Caput XXIV. Solvuntur objectiones Lutheri
Sed jam ad argumenta Lutheri respondeamus. Prima Objectio. Apostolus jubet, Episcopum eligi irreprehensibilem, sive, ut ad Titum loquitur, sine crimine, quod est Graece uvij/.lnzog. Is autem est ejusmodi, qui non potest palam argui alicujus criminis. Explicavit vero statim Apostolus, quae sint crimina, quibus carere debet Episcopus, et ait: Unius uxoris vir, filios habens fideles. Igitur unius uxoris vir, non significat monogamiam, quae opponitur polygamiae plurium uxorum successive, quae numquam fuit crimen, sed eam, quae opponitur fornicationi et adulterio, quae vera sunt crimina.
Respondeo, potest hoc loco nomine criminis non solum peccatum intelligi, sed quidquid ab hominibus reprehendi solet; neque enim sola peccata reprehenduntur, sed etiam ea, quae signum praebent incontinentiae, aut alterius vitii: talem autem esse quamlibet bigamiam certissimum est. Nam idcirco in Concilio Neocaesariensi, can. 7. prohibentur Sacerdotes interesse nuptiis digamorum, et etiam apud Gentiles bigami Pontifices esse non poterant, ut Tertullianus refert, lib. I. ad uxorem, et Servius in illud IV. H£neidos.
Huic uni forsan potui succumbere culpae.
« Culpae, inquit, propter antiquum ritum, quo repellebantur a sacerdotiabis nuptae. »
Apostolus igitur vult, Episcopum nullius rei, quae malam speciem prae se ferat, apud homines posse notari, et ideo monogamum esse jubet. Ita hunc locum Chrysostomus exponit; possumus tamen nomine criminis intelligere etiam peccatum grave ac laethale,. ut vult. S. Augustinus tractat. 41. in Joannem, et lib- 1. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 14. sed si ita accipiamus nomen criminis, non debemus exponere verba sequentia B. Pauli, quasi iis explicetur quid sit, esse irreprehensibilem, sive sine crimine; sed ita, ut eis declaretur, Episcopum non solum sine crimine esse debere, sed etiam multis praeclaris dotibus ornatum, ut monogamia, sobrietate, doctrina etc.
Secunda objectio. Si Episcopus monogamus esse deberet, aut ratio hujus rei esset moralis, videlicet ob majorem continentiam, aut certe spiritualis sive mystica, videlipet ob significationem conjugii unius Christi cum una Ecclesia; at neutrum dici potest. Nam si ratio esset moralis, multo magis requireretur in Episcopo ne esset adulter, aut concubinarius, quam ne esset bigamus, et tamen videmus adulteros, et concubinarios non repelli a sacerdotio, digamos autem repelli; Si vero ratio sit mystica, multa sequuntur absurda. Nam in primis caeterae dotes Episcoporum, quae a Paulo numerantur, omnes sunt morales, ut sobrietas, et hospitalitas, doctrina, et caeterae. Cur non etiam ista erit moralis: unius uxoris vir?
Secundo, si ideo Episcopus debet esse monogamus, quia ejus conjugium significat matrimonium Christi cum Ecclesia, igitur etiam Laici debebunt esse monogami, quia eorum quoque conjugium significat Christi conjugium.
Tertio, si illa est ratio, igitur debebit Episcopus ducere virginem, et eam semper virginem conservare; ita enim Christus fecit.
Quarto, debebit Episcopus priorem uxorem repudiare, et posteriori adhaerere. Nam Christus, Synagoga repudiata, adhaesit Ecclesiae, quocirca Episcopus, ut Christum imitetur, non monogamus, sed bigamus erit.
Quinto, debebit idem Episcopus necessario uxorem habere, eaque ne ad punctum quidem temporis carere; Christus enim Ecclesia sponsa sua numquam caret.
