Skip to the text

Caput XX. Solvuntur argumenta Calvini

Argumentum primum. Deus reliquit matrimonium liberum, ergo nulli homini licuit id prohibere, et confirmatur ex Apostolo I. Timoth. IV. ubi notam haereticorum esse dicit prohibere nuptias.

Respondeo, concedimus totum argumentum; neque enim Ecclesia prohibet matrimonium, aut cogit ullum ad coelibatum absolute suscipiendum, sed solum requirit eam conditionem in iis, qui initiari volunt sacris mysteriis, quam si quis nolit accipere, potest non accipere, sed non initiabitur. Quemadmodum non censetur Ecclesia prohibere judicia forensia, nec officium tortoris, etiamsi nolit talia ab Ecclesiasticis fieri. Ad locum Apostoli dicimus cum Hieronymo libr. I. in Jovinianum, et Augustino lib. XXX. contra Faustum, cap. 4 et 6. Ambrosio, Chrysostomo, aliisque in hunc locum, notari ab Apostolo eos, qui absolute nuptias ut malas prohibebant, quales fuerunt Tatianus, Marcion, et Manichseus.

Sed forte objiciunt, quia Apostolus dicit id futurum in novissimis diebus. Respondeo, novissimos dies intelligi totam hanc ultimam aetatem, quae est a Christo usque ad judicium. Nam Apostolus ait: Nos sumus in quos fines sceculorum devenerunt. Et: Filioli ravissima hora est. Adde, quod vox Graeca non est sed vor ipoiq, id est, non in ulli¬

mis, sed in posterioribus temporibus. Neque id negare possunt adversarii, nisi velint Manichaeos et Encratitas ab Apostolo notatos non fuisse, qui tamen apertissime nuptias prohibebant. Nec enim illi in ultimis temporibus fuerunt.

Sed objicit Petrus Martyr in lib. de ccelibatu, et votis monasticis, sanctum Augustinum, qui lib. II de moribus Manichaeorum, cap. 18. et in epist. 74. ad Deuterium, testatur Manichaeos non prohibuisse nuptias nisi electis suis, qui erant apud eos quasi Sacerdotes, et Monachi: et tamen dicit eos notari ab Apostolo, cum ait, doctrinam esse daemoniorum, prohibitionem nuptiaimm.

Respondeo. Idem Augustinus lib. XXX. contra Faustum, cap. 6. scribit, a Manichaeis interdictas nuptias simpliciter, quia etsi eas permittebant auditoribus suis, id faciebant, quia non poterant aliud obtinere: «Nec ideo, inquit, vos dicatis non prohibere, quia multos vestros auditores in hoc obedire nolentes, aut non valentes, salva amicitia toleratis. » Hsec ille. Nos autem non solum toleramus Christianos conjugatos, sed etiam laudamus. Ac praeterea Manichaei auditoribus suis sic nuptias permittebant ad explendam libidinem, ut tamen conceptum, et liberorum procreationem cavendam esse monerent. Quod est nuptias apertissime detestari. Catholici autem ideo potissimum nuptias laudant, quod ad procreationem liberorum a Deo institutae fuisse noscantur.

Argumentum secundum. Apostolus I. Timoth. III et Tit. I. cum absoluti Episcopi ideam exprimeret, inter reliquas dotes, et virtutes, quas in eo requirebat, ausus est conjugium ponere: ait enim, unius uxoris virum esse eligendum.

Respondeo, falsissimum est, quod Apostolus inter dotes, aut virtutes absoluti Episcopi ponat conjugium: ad quod probandum sufficere deberet, quod quotquot Sanctissimi Episcopi hactenus fuerunt, omnes continentes fuerunt, ut supra diximus: quos certe nullo modo credibile est, aut non intellexisse verba Pauli, aut ei obtemperare noluisse. Praeterea cum idem Paulus, I. Corinth. VII. hortetur ad continentiam, et dicat bonum esse innuptis et viduis, ut sic permaneant, et: Qui nubit benefacit, qui non nubit melius facit; quomodo credibile est eumdem Paulum inter dotes, et virtutes Episcopi posuisse ut uxorem habeat? Adde, quod non solum Chrysostomus et alii Patres in hunc locum docent, Paulum non tulisse legem, ut episcopi habeant uxores, sed solum ut non habeant, vel habuerint plures quam unam: sed etiam Martinus Lutherus in propositioni- » bus de digamia contendit ista verba: Unius uxoris virum, esse accipienda negative, non positive, ita ut non teneatur Episcopus habere unam, sed teneatur non habere plures fceminas una cum uxore.

