Skip to the text

Caput XIV. De distinctione Episcopi et Presbyteri

Existit igitur quaestio: « Sitne Presbyter idem omnino quod Episcopus, ac praesertim jure divino. » Fuit antiqua haeresis Aerii teste Epiphanio heeresi 75. et Augustino lib. de haeresibus, cap. 53. nihil interesse inter Episcopum et Presbyterum; quam haeresim propterea ille videtur excogitasse, ut se ipse consolaretur, quod Episcopus factus non esset, ut aperte significat Epiphanius. Eamdem haeresim postea secutus est JoannesWiclefus teste Thoma Waldcnsi lib. II doctrin. fidei, artic. 3, cap. 60. et nostris temporibus Lutherani et Calvinistae. Siquidem Joannes Calvinus lib. IV Institut. cap. 4, § 2. sic loquitur: « Quibus docendi munus injunctum erat, eos omnes nominabant Presbyteros. Illi ex suo numero in singulis civitatibus unum eligebant, cui specialiter dabant titulum Episcopi, ne ex aequalitate, ut fieri solet, dissidia nascerentur. Neque tamen sic honore, et dignitate superior erat Episcopus, ut dominium in collegas haberet, sed quas partes habet consul in senatu, ut referat de negotiis, consulendo, monendo, hortando; aliis praeeat, auctoritate sua totam actionem regat, et quod decretum communi consilio fuerit, exequatur. Id muneris sustinebat

Episcopus in Presbyterorum coetu; atque idipsum pro temporum necessitate fuisse humano consensu indoctum, fatentur ipsi veteres.» Haec ille. Non dissimilia habent Martinus Kemnitius in examine sess. XXIII Concil. Tridentini. Necnon et Erasmus annotat, ad IV caput. I. ad Timotheum.

At Ecclesia Catholica distinctionem agnoscit, ac docet jure divino Episcopatum Presbyterio majorem esse, tum ordinis potestate, tum etiam jurisdictione: sic enim loquitur Concilium Trident. sess. XXIII, cap. 4: « Proinde sacrosancta Synodus declaratpreeter caeteros Ecclesiasticos gradus, Episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere, et positos, sicut Apostolus ait, a Spiritu sancto regere Ecclesiam Dei, eosque Presbyteris superiores esse etc. » Et canon. 6: « Si quis dixerit in Ecclesia Catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex Episcopis, Presbyteris, et Ministris, anathema sit. » Et can. 7: « Si quis dixerit Episcopos non esse Presbyteris superiores etc. anathema sit. » Eamdem sententiam docent, et defendunt Theologi Docres apud Magistrum in lib. IV sentent. dist. 24. et S. Thom. in 2. 2. qu. CLXXXIV, art. 6.

Nos igitur omissa illa quaestione, quae ad disputationem de Sacramentis pertinet: Sitne unus ordo, unumve Sacramentum Episcopatus, et Presbyterii, aut duo: tria demonstrare conabimur. Primo, jure divino majorem esse Episcopum Presbytero, quod attinet ad ordinis potestatem. Secundo, majorem esse etiam quantum ad jurisdictionem. Tertio, Episcopos inveteri Ecclesia non fuisse in coetu Presbyterorum, quasi Consules in senatu, sed quasi Reges ac Principes in coetu Consiliariorum.

Quod ad primum attinet, facile probari potest, Episcopum majorem esse Presbytero, quantum ad ordinis potestatem, idque jure divino. Nam solus Episcopus ordinare potest Presbyteros, et eo modo generare Patres Ecclesiae; ut Epiphanius ratiocinatur adversus Aerium. Presbyteri autem ordinare non possunt, sed solum baptizare, et eo modo filios Ecclesiae generare. Id autem ita esse docet Damasus in epist. 3. Item Concilium Antiochenum cap. 10. et Ancyranum canone 12. Epiphanius heeresi 75. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et QE-

cumenius, in III et IV. cap. I. ad Timotheum. Item S. Hieronym. in epist. 85. ad Evagrium: « Quid facit,! inquit, Episcopus excepta ordinatione, quod Presbyter non faciat? » Denique S.Leo epist. 88. idem docet, et Ecclesiae consuetudo. Numquam enim est auditum, quod Presbyteri Presbyteros, aut Diaconos, nedum Episcopos ordinaverint.