Respondeo, rationem, cur Episcopi, Presbyteri, et Diaconi debeant esse monogami, partim esse moralem, partim mysticam; tametsi enim multae rationes reddi solent a Patribus, tamen omnes revocantur ad duas illas in argumento adversarii notatas. Una igitur causa est moralis, videlicet minor suspicio incontinentiae, sive perfectior continentia. Hanc reddit Tertullianus locis citatis, et Chrysostomus in commentario locorum B. Pauli; atque ad* hanc revocatur causa, quam reddit Epiphanius haeresi 59. ubi dicit, monogamum esse debere Episcopum
ob excellentiam sacerdotii. Ad eamdem revocari potest ea, quam reddit Ambrosius, lib. I de officiis, cap. ult. ubi dicit, monogamum esse debere Episcopum, ut liberius hortari possit homines ad continentiam.
Altera causa est mystica, videlicet perfecta significatio conjugii Christi cum Ecclesia, qui enim secundam uxorem duxit, significat quidem conjugio suo Christi conjugium, sed non ita perfecte, ut is, qui unam solam habuit; non enim significat, Christum ita esse unius Ecclesiae sponsum, ut numquam habuerit aliam.
Dices, peccat igitur, qui secundam uxorem ducit; nam falsum significat, Christum videlicet plurium esse sponsum Ecclesiarum. Respondeo, id non sequi. Nam secundae nuptiae non sunt institutae ad significandum, Christum bis maritum esse, ideoque id non significant, quamquam nec significant eum esse ita unum unius, ut non habuerit aliam, sed simpliciter significant ipsam conjunctionem unius cum una praesenti, quidquid fuerit de praeterito. Itaque nuptiae digamorum nihil falsi significant, sed carent quadam perfectione significationis, quam habent nuptiae monogamorum. Atque hanc causam reddunt sanctus Augustinus libro de bono conjugali, cap. 18. et sanctus Leo in epist. 88. ad Afros, et huc etiam pertinet ratio illa Epiphanii de excellentia sacerdotii.
Ut igitur respondeamus ad singulas partes objectionis: Si ratio, inquiunt, moralis est, igitur majori ratione prohibentur adulteria et concubinatus, quam digamia.
Respondeo, prohiberi quidem etiam ista; non enim voluit adulteros, aut concubinarios Episcopos eligi, qui jussit eligi homines sine crimine, irreprehensibiles, sobrios, castos etc. sed tamen negamus magis ista prohiberi, quam digamiam in Episcopo deligendo. Nam ista prohibentur una solum ratione et ea non primaria: digamia vero duabus rationibus prohibetur. Quod autem primaria ratio non sit illa moralis, ob signum incontinentise, sed altera mystica ob significationem, patet ex eo, quod digami censentur etiam illi, qui unam uxorem habuerunt, sed viduam, vel alio modo corruptam, ut constat ex citatis locis canonum Apostolorum, Concilii Neocaesariensis, Innocentii, Leonis, et aliorum, ac praeterea etiamsi longe turpior sit concubinatus, quam digamia, tamen digamia ex natura sua signum est incontinentia magis diuturnae, firmiusque inhaerentis.
Ad primum alterius partis respondeo, recte monogamiam numerari cum caeteris moralibus dotibus, tum quia etiam ipsa est moralis dos, tum etiam quia nihil incommodi habet, numerare dotem mysticam cum moralibus, cum omnes Episcopo necessariae sint.
Ad secundum, negamus id sequi, ut etiam Laici debeant esse monogami. Non enim necesse est, ut Laici ea perfectione sint praediti, qua praediti esse debent Episcopi; Quare satis est, si matrimonium Laicorum significet conjugium Christi cum Ecclesia, licet non significet illud, ut est unius cum una, ut supra diximus.
