Caput II. Proponitur quoestio de institutione ministrorum Ecclesiae
Sequitur altera quaestio de institutione Episcoporum, aliorumque Ecclesiae Ministrorum, quae sane cum gravissima, tum etiam utilissima est, non ad id modo, de quo agimus in praesentia, sed etiam ad veram Dei Ecclesiam cognoscendam. Illud autem initio praemittendum est; appellatione creationis Episcoporum tria contineri: electionem, ordinationem, et vocationem seu missionem. Electio nihil est aliud, quam designatio certae personae ad Ecclesiasticam praefecturam. Ordinatio, sacra caeremonia est, qua certo ritu futurus Episcopus inungitur et consecratur. Missio seu vocatio jurisdictionem tribuit, ac re ipsa Pastorem, ac Praesulem facit.
Existit igitur inter nos et adversarios controversia, cui potissimum jus sit in Ecclesia Episcopos creandi, id est, eligendi, vocandi, atque initiandi. Rursus observandum est,
electionem multis ac variis modis fieri posse: Nam aut Deus solus elegit, quomodo Aaron, et Petrus electi fuere, aut Deus per homines. Cum autem per homines Deus eligit, aut id facit naturali propagatione, quomodo filii Aaron, et nepotes olim ad sacerdotium perveniebant, aut certe voluntaria electione. Quod si voluntaria electione, aut unius, qua ratione Clemens a Petro electus dicitur, aut plurium; et si plurium, aut populi, aut cleri, aut utriusque.
Sunt autem tres de hac tota quaestione sententiae. Prima Joannis Wiclef, et Joannis Hu ss, qui teste Thoma Waldensi lib. II docctrin. fidei cap. 39. et 40. docebant, solius Dei munus esse eligere Pastores Ecclesiae; quod soli pii, et praedestinati, Episcopi et Pastores esse possint, et solus Deus noverit, qui sint pii, et praedestinati. Vide in Concilio Constantiensi sess. VIII. et XV. articulos horum haereticorum.
Altera sententia est Martini Lutheri, Joannis Calvini, Matthiae Illyrici, Joannis Brentii, Martini Kemnitii, aliorumque hujus temporis Sectariorum, qui electionem, et vocationem, jure divino ad Ecclesiam universam, hoc est, ad Clerum et Populum spectare volunt, ita prorsus ut sine populi consensu ac suffragio nemo legitime electus, aut vocatus ad Episcopatum habeatur. Porro ordinationem, quse per manus impositionem fieri solet, solis Pastoribus tribuunt. Nec enim fieri posset ut totus populus manus imponeret, sed ita tamen ad solos Pastores munus hoc referunt, ut illi nomine totius Cleri ac Populi novis Pastoribus manus imponant, ac vere dici possit totus Clerus ac Populus non solum eligere ac vocare Pastores, sed eosdem etiam initiare et ordinare. Sed verba ipsorum audiamus.
Martinus Lutherus in lib. de potestate Papae: « Hunc ritum, inquit, per multas epistolas Cyprianus commemorat, semper suffragium populi, et judicium propinquorum Episcoporum, ita allegans, ut hanc ex Deo ordinationem esse cum fiducia pronuntiet. » Et infra: « Nec referre est necesse quanto foelicius hodie is ritus divinus servaretur, praesertim tot sacerdotibus malis regnantibus, et invito populo impositis. » Idem, fuse atque ex verbo Dei, ut ipse jactat, in eo libro demonstrat, quem inscripsit de instituendis ministris, ad Boliemos. Joannes Calvinus lib. IV. Institut. Christianae cap. 3, §. 15: « Habemus, inquit, esse hanc legitimam ex verbo
Dei ministri vocationem, ubi ex populi consensu et approbatione creantur, qui visi fuerint idonei. Praeesse autem electioni debere alios Pastores, ne quid vel per levitatem, vel per mala studia, vel per tumultum a multitudine peccetur. » Mattbias Flaccius Illyricus praeter eum librum, quem scripsit de electione Episcoporum, in quo totis viribus contendit, jus eligendi, atque instituendi Episcopos, neque summo Pontifici, neque Regibus, neque Canonicis permittendum, sed multitudini fidelium, cui convenit jure divino, esse restituendum; scripsit etiam multa cum collegis suis Magdeburgensibus Centuriatoribus in histor. Eccles. Centur. I, lib. II, cap. 4, coi. 391: « Habet, inquit, Ecclesia in quolibet loco, hoc est, totus coetus, tum, ut nunc vocamus, laicorum, tum clericorum conjunctim potestatem eligendi, vocandi, et ordinandi ministros idoneos. » Non dissimilia sunt quae scribunt Joannes Brentius in Prolegomenis adversus Petrum a Soto, et Martinus Kemnitius in Examine Concilii Tridentini in disputatione de ordinis Sacramento. Heec igitur eorum sententia est, ex qua non obscure colligi putant, nullos esse apud nos Episcopos rite vocatos, quod jamdudum nostri in Episcoporum electionibus plebem excluserint a ferendo suffragio.
Contra autem Doctores Catholici summa consensione docent, jus Episcopos ordinandi ac vocandi ad plebem nullo modo pertinere posse; jus autem eligendi fuisse aliquando, et aliquo modo penes populum, sed Pontificum concessione vel conniventia, non lege divina: Ex quo nos longe verius colligemus, nullam esse apud haereticos veram ordinationem, nullam vocationem, nullam electionem, proinde, nullos Episcopos, nullam Ecclesiam. Ut autem haec omnia distincte, atque ordine demonstremus, propositis aliquot sententiis seu propositionibus, disputabimus primum de ordinatione, tum de vocatione, postremo de electione.
Chapter 2 of 25