, affirmat sibi a Domino revelatum, non debere Clericos domi suae habere mulieres; id quod etiam toto eo libro probat. Neque obstat, quod in extremo libro (ut Petrus Martyr notavit) sic loquitur: « Si quis habet matrem, vel filiam, vel sororem, vel conjugem, vel cognatam, sic habeat, ut

nulla ancilla intersit etc. » Nam loquitur de conjuge, quee simul voverit continentiam. Similis habetur locus in Concilio II Arelatensi, can. 3: «Si quis de Clericis a gradu diaconatus in solatio suo mulierem praeter aviam, matrem, sororem, filiam, neptem, vel conversam secum uxorem habere praesumpserit, a communione alienus habeatur. » Alio qui si Cyprianus uxorem Clericis concederet, qua uti liceret, pugnaret cum toto suo libro, et cum ipso titulo: « De singularitate Clericorum. »

Ambrosius lib. I de officiis, c. ult.: «Inoffensum, inquit, exhibendum, et immaculatum ministerium, nec ullo conjugali coitu violandum cognoscitis, qui integro corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ipso consortio conjugali, sacri ministerii gratiam recepistis. Quod ideo non praeterivi, quia in plerisque abditioribus locis, cum ministerium gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt. » Idem in epist. 82. ad Ecclesiam Vercellensem: « Habentem, inquit, filios, dixit Apostolus, non facientem etc. » Et in cap. I, epist. I ad Timotheum: « Deinceps, inquit, ab usufceminae cohibentur etc.»

Hieronymus lib. in Vigilantium circa initium: « Quid facient, inquit, Orientis Ecclesiae? quid iEgypti, et sedis Apostolicae, quas aut virgines Clericos accipiunt, aut continentes, aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt? » Idem in fine Apologiae pro libris contra Jovinianum: «Episcopi, inquit, Presbyteri, Diaconi, aut virgines eliguntur, aut vidui, aut certe post sacerdotium pudici. »

Augustinus lib. II de adulterinis conjugiis, cap. 20: « Solemus, inquit, eis proponere continentiam Clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante perducunt. » Vide totum locum. Auctor quaestionum veteris et novi testamenti, qui non est Augustinus, ut titulus praesefert, sed aliquis antiquior, quaestione ultima sub finem: « Si licet, inquit, et bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere? » Et prolixe causam reddit.

IV hist. cap. 4. refert quemdam Comitem, qui dimissa uxore fuerat sacris initiatus, quia postea ad uxorem redire voluit, ab omnibus Episcopis excommunicatum fuisse.

Isidorus lib. II de officiis divinis, cap. 10: « Placuit, inquit, sanctis Patribus, ut qui sacra mysteria contrectant, casti sint, et continentes ab uxoribus, et ab omni carnali immunditia sint liberi. » Haec de Subdiaconis dicit. Similia docet de Diaconis, et Presbyteris cap. 5 et 8. Ex quibus locis intelligi possunt ea verba capitis secundi: « Castimoniam corporis perpetuo servent, aut unius matrimonii vinculo foederentur. » Haec enim dicuntur de Clericis in universum, tum majoribus, tum minoribus. Debent enim omnes Clerici aut perpetuo esse continentes, si majoribus ordinibus initiati sint, aut unius matrimonii vinculo copulari, si minoribus.

B. Anselmus in epist, 8. asserit recte a Gregorio VII prohibitum fuisse, ne ulli interessent Sacris sacerdotum conjugatorum. Beda lib. III de tabernaculo, c. 9: « Nemo potest, inquit, vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris ministerium consecrari, nisi aut virgo permanserit, aut contracta cum uxore matrimonii foedera solverit. » Denique, ut recentiores omittam, Arator Subdiaconus Vigilii Papse ante annos 1000, in lib. in Acta Apostolorum cap. 30, posteaquam explicuit rationem, cur sacerdotibus veteris legis permitteretur, ut solum ad tempus ad uxoribus se continerent, subdit:

Ecclesiee nunc alma fides sine fine pudicos

Pgntifices jubet esse suos etc.

His testimoniis accedant exempla eorumdem. Nam a tempore Apostolorum, omnes Episcopi, Presbyteri, aliique Ecclesiastici, quorum vitas habemus, et quos unquam laudatos audivimus, continentes fuerunt, neque ullum exemplum probari viri in contrarium afferri potest. Magdeburgenses quidem diligentissime quaesierunt omnibus saeculis aliquos, qui uxorem duxerint post susceptos ordines, et multa exempla proferunt, Centuria IV, V, VI, VII, VIII, IX, X et XI. initio capitis septimi, sed nullum eorum aliquid valet. Nam vel exempla illa debent intelligi de uxoribus, quas antea duxerant, ut de Gregorio, patre Gregorii Nazianzeni, vel intelliguntur de minoribus Clericis, ut quod proferunt ex Concilio Toletano IV, cap. 42. vel sunt exempla eorum qui reprehendun¬

tur, ut quae proferunt ex epistola Zacharise ad Bonifacium, vel sunt expressa mendacia, ut cum dicunt Cent. V, cap. 7. Presbyteros Macedoniae duxisse uxores, teste Innocentio I, epist. 22. nihil enim tale Innocentius dicit. Philippus in lib. de ccelibatu ad Regem Angliae, probat veteres Episcopos matrimonio usos ex epist. Polycratis, apud Eusebium lib. V hist. cap. 24. scribit enim Polycrates septem ex parentibus suis fuisse Episcopos, seque octavum esse. At deceptus Philippus est ex versione Ruffini. Graeca enim vox crwysvwv, quae est apud Eusebium, non parentes, sed cognatos significat. Sed fac esse parentes, num propterea sequitur eos in Episcopatu matrimonio usos?