Ad tertium, negamus etiam sequi, ut Episcopus debeat uxorem semper virginem servasse. Nam Christi sponsa Ecclesia duo privilegia habet; nam et virgo est, juxta illud II. Corinth. XI: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo; et simul fcecundissima est, et plurimos quotidie filios parit per lavacrum regenerationis. Duo autem ista privilegia simul, nullum conjugium humanum repraesentare potest, illo excepto, quod fuit inter B. Virginem et S. Josephum. Idcirco satis est, si Episcopi conjugium, alterum eorum significet, nimirum aut fcecunditatem Ecclesiae, si filios ex uxore habuerit, aut virginitatem, si forte uxorem virginem conservavit, ut aliqui sancti viri fecerunt.
Ad quartum, negamus, Christum repudiasse unquam sponsam suam, ut acciperet aliam. Nam Christus, ut homo, non accepit unquam, nisi unam sponsam, id est, Ecclesiam Christianam, quam ipse ex latere suo perfosso sibi formavit, ut quondam Adam, unam Evam ex latere suo eductam, uxorem accepit. Idem vero Christus, ut Deus, ab initio mundi Ecclesiam sibi conjunxit in matrimonium, neque unquam eam dimisit. Etsi enim videtur Christus repudiasse Synagogam, quia sunt hoc tempore Judaei sine Deo, et quia B. Paulus ad Galat. IV. exponit de Testamento veteri illud Genes. XXI: Ejice ancillam, et filium ejus. Tamen revera Ecclesiam Testamenti veteris Christus non repudiavit, sed renovavit, et pulchram reddidit, et ex ancilla liberam fecit, et hoc modo ejecit ancillam, id est, statum illum servilem. Quomodo si aliquis ancillam uxorem acciperet, ac post aliquantum temporis eam
liberaret. Quare B. Paulus ad Rom. XI:
Numquid, inquit, Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum. Non repulit Deus plebem suam, quam, praescivit etc. Itaque solum pars qusedam obstinatorum Judaeorum recessit ab unitate verae Synagogae: reliqui manserunt; et per eos continuatum est conjugium Christi cum Ecclesia.
Ad quintum, negamus. Episcopum semper ac necessario uxorem habere debere; imo melius facturum dicimus, si numquam uxorem duxerit. Nam cum Christus et virgo et maritus sit, si Episcopus uxorem non habeat, Christum virginem repraesentabit, si uxorem habeat, Christi conjugium significabit. Itaque monogamia in Episcopo requiritur, si conjugatus fuerit, non absolute. •
Tertia Objectio, quod Paulus ait, I. Timoth. III. Episcopum esse oportere unius uxoris virum; simile est ei, quod idem ait,
I. Corinth. VII: Unusquisque uxorem habeat. At in his posterioribus verbis non prohibentur secundae nuptiae, sed adulteria, et scortationes.
Respondeo, probandam esse Luthero propositionem argumenti; non enim sunt omnino similes duae illae sententiae. Nam in priori determinatur numerus conjugii, cum unius uxoris mentio fit; in posteriore non determinatur; habebit enim vere unusquisque suam uxorem, si legitimam conjugem habeat, etiamsi forte non sit prima, sed secunda.
Sed instat Lutherus, et probat sententias illas esse similes. Nam, I. Timoth. III Paulus ait: Diaconi sint unius uxoris viri, ubi illud; Unius, non potest determinare numerum, alioqui sensus esset, ut multi Diaconi unam uxorem communem haberent. Ponitur igitur illa vox, Unius, pro, Solius, ut sensus sit, Diaconi solius uxoris suae viri sint, non mulierum caeterarum. At indigna est objectio, cui respondeatur. Quis enim non * intelligit illud: Diaconi sint unius uxoris viri; divise accipi debere, non conjuncte? Iste igitur sensus est; Diaconi, id est, quilibet Diaconus sit unius uxoris vir.
