Skip to the text

Caput XXIII. De Digamia

Postrema restat quaestio, num Apostolica lege prohibitum sit, ne qui post primae uxoris obitum alteram duxit, ad sacros ordines admittatur. Tota autem controversia de verbis illis beati Pauli est: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum. Et rursum: Diaconi sint unius uxoris viri. Tres autem ejus loci expositiones praecipue reperiuntur.

Prima Lutheri est in libro de captivitate Babylonica, capite de ordinis Sacramento, et fusius in propositionibus de digamia Episcoporum, ubi docet, B. Paulum illis verbis solum prohibuisse scortationem, et adulteria, et sensus sit; « Oportet Episcopum esse unius uxoris virum, » id est, oportet Episcopum sola uxore legitima, sive una, sive pluribus esse contentum, non indulgere scortationibus; ita ut vocabulum viri, non significet maritum, sed aliquid commune ad maritum, et adulterum, et addit, non modo non esse prohibitam a Paulo pluralitatem uxorum successive, sed neque simul, nisi forte apud Gen tiles propter scandalum; nam apud Judaeos, ubi erat consuetudo plures uxores ducendi, non existimat Lutherus interdictum fuisse Christianis Episcopis multas simul uxores habere.

Altera sententia est aliorum, qui existimant a Paulo prohiberi multitudinem plurium uxorum simul, non tamen successive. Ita docent Magdeburgenses, etsi alioqui rigi-

di Lutherani esse soleant, Cent. I, lib. II, c. 4, coi. 451 et 452. et Calvinus in cap. III. prioris ad Tiraoth. et in caput. I. epistolae ad Titum.

Tertia sententia Catholicae Ecclesiae est, quae semper verba illa B. Pauli ita intelligenda esse docuit, ut prohibitum sit sacris ordinibus initiare eos, qui quovis modo bigami fuerint. Quam sententiam probare possumus tribus argumentis.

Primo ex cap. V. prioris ad Timotheum, ubi de viduis legimus: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quce fuerit unius viri uxor. Ex hoc enim loco refellitur in primis Lutheri sententia; nam eadem phrasi dicitur, unius viri uxor, et unius uxoris vir: certum autem est illud: Unius viri uxor, non posse significare, ut vidua non fuerit adultera, vel scortatrix; nam scortum non dicitur uxor, si ad adulterum aut scortatorem referatur, sed adultera, vel meretrix. Deinde continentia ab adulterio et scortatione, non solum requiritur in muliere quo tempore vir ejus vivit, sed etiam postea dum in viduitate degit, et tamen Paulus non loquitur hoc loco nisi de tempore quo vir ejus viduae vivebat; non enim dicitur uxor unius viri fuisse, nisi quando virum habebat. Igitur illis verbis: Quce fuerit unius viri uxor, non potest significari ut eligatur vidua quae non fuerit scortatrix, aut adultera, sed quae unum solum maritum habuerit.

Ex eodem loco refellitur etiam sententia Centuriatorum, Calvini, Pomerani, et aliorum, qui volunt Paulum prohibuisse, ne habeat Episcopus vel Diaconus duas simul uxores. Nam (ut diximus) eadem phrasi, et in eadem epistola, ef^ ab eodem Apostolo jubetur esse Episcopus unius uxoris vir, et vidua unius viri uxor. At nulla ratio permittit, ut Paulus jubere voluerit, ne vidua eligatur, quae fuerit uxor multorum virorum simul; id enim frustra Paulus jussisset, cum nusquam, et numquam fuerit ejusmodi usus, ut una mulier esset plurium virorum uxor. Habuerunt quondam Judaei multas uxores, ut etiam nunc habent Tureae, at numquam est auditum, ut una mulier plures maritos habuerit. Nam ut ait S. Augustinus lib. III de doctrina Christiana, cap. 12. Cur unus vir haberet plures uxores, ratio erat, ut plures filii nascerentur; at cur una mulier sit uxor plurium virorum, nulla esse potest ratio;

non enim pariet mulier nisi semel in anno, sive habeat unum, sive centum viros, imo meretrices nullos pariunt ordinarie.

Altera, ratio ducitur ex tempore, quo haec Paulus scripsit; nam eo tempore non erat consuetudo, neque apud Judaeos, neque apud Gentiles, et multo minus apud. Christianos, ut unus vir duas simul uxores haberet; proinde quod non fiebat, non erat cur tam serio prohiberetur. Et quidem quod Gentiles attinet, satis patet ex eo quod in Imperio Romano, quo tunc orbis terrarum regebatur, semper infamis et prohibita fuit polygamia plurium uxorum simul. Vide ff. de his qui notantur infamia lege prima. Item, Codice de incoestis nuptiis, L. neminem, et ad L. Juliam, de adulteriis, L. eum qui; Tametsi enim leges istae paulo posteriores sint Apostolicis temporibus, tamen indicant prohibitionem polygamiae, multo esse antiquiorem.