Ex hac autem tanta nube testium tria deducuntur. Primo, errare C1 i ctovaeum et alios, qui putant legem continentiae impositam Clericis primum a Siricio. Nam Clemens, Origenes, Eusebius, Epiphanius, et aliqua Concilia citata, antiquiora sunt Siricio. Secundo, morem Graecorum, quem nunc habent, non fuisse primis sexcentis annis, ut patet ex iisdem auctoribus, necnon ex Chrysostomo, Hieronymo, et Leone locis citatis. Tertio, mendacium esse, et quidem impudentissimum Calvini lib. IV instit. cap. 12, §. 25. ubi dicit omnes veteres Patres approbasse conjugium in ordine Episcopali. Nam Patres plurimi citati, et Concilia plurima contrarium statuunt, et nullum exemplum in contrarium adferri potest.

Probatur jam quinto ratione; cum enim conjugium vehementer impediat Ecclesiastica munera, aequum fuit, ut sacerdotibus, aliisque sacratis hominibus conjugia prohiberentur, nam Ecclesiasticorum munera sunt sacrificare, orare, docere, exhortari, Sacramenta ministrare, ouram pauperum gerere, et similia, qua3 rite exerceri non possunt, ut Apostolus ad Titum c. 1. docet, nisi sacerdos sit hospitalis, benignus, sobrius, justus, sanctus, continens, doctus.

Jam vero matrimonium impedit in primis, ut Hieronymus dicit lib. I. in Jovinianum, munus sacrificandi, quia summa quaedam puritas, et sanctitas in eo requiritur, utChrysostomus explicat lib. VI. de sacerdotio. In actu vero conjugii negari non potest, quin admixta sit quaedam impuritas et pollutio, non quae peccatum sit, sed quae ex peccato tamen nata sit. Quamvis enim Calvinus, loco notato, vociferetur contra Siricium, qui conjugium sacerdotum pollutionem vocavit, tamen non solum conjugium sacerdotum, quod sacrilegium est, non conjugium, sed etiam sanctorum matrimonium sine pollutione quadam, et turpitudine non exerceri, satis testatur rebellio membrorum, et -verecundia humana in illo actu, quae secretum semper quaerit, ut notavit B. Augustinus lib. XIV de civitate Dei,*bap. 17.

Deinde, impedit studium orationis, et lectionis, in quo assidue sacerdos versari debet. Oratio enim requirit mentem elevatam, purgatam, et tranquillam; actus autem conjugii, ut B. Augustinus docet lib. XIV. de civit. Dei, cap. 16. maxime hebetat aciem mentis, et deprimit ad inferiora, et perturbat et animam ipsam carnalem quodammodo facit.

Tertio, impedit efficaciam praedicationis, ut Ambrosius docet lib. I de officiis cap. ultim. quomodo enim efficaciter exhortabitur viduas et virgines, qui liberis perpetuo operam dat?

Quarto, impedit curam pastoralem, nam qui uxorem, et liberos habet, de illis semper cogitat, et affectus, quo oves suas prosequi deberet, in uxore et filiis totus consumitur, et tamen (ut Ambrosius docet lib. I de officiis, cap. 7.) plus diligendi essent filii spirituales, quam carnales.

Quinto, impedit curam pauperum, et illam hospitalitatem, et benignitatem, quam Apostolus tantopere commendat; nam qui uxorem, et liberos habet, debet eis thesaurizare, et raro inveniuntur conjugati qui superfluum habeant. Adde, quod cum Clericus non possit filiis relinquere beneficia, et tamen omnis Pater cupiat bene prospectum filiis suis, cogerentur esse avarissimi, et vendere Sacramenta.

Sexto, imnediret Sacramentorum administrationem; tunc enim vix distinguerentur Clerici a Laicis, et esset sicut populus, sic sacerdos. Quod experientia testatur; nam tempore Gregori VII. cum in Germania coepissent sacerdotes uxores ducere, tantus contemptus Sacramentorum secutus est ut passim Laici Sacramenta administrarent, ut Joannes Nauclerus, et alii referunt. Itaque merito B. Epiphanius haeresi 59. dicit,

■ propter honorem sacerdotii necessariam esse continentiam. Superest argumenta solvere. Ac primum solvam argumenta Calvini eodem ordine quo ipse proponit.

Chapter 17 of 25