Quarta Objectio. Apostolus Paulus I. Corinth. VII se in numero viduorum ponit, et tamen I. ad Corinth. IX. ait: An non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi,
sicut Apostoli, et fra tres Domini, et Cephas? Poterat igitur Paulus, licet viduus esset, uxorem ducere; quomodo enim potuisset sororem uxorem circumducere, si non potuisset eam prius ducere.
Respondeo, hoc argumentum multis modis peccare. Primum enim B. Paulus non se inter viduos numerat, sed inter eos, qui uxore carebant, sive eam numquam accepissent, sive jam amisissent: Innuptis, inquit, et viduis dico, quia bonum est, si sic permanserint, sicut et ego. Deinde, non dicit idem Apostolus, habere se potestatem sororem uxorem circumducendi, sed sororem mulierem, ut interpretes omnes tradunt de quare superiore quaestione disputavimus.
Objectio quinta. Poterat Paulus, si voluisset, aperte dicere, Episcopum debere esse monogamum, ergo cum non dixerit, Episcopum debere esse monogamum, sed unius uxoris virum, cogere voluit Lectores, ut intelligerent verba sua, non de singularitate nuptiarum, quod sonat nomen monogamiae, sed de singularitate mulieris, quod significat illud: Unius uxoris vir. Non igitur interdicit Episcopo B. Paulus secundas nuptias, sed aliarum mulierum commercium, praeter commercium legitimae uxoris.
Respondeo, si ita cavillari liceat, numquam finiendas quaestiones: Dixit Apostolus, quod intelligeretur; non debuit omnes loquendi formas excutere. Adde vocem, Monogamus, apud Graecos non esse in usu, sed a Latinis primum ulhrpari coeptam, etsi ex Graecis vocibus compositam. Proinde non esse mirum, si Paulus, qui Graece scripsit, ea non fuerit usus. Adde etiam, hanc ipsam vocem, licet proprie ab unis nuptiis deductam, tamen usitate etiam accipi pro eo, qui habet unam uxorem, sive ea prima fuerit, sive secunda; ex quo sequitur, ut idem omnino sit Monogamus, quod unius uxoris vir.
Sexta objectio. Ambrosius lib. de dignit. sacerdotali cap. 4. illa verba: Unius uxoris vir, exposuit de conjugio spiritali Episcopi cum Ecclesia, atque ait, Apostolum id jubere, ut Episcopus unam Ecclesiam regat, non multas. Non igitur, si Ambrosio credimus, interdicitur Sacerdotibus digamia.
Hieronymus quoque in epistola ad Oceanum, defendit accerrime Carterium Hispanum Episcopum, qui duas uxores habuerat, et ad legem Apostoli, in quam peccasse Epis¬
copus ille accusabatur, respondet: posse illud: Unius uxoris vir, multis modis intelligi. Nam primum hic potest esse sensus: Sit Episcopus unius uxoris vir, id est, unam habeat uno tempore, et licet ea mortua alteram ducat, numquam tamen simul habeat duas. Deinde etiam, nomine uxoris accipi potest Ecclesia, ut ille sit unius uxoris vir, qui uni praepositus Ecclesiae est. Et rursus, nomine uxoris mulier potest accipi, ut idem sit unius uxoris vir, quod unius mulieris vir, ut non tam secundae nuptiae, quam multarum simul mulierum commercium prohibeatur.
Addere possumus testimonium S. Augustini lib. de bono conjugali cap. 18. ubi opponit Sacerdotem Testamenti veteris, qui multas uxores habere poterat, Sacerdoti Testamenti novi, qui unam solum habere potest. At ille multas simul habere poterat, igitur iste plures uno tempore habere prohibetur, non autem unam post alteram.
Ad Ambrosii testimonium facile erit respondere, siquidem ipse in illo ipso loco, qui nobis objicitur, scribit, ad litteram prohiberi digamiam uxorum Sacerdotibus. Mystice autem posse etiam exponi de digamia Ecclesiarum; quocirca idem Ambrosius in epistol. 82. et lib. I de officiis cap. ult. et in comment. in Paulum, non meminit hujus mysticae expositionis, sed exponit simpliciter de vera Monogamia.