Primus, qui publica lege concessit polygamiam plurium uxorum simul, fuit Valentinianus senior, ut Socrates refert lib. IV, c. 2G. Sed non diu ea lex duravit, cum constaret, Imperatorem non alia de causa eam legem tulisse, quam ut tegeret intemperantiam suam.

Quod vero attinet ad Christianos, necnon etiam Judaeos, ex Testamento novo facile colligi potest, non fuisse apud eos consuetudinem, ut quis duas uxores haberet; semper enim de conjuge in numero singulari loquitur Scriptura Testamenti novi. Matth. V: Qui dimiserit uxorem suam. Cap. XIX: Si licet homini dimittere uxorem suam. Et ibidem; Omnis, qui reliquierit domum, vel agros, aut patrem, aut matrem, aut uxorem etc. Lucae XIV: Qui non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios etc. I. Gorinth. VII: Unusquisque suam uxorem habeat. Item: Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem; solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem. Ad Ephes. V; Unusquisque uxorem suam, sicut seipsum diligat. Quin etiam Lucae I. legimus, Zachariam uxore sterili usque ad senectutem permanente, non tamen superduxisse alteram, quod haud dubie fecisset, si eo tempore id fieri licuisset. Scribit quidem Josephus lib. XVII. antiquit; cap. 2. Herodi Regi novem uxores fuisse: At privati homines etiam apud Judaeos jamdudum desierant plures uxores accipere.

Tertia ratio est auctoritas Patrum, qui semper hunc locum de monogamia ita intellexerunt, ut non liceat eum Episcopum vel Diaconum creari, qui duas uxores, etiam diversis temporibus, habuerit. Tertullianus lib. I ad uxorem: « Quantum fidei detfahant, quantum obstrepent sanctitati nuptiae secundae, disciplina Ecclesiae, et praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinationem, nisi univiram non concedit. » Neque dubium est, quin perdigamos intelligat eos, qui duas uxores habuerunt, non simul, sed unam post alteram; nam de hac digamia in toto libro loquitur. Hortatur enim uxorem suam, ut se mortuo non ineat secundas nuptias. Similia habet in lib. de monogamia, et in libro de exhortatione castitatis. Neque his repugnat, quod idem Tertullianus in libro de monogamia Catholicis objicit, digamiam Sacerdotum: « Quot, inquit, ex digamia praesident apud vos? » Nam vel aliqui digami ex dispensatione praesidebant: vel certe aliqui, qui alteram habuerant ante Baptismum, qui multorum opinione non habebantur digami, etsi apud alios, in quibus Tertullianus erat, digami censerentur: vel tandem vitio et abusu id fiebat; nec enim defendimus, numquam esse factum id quod fieri non debere dicimus.

Epiphanius haeres. 59. Catharorum: « Quae ad sacerdotium tradita sunt, propter eminentiam celebrationis sacrorum, ea aequaliter ferri ad omnes putaverunt, cum audierint, quod oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, continentem similiter et Diaconum, et Presbyterum. Revera enim non suscipit sancta Dei praedicatio post Christi adventum eos, qui a nuptiis, mortua ipsorum uxore, secundis nuptiis conjuncti sunt, propter excellentem sacerdotii honorem, ac dignitatem, et haec certo sancta Dei Ecclesia cum sinceritate observat. » Haec ille. Ubi apertissime loquitur de digamia plurium uxorum successiva, cum eos digamos appellet, qui mortua uxore, aliam ducunt, et cum Catharos reprehendat, qui ex hoc loco Pauli etiam Laicis interdicebant secundas •nuptias.

Ambrosius lib. X, epist. 82. ad Ecclesiam Yercellens. tractans hunc locum Pauli: Unius uxoris vir: « (kii, inquit, conjugium iteraverit, culpam n<m habet coinquinati, sed praerogativa exuitur Sacerdotis. »Hsec ille. Ubi apertissime rejicit Lutheri atque Calvini

sententiam, qui volunt ab Apostolo prohiberi vel duas simul uxores, vel adulteria; heec enim qui admittunt, culpam habent coinquinati, et non solum praerogativa exuuntur Sacerdotis. Similia habet Ambrosius lib. I de officiis, cap. ult. et lib. de dignitate sacerdotali, cap. 4.