Esse autem ex jure divino, ut soli Episcopi ordinent, inde colligitur, quod habebatur irritum, si quid in ea re fecissent, qui veri Episcopi non erant. Sic enim scribit Gregorius III, in epist. adBonifacium: « Presbyteri, quos reperisti, si incogniti fuerint viri illi, qui ordinant, et dubium est eos Episcopos fuisse, aut qui eos ordinaverint, si bonae actionis, virique Catholici sint, et ipsi Presbyteri in ministerio Christi. De sancta lege edocti, ab Episcopo suo benedictionem Presbyteratus suscipiant, et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur. » Et ante eum Damasus in epist. 3. loquens de Chorepiscopis, qui cum solum Presbyteri essent, Pontificum more ordinare audebant: « Vacuum, inquit, est et inane, quidquid in praedicto sacerdotii summi egerunt ministerio.» At certe si jure divino Presbyteri ex ipsa sua ordinatione, id est, ex charactare suo sacerdotali haberent, ut ordinare possent, non esset irritum quod facerent, tametsipro- Ehibente cclesia facerent. Praeterea cum ordinatio Sacramentum sit (ut etiam Calvinus admittit) et Sacramenta omnia a Deo sint instituta, certe qui major est ordinis potestate, quae per Sacramentum ordinationis accipitur, is quoque major sit ex divina institutione necesse est.

Idem argumentum fieri potest ex confirmatione baptizatorum, et templorum atque altarium consecratione. Constat enim solos Episcopos, ut ordinarios Ministros, confirmationis Sacramentum posse conferre, necnon templa et altaria consecrare, neque id Presbyteris licere, ut S. Leo docet in epist. ad Episcopos Germaniae et Galliae, et ante eum Damasus in epist. 3. de Chorepiscopis, et ante utrumque Dionysius cap. 4 et 5, Ecclesiasticae Ehierarchiae, ubi dicit solum pis— copum divina ordinatione Chrisma consecrare. Quin etiam videmus Actor VIII Apostolos ipsos, quibus Episcopi succedunt, missos, ut per manus impositionem darent Spiritum sanctum jam baptizatis.

Quod ad secundum attinet de potestate jurisdictionis, Episcopos jure divino Presbyteris esse majores. Probamus primo ex figura Testamenti veteris, quamquam hoc argumentum, ut etiam sequens de distinctione Apostolorum et discipulorum, probat etiam de potestate ordinis. Nam in Testamento veteri erat unus summus Sacerdos Aaron, et qui ei succedebant. Erant preeterea minores Sacerdotes, omnes videlicet filii Aaron, et qui ab illis descendebant. Ac denique erant Levitae caeteri, qui a Levi originem ducebant, sed non per Aaronem. Constat autem jure divino fuisse distinctos hos tres gradus, Pontificum, Sacerdotum, etLevitarum; ita ut Pontifex major esset Sacerdotibus, et Sacerdotes Levitis; nam et consecrationes eorum distinctae erant, et vestes, et officia, ut patet Exod. XXVIII et XL. Levit. VIII. et Numeri III, IV et XX.

Quod autem jurisdictio penes Pontificem esset, non autem penes coetum minorum Sacerdotum, patet ex lib. Deuteronom. cap. XVII: Qui superbierit nolens obedire Sacerdotis imperio, ex sententia judicis moriatur. Quod etiam fatentur Centuriatores Magdeburgens. Centur. I, lib. I, cap. 7, colum. 257: « In Ecclesia, inquiunt, populi Judaici unus tantum erat lege divina Sacerdos summus, quem omnes cogebantur agnoscere, eique parere. » Item quoque fatetur Calvinus lib. IV Institut. cap. 6, §. 2: «Illic, inquit, unum Antistitem praefecit, quem omnes respicerent, quo melius in unitate continerentur. » At Episcopi id sunt in Ecclesia, quod erant Pontifices in testamento veteri, id Presbyteri apud nos, quod illic minores Sacerdotes, ut etiam id Diaconi nostri, quod illorum Levitae, ut docent Damasus in epist. 3. de Chorepiscopis, Hieronymus in epist. ad Evagrium 85. Leo epist. ad Episcopos Germaniae et Galliae 88. Concilium Hispalense II, can. 7. et alii permulti gravissimi auctores.

Et sane nulla ratio permittit, ut distinctior fuerit hierarchia in Testamento veteri, quam in novo cum illud umbrae, istud imagini comparetur ab Apostolo ad Hebr. X. Sequitur igitur, ut sicut in Testamento veteri jure divino Pontifices Sacerdotibus minoribus auctoritate praestabant, ita etiam Episcopi in Ecclesia Presbyteris praestent.