Ad Hieronymi vero, ut respondeamus, observandum est, controversiam fuisse inter veteres Patres; An qui unam uxorem habuit ante Baptismum eaque mortua, alteram duxit post Baptismum, bigamus censendus esset, nec ne? Nam S. Hieronymus in epistola ad Oceanum contendit, ejusmodi hominem non esse bigamum, propterea quod per Baptismum sit factus novus homo ex veteri, et nihil ei nocere possit notum, quae fecit ante Baptismum. Et sane huic sententiae multum favet can. 17 Apostolorum, qui diserte prohibet Episcopum fieri, qui post Baptismum bis nuptias celebravit.
Contra vero, Ambrosius, Innocentius, et Augustinus locis citatis contendunt, omnino habendum bigamum, qui duas uxores habuit, sive ante Baptismum,- sive post Baptismum. Nam Baptisma diluit peccata, non solvit conjugia; et renovat hominem, quantum ad vetustatem vitiorum, non quantum
ad ea, quae recte se habent. Atque hgec sententia tandem praevaluit, et ab universa Ecclesia recepta est. Neque obstat canon Apostolicus; fortasse enim eo tempore propter hominum paucitatem dispensabant Apostoli cum illis, qui ante Baptismum uxorem unam, vel plures habuerant, modo non habuissent plures post Baptismum. Neque enim est hoc praeceptum Apostoli omnino indispensabile. Hieronymus igitur non defendit Episcopum polygamum, nec docet, a B. Paulo permissam polygamiam Sacerdotibus, sed solum contendit, eum, qui unam tantum uxorem habuit, post Baptismum non esse polygamum, licet habuerit alteram ante Baptismum.
Et quamvis idem Hieronymus tres illas expositiones loci Paulini adducat, quae in objectione propositae sunt, non tamen eas approbat, ut veras et germanas. Nam primam illam de polygamia plurium uxorum simul, dicit se adducere, ut malo cuneo malum nodum scindat. Alteram de polygamia Ecclesiarum, dicit esse coactam, et duram expositionem: « Quidam, inquit, coacte interpretantur uxores pro. Ecclesiis, viros pro Episcopis. » Denique tertiam illam de viro unius mulieris, et simul duas superiores, rejicit apertissime, cum sic ait: « Hajc universa proferimus, non quo verae et simplici intelligentise resistamus, sed ut doceamus te Scripturas sanctas sic intelligere, ut scriptae sunt, nec evacuare Baptismum Salvatoris, et totum patibuli Sacramentum irritum facere. » Haec ille. Ubi tres illas expositiones uni simplici et verae opponit; Quam autem vocet simplicem et veram, intelligi potest ex commentario ejus ad cap. I. epist. ad Titum, ubi simpliciter exponit, unius uxoris virum esse eum, qui post obitum primae uxoris, secundam non duxit.
Ad locum Augustini respondeo, antithesim sacerdotum Testamenti veteris, et novi, in eo solum positam esse, quod illi habuerunt plures uxores, isti unam; non autem in eo, quod illi habuerunt plures simul, isti non plures simul, id quod ex duobus colligi potest: Nam Augustinus dicit, ideo Sacerdotes novi Testamenti non posse habere plures uxores, quia significant Christi conjugium cum una Ecclesia; at Ecclesia una est omnino, non una post alteram. Deinde idem Augustinus ibidem dicit, non esse peccatum, habere nunc duas uxores, sed tamen
esse impedimentum ordinationis. At habere duas simul tempore novi Testamenti, peccatum esse, idem Augustinus docet lib. de bonoconjug. cap. 7. Igitur cum dicit, Sacerdotem Testamenti novi non posse habere, nisi unam uxorem, intelligit, nec simul, nec successive.
