Skip to the text

Caput IX. Septima Propositio

« Ratio eligendi summum Pontificem per solos Cardinales, est omnium optima, et merito conservanda, etsi absolute posset Pontifex eam mutare, si vellet. »

Secunda pars est evidens, quia de jure positivo est, ut Cardinales eligant. Probatur prima pars hujus conclusionis, Primo, inductione. Non debet Pontifex creari per sortes, nec per carnalem successionem, nec per solius praedecessoris nominationem, nec ad suffragia populi, nec ad suffragia totius Cleri, ut jam probatum est, ergo ad suffragia primorum ex Clero: Tales sunt Cardinales; sunt enim praecipui Episcopi, Presbyteri, et Diaconi Romanae Ecclesiae.

Secundo, nulli melius judicare possunt, qualis debeat esse Episcopus eligendus, quam ii, qui sunt Episcopi Gonciliarii, et cum -eo Ecclesiam regunt, et optime norunt Ecclesiastica negotia; tales sunt Cardinales, igitur ad eos rectissime pertinebit electio.

Tertio, ex duratione; nulla enim forma electionis diu durare potuit, praeter istam per solos Cardinales. Constat enim ab anno 1179 usque ad hoc tempus per annos 400, semper electos Pontifices a duabus partibus Cardinalium, juxta decretum Alexandri III, promulgatum inConcilio Lateranensi, ut habemus cap. Licet, extra de electione, nec tamen tunc coepit electio fieri per solos Cardinales, sed diu antea videtur incoepisse. Nam in illo cap. Licet, Alexander III aperte indicat, jam ante coepisse morem istum, ut soli Cardinales eligerent, et solum se constituere, ut non sufficiat major pars Cardinalium, sed requirantur dure partes. Porro ante hoc tempus per 1100 annos, 17 mutationes inveniuntur in electione Romani Pontificis, ut quidam annotarunt.

Quarto probatur experientia, quia nunquam fuerunt pauciora schismata quam hoc tempore. Annotavit Onuphrius in lib. de Pontificibus Romanis, schismata 29 in Ecclesia Romana, ex quibus26 fuerunt usque ad Alexandrum; toto reliquo tempore solum tria; ex quibus etiam tribus unum solum accidit vitio Cardinalium, nimirum illud, quod factum est tempore Urbani VI. Nam illud alterum, quod accidit tempore JoannisXXII, ab Imperatore Ludovico IV excitatum est; postremum vero temporibus Eugenii a Concilio Basileensi.

Quinto probatur; nam haec forma eligendi temperata est ex omnibus aliis bonis et legitimis formis; sciendum est enim quinque modis praecipue consuevisse eligi Episcopos. Primus modus fuit, ut ipse summus Pontifex per se eligeret, qui modus praesertim servabatur olim in novis Episcopatibus erigendis, novisque Episcopis mittendis.

Secundus modus fuit, ut Episcopum eligerent Episcopi omnes ejusdem provinciae, vel major eorum pars, postulato tamen testimonio et consensu Cleri et populi ejus loci, cui Episcopus dabatur: et eodem modo eligebantur Metropolitani et Patriarchae, et ipse summus Pontifex, nimirum ab Episcopis vicinis, seu provincialibus. Et hic modus antiquissimus fuit, et duravit satis diu. De hoc modo loquitur Cyprianus lib. I, epist. 4: « Apud nos, inquit, et fere per universas provincias tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem, cui Praepositus ordinatur, Episcopi ejusdem provinciae proximi quique conveniant, et Episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit, et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit. » Idem lib. IV, epist. 2. testatur, Cornelium Papam electum fuisse a plurimis Episcopis, de testimonio et suffragiis totius Cleri et populi. De eodem modo legimus inConcilio Nicaeno, can. 4. Episcopum debere constitui ab omnibus Episcopis provinciae, et si id fieri nequit, saltem per litteras debere haberi consensum absentium omnium, vel majoris partis, ut exponit can. 6. ejusdem Concilii. Idem habetur in Concilio Antiocheno, can. 19. et in decretis collectis a Martino Bracarensi, cap. 3.

Tertius modus fuit, ut eligeret Clerus et populus civitatis. Hic modus fuit in usu Tom. II.

tempore Chrysostomi, Ambrosii, Augustini, Leonis, Gregorii, ut patet ex locis supra citatis.

Quartus modus fuit, ut Imperatores et Reges, vel soli, vel cum Clero et populo eligerent. Constat enim, Justinianum seniorem post recuperatam Italiam, noluisse quemquam creari Romanum Pontificem, sine sua approbatione, quod servatum est usque ad Constantinum IV, qui juri suorum praedecessorum in hac parte cessit, ut ex Platina et aliis cognosci potest. Constat item, Carolo Magno jus eligendi Romanum Pontificem et alios Episcopos concessum ab Adriano I, et deinde simile jus concessum Othoni a Leone VIII, ut patet ex Gratiano dist. 63. c. Adrianus, et can. inSynodo; si tamen hi canones recipiantur, qui a Gratiano, non ex decretis Pontificum aut Conciliorum, sed exChronico Sigeberti collecti sunt.

Quintus modus fuit, ut soli Canonici, id est, primarii Clerici Episcopum eligerent, qui modus servatur a longo tempore in multis Germaniae locis.

Ex his quinque formis, Prima non potest reperiri in electione summi Pontificis, quia non expedit, ut praedecessor eligat successorem. Reperitur tamen aliquo modo, quatenus haec forma electionis ab ipsius Pontificis decreto manavit. Secunda reperitur in hac forma, quantum ad id, quod erat in ea praecipuum; nam eligunt nunc Episcopi vicini, ut tunc eligebant, nimirum sex Episcopi Cardinales. Tertia non reperitur, quia erat omnium maxime incommoda, ut supra ostendimus. Quarta non reperitur etiam, quia quod Imperatores se miscuerint electioni, factum est vel vi et quasi tyrannide Imperatorum, ut quando Graeci Imperatores nolebant creari Pontificem sine suo jussu, imo etiam nisi pecuniariam summam accepissent; quam consuetudinem tyrannicam fuisse affirmat S. Gregorius in commentario Psalm. IV poenitentialis; vel quia Pontifices ipsi id necessarium judicabant ad Ecclesiai defensionem, ut quando Qarolo Magno et Othoni id Pontifices concesserunt, si tamen concesserunt. At nunc nec Imperatores tyrannice se ingerunt electioni, nec id requiritur ad Ecclesiae defensionem. Imo etiam vix invenitur aliquis pius Imperator, qui hoc jure sibi concesso uti voluerit, et e contrario exstat aperta renuntiatio huic juri facta a Ludovico Garoli filio, can. Ego Ludovicus, dist. 63. et ab Othone I, can. Constitutio, eadem distinctione. Quinta denique reperitur; nam quod sunt Canonici in aliis urbibus, id sunt Presbyteri et Diaconi Cardinales in urbe.

Chapter 7 of 25