At, inquit Calvinus, Paulus ibidem, ubi descripserat quales debeant esse Episcopi et Diaconi, describit etiam quales debeant esse eorum uxores. Respondeo, Paulum, ubi di¬

cit: Mulieres similiter pudicae e tc. vel loqui de mulieribus generatim, ut Ambrosius exponit, vel de Diaconissis, quse viduas erant; ut Chrysostomus et Theophylactus docent, vel si loquatur de uxoribus Episcoporum et Diaconorum, loqui de uxoribus, quas acceperant ante ordinationem, non quas postea accepturi essent.

Argumentum Tertium. Apostolus Hebr. XIII citra exceptionem secure pronuntiat, honorabile esse inter omnes conjugium: Cur non etiam inter Sacerdotes?

Respondeo, argumentum facile in ipsum retorqueri posse, si enim conjugia omnium sunt honorabilia, etiam conjugia consanguineorum in primo aut secundo gradu erunt honorabilia, et conjugia adolescentium injussu parentum contracta, erunt honorabilia, quse tamen Calvinus improbat libro IV, cap. 19. §. 37. Instit. Dico igitur, tribus modis posse exponi illud In omnibus, Grsece, Iv 7rao-i. Primo, ut in omnibus, idem sit, quod, omni ex parte, id est, conjugium honorabile est in omnibus, quse conjugii sunt, sive Sacramentum, sive fidem, sive prolem consideres: ita GEcumenius in hunc locum. Secundo, ut omnibus significet apud omnes, id est, nemo debet conjugium reprehendere, etiamsi virginitatem ipse profiteatur; ita videtur accepisse Fulgentius lib. de fide ad Petrum cap. 3. Denique, in omnibus, id est, in omnibus legitime conjunctis, quicumque illi sint, sive senes, sive juvenes, sive nobiles, sive obscuri, sive Graeci, sive Hebraei etc. Ita Theophylactus in hunc locum, et hsec videtur magis litteralis expositio, sed parum refert.

Argumentum quartum. Apostoli exemplo suo docuerunt, nullius, quamvis excellentis functionis sanctitate, indignum esse conjugium, nam eos uxores non solum habuisse, sed etiam circumduxisse testatur Paulus I. Corinth. IX, cui loco etiam addi potest illud Philipp. ult.: Rogo te etiam Germane compar adjuva illas etc.. Posset enim commode verti, Germana conjux, quod Grsece scriptum est.

Respondeo, non esse omnino certum, qui ex Apostolis uxorem habuerint, et qui non habuerint. Tertullianus libro de Monogamia, et Hieronymus libro I in Jovinianum existimant praeter Petrum, cujus socrum in Evangelio legimus, nullum alium Apostolo-

rum uxorem habuisse. S. Ignatius in epistola ad Philadelphienses dicit, Petrum et Paulum, et reliquos Apostolos conjugatos fuisse, excepto Joanne, quamquam in Vaticano codice, et 'quibusdam aliis vetustis non habetur nomen Pauli. Clemens quoque Alexandrinus lib. III Stromatum circa medium, aliquos Apostolorum, et nominatim Paulum uxorem habuisse asserit ex locis citatis. Sed quidquid de hoc sit, certum est eos ex Apostolis, qui uxorem hubuerunt, postquam vocati a Christo fuerunt, officio conjugali renuntiasse, ut beatus Hieronymus docet lib. I in Jovinianum, et satis colligitur ex cap.X Matth.: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Statim enim Dominus 'explicans, quid sit relinquere omnia, adjicit: Omnis qui reliquerit patrem, aut matrem., aut uxorem etc.

Ad locum igitur illum I. Qor. IX, ubi dicitur: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut cceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? Dico Apostolum non de uxoribus, sed de piis feminis loqui, quse sequebantur Apostolos et eis ministrabant, sicut etiam Dominum sequebantur Lucae VIII. Ita fere omnes Graeci et Latini exponunt, ut Chrysostomus, Theodoretus, QEcumenius, Theophylactus, Ambrosius, Haymo, et alii in hunc locum. Necnon Tertullianus libro de Monogamia, B. Hieronymus libro I in Jovinianum, B. Augustinus libro de opere Monachorum, cap. 4eto. et certe proprietas linguae Graecae hoc satis ostendit. Nam dicit yuimV.a ntpt-

aysiv, sine ullo articulo. Si enim de uxore loqueretur, diceret: rw yuvcuV.a; uxor enim certa quaedam mulier est. Adde, quod Clemens Alexandrinus, qui unus ex veteribus exposuit hunc locum de uxoribus Apostolorum, ibidem addit: quod etsi uxores erant, tamen cessaverat inter eos conjugale officium, et loco sororum, non loco uxorum ab Apostolis, habebantur, quod nobis sufficit contra haereticos.