Septima objectio nostra est, ut res melius intelligatur, si bigamia prohibita esset Sacerdotibus ob defectum significationis, certe bigamus esset, qui plures uxores legitimas habuisset, licet cum una tantum matrimonium consummasset; nam matrimonium integrum est et perfectum etiam sine copula conjugali. At contrarium definit jus canonicum cap. Debitum de bigamis.
Ad hsec, illa sola bigamia prohibita esset, quaj ex duobus veris matrimoniis constaret, at non ita est; nam cap. Nuper, de bigamis, censentur bigami etiam illi, qui unam uxorem legitime duxerunt, et alteram non legitime, cum tamen posterius non fuerit verum matrimonium. Imo etiam qui post votum solemne unam uxorem ducunt, bigami censentur, et illi quoque, qui fornicariam ducunt, licet unam. Ubi nullo modo fingere licet duo matrimonia, nisi quis fornicationem matrimonium appellet. Et confirmatur; Nam si vir fornicarius ducat uxorem virginem, non est bigamus; si vero vir castus ducat fornicariam, bigamus est: Non igitur fundamentum bigamiee est defectus significationis; nam in hoc paria sunt illa conjugia, in quibus aut vir, a«t mulier fornicationem admisit. »
Respondeo, tres sunt species bigamise, ut interpretes juris Canonici recte docent in titulum de digamis. Prima species est digamia vera et propria, ea videlicet, quse ex duobus veris matrimoniis oritur. Contingit autem tribus' modis haec digamia. Primo, ex parte viri tantum, cum vir habuit duas veras uxores. Secundo, ex parte uxoris tantum, cum uxor habuit duos veros maritos. Tertio, ex parte utriusque, cum viduus viduam ducit; et de hac specie nulla dubitatio est. Constat enim, semper in ea defectum significationis adesse, cum aut vir non sit unus unius, aut uxor non sit una unius.
Secunda species est digamia interpretativa, id est, quae vere ex natura rei non est digamia, sed juris interpretatione habetur ac reputatur digamia. Contingit autem hsec digamia quotiescumque aliquis ducit secundam uxorem, aut uxor secundum virum de facto, non de jure, sive primum conjugium de jure, sive tamen de facto fuerit, ut patet ex tit. de digam. Licet enim hic non sit vere defectus significationis, tamen Ecclesia extendit poenam bigamorum etiam ad istos, et forte S. Paulus, cum ait: Episcopi sint unius uxoris viri, intelligi voluit id de jure, vel de facto, ita ut interdixerit, ne quis ordinetur, qui fuerit plurium uxorum vir, sive de jure, sive de facto.
Tertia species est digamia metaphoriea, id est, quae consurgit ex duplici conjugio, quorum alterum non verum, sed metaphoricum fuerit. Sic enim Ancyranum Concilium can. 19. inter digamos haberi jubet eos, qui post votum continentiae ad matrimonium transierunt: siquidem votum continentiae genus est matrimonii animae cum Deo, licet metaphoricum. Porro isti prohibentur ordinari, non quia vere bigami sint, sed quia Ecclesia poenam bigamorum ad eos extendere voluit.
Ex his primum respondeo, bigamiam non oriri, nisi ex matrimonio consummato. Nam, ut recte dicit Innocentius Papa c. Debitum, de digamis, Matrimonium ratum, sed non consummatum significat conjunctionem Dei cum anima per gratiam; Matrimonium autem consummatum significat conjunctionem Christi cum Ecclesia per naturae conformitatem. Nam Apostolus ad Ephes. Y tum dixit: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ecclesia, cum paulo ante dixisset: Erunt duo in carne una (i). Digamia vero nascitur ex defectu significationis conjugii Christi cum Ecclesia, non Dei cum anima.
Ad id vero, quod objiciebatur de bigamia eorum, qui habuerunt plures uxores de facto, non de jure, jam responsum est in explicatione specierum bigamiae.
