Caput II. Quae sit regula cognoscendi quid Deus possit
Regula cognoscendi quid Deus possit, vel
sumi potest ab ipso Deo, de cujus potentia agitur, vel ab homine, qui eum cognoscere debet, vel a rebus ipsis, quae per eam potentiam fiunt.
A Deo regulam quamdam sumunt Joannes Calvinus in Catechismo brevi, ubi explicat primum articulum Symboli, et in Institut. cap. 6. § 27. et Petrus Boquinus in libro de Ccena Domini prope finem, ubi de omnipotentia disputant. Dicunt ii homines potentiam Dei non esse separandam a voluntate, et operatione: id enim Deum posse facere, quod reipsa vult facere, et facit; nullam autem esse in Deo potentiam, qua possit facere id, quod non decrevit facere.
Ha?c regula falsa est. et inutilis. Falsa est quia Scriptura? apertissime docent, Deum posse facere multa, qua? nunquam faciet. Matth. iii. et Luca? ni. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahse. In quem locum Chrysostomus, Ambrosius, et Hieronymus, dicunt, posse Deum ex veris lapidibus homines formare: quod tamen nunquam fecit, et probabile est nunquam facturum. Item Matth. xxvi. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum. Et Mare. xiv. Omnia tibi possibilia sunt; transfer calicem hunc a me. Ubi satis aperte indicat Dominus potuisse reparari mundum sine morte sua et potuisse impediri passionem suam per divinam potentiam, et tamen scimus hoc non esse factum. Quod etiam notavit Gregorius Nazianzenus in epist. i. ad Chelidonium: qui rursus lib. iv. de Theologia dicit, posse Deum facere, ut camelus transeat per foramen acus; et ut senex iterum redeat in uterum matris sua?, et renascatur; qua? tamen nunquam fecit. Quare Augustinus in Enchiridio cap. 93. recte scribit multa Deum posse qua? non velit, nihil autem velit, quod non possit; et lib. de spiritu et littera, cap. i. docet, multa esse possibilia Deo, qua? numquam fient, et ponit exemplum de camelo transeunte per foramen acus. Sed quanvis ista regula vera esset, est tamen inutilis, quia non magis notum est nobis, quid Deus velit facere, quam quid possit facere.
Si quis autem diceret, regulam cognoscenda? divina? potentia? esse ejus voluntatem, vel intellectum, in hoc sensu; quod id omne possit Deus facere, vel quod intelligit esse factibile; regulam verissimam daret, sed
inutilem. ^Verissimam quidem, quia in hoc differt Deus a creaturis, quod creaturae multa possunt animo concipere, ut factibilia, et etiam vellefacere, quaetamennon possuntreipsa facere: ac Deus quidquid potest velle, vel intelligere ut factibile, id totum potest facere, et nihil potest facere, quod non potest velle, aut quod non intelligit esse factibile. Sed regula est inutilis, quia non minus obscurum est nobis, quid Deus possit velle, aut intellige facere, ut factibibile, quam quid possit facere.
Ex parte hominis posset accipi haec regula: Id omne posse Deum facere, quod potest homo concipere. Nam cum objectum mentis nostrae, sit ipsum ens, et verum in universum, id quod potest concipi, sive intelligi, revera existere poterit; quod autem non potest concipi, nihil erit; proinde omnia poterit facere, qui poterit id totum, quod homo potest concipere.