Occurrit Petrus Martyr in cap. IX primae ad Corinth. ubi probat tripliciter Apostolum loqui de uxoribus. Primo, quia alioqui non diceret, sorores mulieres, sed sorores tantum, cum constet omnem sororem esse mulierem. Secundo, quia non diceret, potestatem circumducendi mulierem, quod sonat auctoritatem, sed diceret consuevisse mu¬

lieres sequi, ut legimus Luc. VIII. Tertio, quia si illae mulieres aluissent Apostolos ex suis facultatibus, falsum esset quod Apostoli accepissent sumptus a populis, ergo loquitur de uxoribus, quae sequebantur Apostolos viros suos, et non eos alebant, sed ab eis alebantur ex sumptibus populorum. «

Ad Primum dico, sic vocari sorores.mulieres, sicut Act. I dicuntur viri fratres, nisi quod Paulus, ut saepe solet, mutavit ordinem, et dixit sororem mulierem, pro mulierem sororem. Ad Secundum dico, potestatem, de qua Paulus loquitur, non fuisse in mulieres, sed in actionem eas circumducendi, si sequi vellent, vel si in mulieres erat potestas, dicam, Apostolos habuisse auctoritatem in eas mulieres, non virorum in uxores, sed doctorum in discipulas. Ad tertium dico vel eas mulieres non fuisse divites, et non ministrasse pecunias, sed obsequium tantum, accipientes pecunias a populis, quibus Apostoli praedicabant, vel fuisse divites, et aluisse Apostolos, sed non semper fuisse cum Apostolis, et ideo Apostolos aliquando fuisse nutritos a populis, aliquando ab illis mulieribus.

Ad locum ex Phil. IV dico duo. Brimo, non de uxore Pauli hic agi, sed de viro aliquo, quem Paulus vocat Germanum comparem, seu conjugem, aut conjugalem, ffu?vyo$ enim significat eum, qui idem jugum trahit. Vocat autem eum conjugem, vel quia erat maritus alicujus ex feminis antea nominatis, id est, Evodiae aut Synthiches, ut Chrysostomus et Theophylactus dicunt, vel quia erat socius suus in Evangelii praedicatione, ut Theodoretus et Haymo docent; vel certe est nomen proprium viri, ut vult QE- cumenius.

Quod autem ita sit, id est, quod non loquatur de uxore, suadent hae rationes. Prima, quia plurimi veterum asserunt, Paulum non habuisse uxorem, ut Hieronymus in epistola ad Eustochium de virginitate. Hilarius in Psalm. CXXVII. Augustinus libro de gratia et libero arbitrio, cap. 4. Epiphanius heeresi 58. Valesiorum, Ambrosius in c. VII prioris ad Corinth. et in exhortatione ad virgines, Tertullianus in utroque libro ad uxorem. Item Chrysost. Theodoretus, aliique veteres omnes in hunc locum, excepto ClementeAlexandrino. Secunda, quia, utTheol^iylactus notavit, si de uxore loqueretur;

non diceret yvwns, sed in genere feminino yvYttria. Non enim tam politus erat Apostolus ut Atticismis uteretur. Tertia, quia, ut dicit QEcumenius, non est credibile uxorem Pauli habitasse Philippis, et non potius in Judaea, vel certe in Tarso Ciliciae, unde Paulus oriundus erat. Quarta, quia, ut Ambrosius notavit in I. Corinth. VII, Paulus adolescens a Domino vocatus est, quo tempore non est credibile eum uxorem habuisse, et certum est postea non accepisse. Quinta, quia, ut notavit Theodoretus, Paulus I. Corinth. VII ponit se inter eos qui non habebant uxores: Innuptis, et viduis, inquit, dico, bonum, est illis si sic permanserint, sicut et ego; Quod si non se continent, nubant. At epistola ad Corinthios scripta est ante epistolam ad Philippenses, ut idem Theodoretus ostendit in praefatione commentarii in epistolas. Igitur vel Paulus accepit uxorem postquam scripserat ad Corinthios, quod est incredibile, aut non habuit uxorem cum scriberet ad Philippenses.

Dico Secundo, quod si constaret Paulum loqui de uxore sua, tamen certum etiam nobis esse deberet, eum ab uxore separatum fuisse, quoad thorum. Quod enim Paulus vitam continentem duxerit cum Evangelium praedicabat, evidenter deducit ex I. Corinth. VII B. Augustinus libro de gratia et libero arbitrio, cap. 4.