Secundo, probatur hoc idem ex distinc-

tione Apostolorum et discipulorum LXX. Nam Episcopos Apostolis succedere, Presbyteros autem septdaginta discipulis, docent constanter omnes Patres. Yide Concilium Neocsesariense can. 13. Damasum in epist. 3. de Chorepiscopis, Anacletum epist. 2. Hieronymum in epist. ad Marcellam de erroribus Montani, Augustinum tract. in Psal. XLIY. Leonem epist. 88. Isidorum lib. II de divinis officiis, Bedam in cap. X. Lucse, et alios. Porro Apostolos jure divino majores fuisse discipulis septuaginta, satis aperte colligitur. Primum, ex institutione distincta, et diversa. Apostolos enim solum duodecim Dominus esse voluit, Lucse cap. VI. et eos semper fere secum habebat, ac privatim instituebat; discipulos autem LXXII. Lucse X instituit. Praeterea Joan. XX. solis Apostolis dixit: Sicut misit me Pater, et ego mitto uos. Denique Actor. I. Cum exJudse apostasia numerus duodenarius imminutus esset, assumptus est Matthias, nec sine solemni quadam caeremonia, cum tamen esset ille antea ex numero discipulorum.

Tertio, probatur hoc idem ex illis Domini verbis Matthaei XXIY: Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Hsec enim verba S. Hilarius et eseteri Patres in hunc locum, de Episcopis dicta esse volunt; Ex quo intelligimus, ipso Domino instituente, Episcoporum propriam esse curam, et gubernationem Ecclesiae, quo etiam pertinet locus ille Actorum XX: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei.

Quarto, probatur ex antiquitate; nam si jure humano Episcopis Presbyteri praeessent, inveniretur certe principium aliquod hujus institutionis post Apostolica tempora. At ipso tempore Apostolorum is erat Ecclesiae usus, ut Presbyteri Episcopis subessent; nam. I. Timoth. Y. Apostolus ita scribit: Adversus Presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus, aut tribus testibus. Ubi videmus Episcopum Apostolorum tempore judicem Presbyterorum, proinde verum Principem, ac superiorem.

Item Ignatius Apostolorum discipulus in epist. ad Philadelphienses ita scribit: « Boni sunt Sacerdotes, et sermonis Ministri, melior autem est Pontifex, cui credita sunt sancta Sanctorum, cui soli commissa sunt se¬

creta Dei. » Clemens quoque Ignatii aequalis, in Apostolorum canonibus canon. 40: « Presbyteri, inquit, et Diaconi praeter Episcopum nihil agere pertentent; nam Domini populus illi commissus est, et pro animabus eorum hic redditurus est rationem. » Denique Dionysius Areopagita Pauli Apostoli discipulus cap. 5. Ecclesiast. hierarch. describens hierarchiam divinitus institutam; primo loco Pontifices, secundo Sacerdotes, tertio Ministros ponit. Irenaeus, qui proximus Apostolicis temporibus fuit, lib. III, cap. 3: «Habemus, inquit, annumerare eos, qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi, et successores eorum. Nam si recondita mysteria scissent Apostoli, quae seorsim et latenter a reliquis perfectos docebant, iis vel maxime traderent ea, quibus etiam ipsas Ecclesias committebant etc. » Ubi Episcopis dicit commissas esse Ecclesias, ut Apostolorum successoribus. Tertullianus antiquissimus Latinorum, in libro de baptismo: « Jus habet, inquit, dandi Baptismum summus Sacerdos, qui est Episcopus, dehinc Presbyteri, et Diaconi, sed non sine Episcopi facultate. »

Quantum ad tertium, quod Episcoporum auctoritas non sit in coetu Presbyterorum, quasi Consulis in senatu, sed ut Principis in Concilio Consiliariorum sibi subjectorum, primum colligitur ex testimoniis jam citatis B. Pauli, in epist. ad Timotheum, Clementis, Irensei, Tertulliani, deinde ex Conciliis. Omnia siquidem Concilia, tum generalia, tum provincialia, etiam antiquissima, quorum meminit Eusebius, lib. V histor. cap. 23 et 23. a solis Episcopis celebrata sunt.

Constat autem in Conciliis maxime exerceri jurisdictionem, cum leges in eis ponantur, et poenae praevaricatoribus decernantur. Item ex eo, quod multis in locis legimus. Presbyteros ab Episcopis excommunicatos, nusquam autem' Episcopos a Presbyteris. Yide Concilium II Carthaginiense, can. 8 et 9. Denique ex eo, quod soli Episcopi solium, sive thronum habent in Ecclesia, quod est potestatis indicium, unde et imperare Principum more dicuntur a Patribus. Vide Chrysost. in lib. de sacerdotio, Ambr. in lib. de dignitate sacerdotali, et Gregor. Nazianz. in oratione ad Principem irascentem, et populum timore perculsum. Sed jam objectiones diluamus.

Chapter 12 of 25