Ad illud vero de eo, qui ducit fornicariam, quidam respondent, ideo bigamum esse, qui ducit fornicariam, licet bigamus non sit fornicarius, qui ducit virginem, quia Episcopus repraesentat Ecclesiam, sponsa Episcopi repraesentat Christum; constat autem, in ipsa Ecclesia non deesse aliquas corruptelas, in Christo vero nihil ejusmodi esse posse. At haec solutio pugnat cum Apostolo Paulo, qui ad Ephes. comparat virum cum Christo, et sponsam cum Ecclesia: Viri, inquit, diligite uxores vestras, sicut Christus Ecclesiam.
Alii, in quibus est Dominicus a Soto in IV sent. dist. 27, q. 3, art. 1. dicunt, causam illius discriminis esse, quia matrimonium sumit speciem suam a termino ad quem, ac proinde matrimonium viri tunc solum vitiatur, cum in uxore est vitium; illa enim est terminus ad quem, respectu viri. Et contra, quando vitium est in viro, tunc vitiatur matrimonium ex parte uxoris, et si illa esset capax ordinationis, fieret irregularis, si nuberet viro fornicatio.
At haec solutio acutior, quam verior esse videtur; nam si ex termino ad quem, tantum nasceretur bigamia, certe qui duceret secundam uxorem virginem, non esset bigamus; nam in ejusmodi matrimonio nullum est vitium in termino ad quem, sed totum est in termino a quo, id est, in ipso viro, qui bis matrimonium contrahit: atqui nulla est magis propria bigamia, quam ducere duas uxores, licet virgines. Sicut igitur aeque oritur bigamia, si viduus ducat virginem, et si virgo ducat viduum, ut patet, ita quoque bigamia esset, cum vir fornicarius ducit virginem, si bigamia esset, cum vir castus ducit fornicariam.
Respondeo igitur, prohibitum esse ne ordinetur, qui ducit fornicariam, non quod ea sit bigamia, neque ob illud Apostoli praeceptum: Unius uxoris vir, sed quia sic placuit Ecclesiae ob dignitatem sacerdotii: Nam indignum est tam gravi persona matrimonium cum fornicaria, non autem indignum est viro fornicatio, si uxorem virginem ducat; Esse autem hujus rei causam, non bigamiam, sed dignitatem sacerdotii, ex eo probari potest, quod can. 18. Apostolorum, ubi prohibetur sacerdos fieri qui duxit fornicariam; prohibetur etiam is fieri sacerdos, qui duxit ancillam, vel comoediarum actricem, ubi nullum locum habet bigamia, sed sola infamia. Atque heec de coelibatu dicta sufficiant.
Sequerentur nunc disputationes, quinta et sexta videlicet; quinta de horis canonicis, et sexta de ritu tonsurae, sive rasurae Clericorum; sed quia de horis canonicis in disputatione de oratione commodius tractari poterit, de ritu vero tonsurae disseremus in sequenti libro, qui erit de Monachis, nunc ad septimam disputationem nos conferemus.
De decimis.
Septima qusestio erat de temporalibus bonis Clericorum; Sunt autem tria bonorum genera, de quibus ambigi potest, an Clericis conveniant. Primo loco sunt decimae, quae debentur Clericis ex justitia. Secundo, sunt, agri, domus, ac possessiones cseteree, quas dono Laicorum, maxime Principum, Ecclesia possidet. Tertio, sunt bona, quae habentur titulo plane saeculari, ut haereditate paterna, emptione, venditione etc. de singulis ordine dicemus. Ac primum, de decimis quatuor invenio errores.