Sed haec regula partim est vera, partim falsa. Vera quidem est, quatenus affirmat posse Deum facere, quidquid potest homo intelligere esse factibile: at quatenus negat posse Deum facere quod homo non potest intelligere, fallax est, et contraria divinis litteris. Nam etiamsi totum ens est ex se intelligibile, et id solum, quod non est, non potest intelligi: tamen mens nostra ob suam imbecillitatem, nisi divinitus adjuvetur, siepe fallitur in rebus intelligendis, et multa putat non posse existere, et proinde nec esse intelligibilia, nec factibilia, quse tamen intelligi, fieri, et existere possunt. Hinc dicit Joannes: Major est Deus corde nostro, i. Joan. m. Et Apostolus Ephes. m. dicit, Deum operari supra quam petimus, aut intelligimus. Et S. Augustinus, lib. xxi. de civit. Dei, cap. 3, 6, et 7. ostendit multa esse vera, quae tamen homines intelligere non possunt. Et similiter Hilarius, lib. m. de Trinitate, et alii Patres. Et sane multa nostra? fidei mysteria ethnici philosophi prorsus impossibilia esse judicabant, qua? tamen fideles homines non minus, quam illi periti naturalium scientiarum, verissima esse credunt. Et si potest unus homo interdum ea facere, quse alii homines non capiunt, et nisi facta viderent, crederent nullo modo fieri potuisse, qualia sunt, qua? de Archimede narrantur a Plutarcho in vita Marcelli: quanto magis poterit Deus multa facere supra captum omnium hominum? Atque hoc ipsum verbis fatentur etiam adversarii, ut Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. § 10. et 24. et Petrus Boquiniis in lib. de ccena Domini ubi mysterium Eucharistia? dicunt sublimius esse, quam ut a nobis plene intelligi possit: tamen reipsa satis indicant se nihil velle credere, nisi quod capiunt, cum passim assererent non posse fieri, id quod orbis terrarum credit non modo fieri potuisse, sed etiam factum esse; et mysterium quod ipsi dicunt, superare humanum captum, nullam habeat difficultatem, ut supra ostendimus.
Restat igitur, ut regula sumatur a rebus ipsis. Posset autem dupliciter sumi regula a rebus. Uno modo, si diceremus, Deum habere tantum activa? potentise, quantum est passivse potentise in omnibus rebus, sive in tota natura. Et hoc modo Deum omnipotentem philosophi ethnici fortasse facerent; at Christiani majorem aliquam potentiam Deo tribuere debent, cum fateantur Deum ex nihilo mundum procreasse: qui enim ex nihilo aliquid facit, non pendet a potentia passiva subjecti.
Alio igitur modo regula sumetur a rebus, si dicamus Deum posse facere omnia, quse ullo modo existere possunt, juxta illud verbum Angeli Gabrietis; Lucse i. Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et illud Salvatoris Marci xiv. Omnia tibi possibilia sunt (i). Id autem omne existere potest, quod in sua ratione non dicit non esse, sed tantum esse. Et hoc est, quod scribit S. Thomas i. par. qua?st. xxiv. art. 3. et omnes Theologi, Deum dici omnipotentem, quia potest id omne, quod non implicat contradictionem; quod enim implicat contradictionem, non est possibile ullo modo, quia ponit esse, et non esse simul, et proinde si illud fieret, fieret aliquid, cujus esset non esse. Solum autem non esse, non potest a Deo fieri, quia omne quod fit, debet esse aliquo modo simile ei, a quo fit: Deo autem, qui est ipsum esse, omne quod est, simile est, et solum non ens, non est ei ullo modo simile. Praeterea facere quod non est, non est facere, sed deficere, et proinde ad illud non potentia, sed impotentia requiritur. Et hinc dicimus, Deum non posse mori, non posse peccare, non posse deficere, quia mors, peccatum, defectus formaliter sunt non entia, et illa posse non est potentise, sed impotentiae. Denique est primum principium in lumine naturae; Omne est, aut non
est: quo sublato tollitur omnis cognitio. Itaque etiam adversarii in hoc conveniunt, id non posse fieri, quod implicat contradictionem. Et siquidem in particulari evidenter constaret, qua? sit essentia uniuscujusque rei, simul etiam constaret quid implicet, et quid non implicet contradictionem; et quaestio omnis finita esset: sed quia id non satis constat, ideo laborandum est nobis, ut ostendamus quod volumus.
Chapter 56 of 133