Hieronymus in commentario primi capitis epistolae ad Titum, per unius uxoris virum monogamum intelligit. Quod autem monogami nomine intelligat eum, qui nec simul, nec successive plures habuerit, perspicuum est ex illis verbis: « Apostolus, inquit, de Episcopis et Presbyteris haec praecipiens utique in caeteris relaxavit, non quod hortetur ad secunda matrimonia, sed quod necessitati carnis indulgeat. » Haec ille. At certe non indulget Apostolus Laicis ut fornicentur, aiit duas simul uxores ducant, sed solum, ut uxore defuncta, iterum ineant matrimonium; Igitur hoc ipsum Sacerdotibus prohibet, ne plures etiam successive uxores habeant.

S. Augustinus lib. de bono conjugali, cap. 18. tractans hunc locum; Unius uxoris vir: « Non absurde, inquit, visum est, eum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam Sacramenti amisisse non ad vitae bonse meritum, sed ad ordinationis Ecclesiasticae signaculum necessariam. » Haec ille. Ubi cum dicit, numerum sipgularem uxorum excedere, impedimentum esse ordinationis, nec tamen esse peccatum, aperte indicat, se loqui de multitudine uxorum non uno tempore, sed diverso. Nam eodem tempore plures habere Christiano nullo modo licet ex Augustini sententia: sic enim loquitur idem Augustinus lib. XX. contra Faustum, c. 47: (t Quid, inquit, tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus, objicitur sancto viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur. Si morem, illo tempore, atque in illis terris hoc factitabatur, si praeceptum, nulla lege prohibebatur; nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia, et moribus et legibus non licet?» Idem quoque habet in libro de bono conjugali, c. 7. et lib. III de doctrina Christiana, cap. duodecimo.

Sanctus Joannes Chrysostomus hom. 2. in epist. ad Titum: « Castigat, inquit, hoc ipso etiam impudicos, dum non eos permittit post secundas nuptias ad Ecclesiae regimen, dignitatemque Pastoris assumi; nam qui defunctae uxori benevolentiam nullam servasse deprehenditur, quo pacto hic Ecclesiae praeceptor esse optimus poterit? Nostis enim profecto omnes, quod etsi per leges secundae nuptiae permittuntur, multis tamen ea res accusationibus patet. Nullam ergo occasionem praebere subjectis praesulem vult. » Haec ille. Ubi clarissime significat, unius uxoris virum a B. Paulo dici eum, qui post obitum primae uxoris, secundam non duxit, quo modo exponunt etiam caeteri, tum Graeci, ut Theophylactus et QEcumenius, tum Latini, Sedulius, Anselmus, Primasius, Haymo, S. Thomas, et caeteri in comment. hujus loci. Idem etiam disertis verbis docent veteres summi, sanctissimi que Pontifices; Siricus in epist. 1. ad Himericum, cap. 11. Leo I in epist. 85. alias 88. ad Episcopos Africae, cap. 1. Gelasius I in epist. 1. ad Episcopos Lucaniae, Brutii, et Siciliae, c. 5. Hilarius in Concilio R,omano; et Innocentius in epist. 22. Unus est Theodoretus, quantum legere potui, ex omni numero veterum, qui per unius uxoris virum intellexerit eum, qui duas aut plures simul uxores non habet; ita enim exponit in commentario cap. 3. prioris epistolae ad Timotheum; sed non est tanta ejus auctoritas, ut tot sanctis Pontificibus, et omnibus aliis Patribus anteponi debeat.

His accedit Quarto et ultimo totius Ecclesiae consuetudo. Nam, ut.Innocentius scribit in epist. 22, cap. 1. in toto Oriente et Occidente hoc servabatur, quod etiam nunc servari videmus, ut bigami, non ordinentur. Neque solum ubique, sed etiam semper hoc servatum esse, planum esse potest ex Leone epist. 88. ad Afros, ubi dicit, semper hoc esse servatum; necnon ex eo, quod hujus rei mentio fit in Canonibus Apostolorum, can. 17 et 18. et in antiquissimis Conciliis, ut Neoeaesariensi, can. 8. et Nicsenum I, teste Ambrosio in epist. 82. Deinceps etiam semper esse servatum, patet ex decreto Gratiani, dist. 26. et ex decretalium volumine, tit. de digamis, ubi multa ponuntur testimonia Pontificum, et Patrum diversarum aetatum: Quod autem semper et ubique servatum est, sine dubitatione ulla ab Apostolica traditione descendit. *

Chapter 20 of 25