Primus error fuit Joan. Wiclefi, qui, ut refert Wald. lib. II doctrinalis fidei art. 3, cap. 64 et 65. docebat decimas esse puras eleemosynas, et nullo jure deberi Sacerdotibus. Eumdem errorem sequuntur hodie Anabaptistae, Trinitarii: Nam in libello, quem ediderunt anno 1568, Albae Juliae de Antithesibus veri et falsi Christi, tertiam Antithesin faciunt hanc: « Falsus Christus, sicut ipse est Deus aeternus, et ditissimus, sic dedit suis Sacerdotibus decimas, et multa bona temporalia. Christus autem verus, qui homo temporalis, et pauper fuit, pauperes etiam vult Ministros. »
Error est manifestus, facile enim doceri potest, esse de jure naturas et divino, quod aliquid solvant Laici Sacerdotibus, et praeterea de jure Ecclesiastico, ut id quod soltitur sit pars decima. Quod sit de jure naturae, probatur: Nam certe ratio dictat, ut iis, qui pro populo laborant, populus alimenta praebeat: Unde enim deducimus deberi Regibus tributa, et militibus stipendia, et judicibus, aliisque ministris publicis salaria, inde etiam deducere possumus, deberi sacerdotibus decimas, vel aliquid earum loco. Itaque tempore legis naturae videmus Abraham dedisse decimas Melchisedecho sacerdoti, qui tunc erat Genes. XIV. In quem locum scribens Chrysostomus hom. 35. in Genes, dicit Abrahamum hoc facto Doctorem nostrum fuisse, ac monuisse quid nos facere debeamus.
Quod autem de jure divino sit, probatur
ex utroque Testamento, ac primum Levit, ult. Num. XVIII. Malach. III et alibi, Deus jussit decimas Levitis dari, quae quidem praecepta licet non obligent Christianos, ut 'judicialia erant, obligant tamen quatenus moralia, id est, quod pars aliqua fructuum sit Sacerdotibus danda; Id enim aperte docet Clemens lib. II constitu^. Apostol. cap. 29, 38, et 39, et lib. VIII. cap. 36. ubi dicit, etsi Christiani sint liberi a caeremoniis legis veteris, non tamen a decimis, et oblationibus, imo nunc magis teneri ad haec omnia Christianos, cum debeat eorum justitia abundare plusquam Scribarum etPhariseeorum.
Item B. Hieronymus in cap. Malach. III. sic ait: a Quod inquit, de decimis, primitiisque diximus, quae olim dabantur a populo Sacerdotibus, atque Levitis, in Ecclesiae quoque populis intelligite, quibus praeceptum est non solum decimas, et primitias dare, sed et vendere omnia quae habent, et dare pauperibus. Quod si facere nolumus, saltem Judaeorum imitemur exordia, ut pauperibus partem demus ex toto, et Sacerdotibus ac Levitis honorem debitum deferamus: quod qui non fecerit, Deum fraudare, et supplantare convincitur. » Ubi tamen nota, quod etsi B. Hieronymus dicat esse praeceptum, vendere omnia, et dare pauperibus tamen intelligit esse praeceptum non absolute, sicut de solvendis decimis, sed si quis perfectus esse velit; nam de isto subdit: « Quod si facere nolumus etc. » De decimis autem dicit: « Quod qui non fecerit, Deum fraudare, et supplantare convincitur. »
Item B. Augustinus serm. 219. de tempore eumdem locum Malachiae tractans: <c Deus, inquit, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam; sic enim per Prophetam ipse promisit, dicens: Inferre omnem decimam in horreis meis, ut sit cibus in domo mea, et probare me in his, dicit Dominus. » Forte non est B. Augustini iste sermo, tamen insignis est sine dubio, et antiqui alicujus Patris; nam inde tanquam ex Augustin. multa sunt adseripta in decreto 16, q. 1.
Item B. Gregorius hom. 16- in Evangelia: « Sicut, inquit, offerre in lege jubemini, fratres carissimi, decimas rerum, ita ei offerre contendite, et decimas dierum. » Deinde in Testamento novo habemus Matth. XXII; Reddite quee sunt Ccesaris, Ccesari, et quee sunt
Chapter 21 of 25