Argumentum Quintum et ultimum Calvini sumitur ex historia Socratis lib. I, cap. 8. et Sozomeni lib. I, cap. 22. ubi dicunt, quod cum Nicaenum Concilium legem ferre vellet, ne liceret Clericis cum uxoribus suis dormire, surrexit Paphnutius confessor, et Synodus tota in ejus sententiam ivit, et continentiam ab uxore in arbitrio cujusque.reliquit,

Respondeo, hoc testimonium aliquid habere momenti pro sententia Graecorum, sed nullum penitus pro errore Lutheranorum. Nam uterque auctor in eodem loco testatur Paphnutium adjecisse, bonum sibi videri, ut secundum antiquos Canones prohibeatur Clericis, ne post ordinationem ullo modo uxores ducant, sed solum permittatur uti illis, quas ante ordinationem acceperant. Nonne hoc totum contra Lutheranos est, qui post Sacerdotium uxores ducunt?

At neque pro Graecorum errore magnum est praesidium in hoc testimonio Socratis et Sozomeni. Nam vel totum est falsum quod isti de Paphnutio tradunt, vel certe (quod

magis credo) tale aliquid tunc accidit, sed non bene abistis narratum est. Fortasse voluerunt Patres Concilii graviores poenas constituere in Clericos incontinentes, quales tunc aliquos fuisse ex Epiphanio et Ambrosio locis notatis intelligi potest, et Paphnutius suasit non esse id faciendum.

At quod Concilium statuerit, continentiam esse relinquendam in arbitrio Clericorum nullam habet apparentiam, nec debet illis auctoribus credi. Primo, quia Sozomeni historia a S. Gregorio reprobatur, lib. VI, epist. 31.: « Quia, inquit Gregorius, multa mentitur. » Socrates autem, ut omittam csetera, lib. V suae historiae, cap. 21. tria clara mendacia dicit. Primo: licuisse suo tempore unicuique celebrare Pascha quando vellet, nec de hac re Ecclesiam aliquid certi statuisse. At constat, Nicaenam Synodum statuisse ut Pascha semper celebraretur prima Dominica post quartamdecimam lunam primi mensis; cujus Canonis meminerunt Epiphanius haeres. 70 Audianorum, et Ambrosius lib. X, epistola 83. Eusebiusin vita Constantini, Athanasius in libro de Synodis Arimini et Seleuciae. Secundo dicit, in Romana Ecclesia non jejunari ante Pascha, nisi tres hebdomadas, et tamen vocari Quadragesimam. At S. Leo, qui eodem tempore vixit, quo Socrates, sermone 4. de Quadragesima dicit, Romae jejunari XL dies, et idem dicit Gregorius lpemil. 16. in Evangelia, et certissimum est. Tertio dicit, Romae non jejunari in Sabbatis, cum tamen contrarium sit certum ex Augustino epistol. 86 et 118. ad Januarium. Si ergo in historia sui temporis Socrates tam aperte mentitur, vel certe refert quae non scit, quae fides adhiberi illi potest in historia Concilii Nicaeni, quod annis plusquam centum ante ejus aetatem celebratum est?

Praeterea, historia ista de Paphnutio manifeste pugnat cum verbis Epiphanii contra haeres. 59. ubi ait, esse contra Canones Ecclesiasticos, quod Sacerdos vel Diaconus liberos gignat; et cum verbis Hieronymi lib. contra Vigilantium, ubi dicit in Oriente et ASgypto non esse licitum Sacerdotibus et Diaconis uxoribus uti, quod sane falsum est, si Nicaena Synodus, in Oriente paulo ante celebrata, uxorum usum illis concessit. Vel ergo Epiphanius et Hieronymus, vel Socrates et Sozomenus mentiuntur. At certe magis credendum est Epiphanio et Hieronymo viris sanctis, et qui vicini fuerunt temporibus Concilii Nicseni, quam Socrati et Sozomeno haereticis, et multo recentioribus.

Deinde, quomodo cohaeret illa narratio de Paphnutio cum canone tertio Concilii Nicseni, ubi prohibetur Episcopis, Presbyteris, Diaconis, ne ullam domi mulierem habeant, prseter matrem, sororem, amitam? Et hoc argumento convictus Lutherus, in lib. de Conciliis, parte prima dicit, Patres Concilii noluisse sequi sententiam Paphnutii, quamvis etiam contrarium Lutherus alibi scripserit.

Denique, qui fieri potest, ut nec Ruffinus, qui multa de Concilio Nicseno et Paphnutio scripsit lib. I historias Ecclesiasticas, nec ullus alius ex veteribus ante Socratem hujus rei meminerit, nec ullum vestigium tantae rei in actis Concilii exstet? Quod autem quidam dicunt, Suidam, qui hujus rei meminit in vita Paphnutii, fuisse paulo post tempora Constantini, aperte falsum est; nam Suidas aliquot saeculis Socrate posterior est, quippe qui scribit etiam vitam Joannis Damasceni.

Chapter 18 of 25