Caput XV. Refellitur error Ruperti
Quintus error, quem Ruperti esse diximus, refellitur primo, quia repugnat apertissimis verbis Domini. Dominus enim ait Joan. vi. Panis quem ego dabo, caro mea est. At panis ille assumptus a Verbo, est quidem corpus Christi, sed non caro Christi; neque enim per assumptionem illam speciem suam mutat: panis autem corpus est, caro non est. Rursus Dominus ait Matth. xxvi: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. At corpus illud panaceum non fuit pro nobis traditum; corpus igitur datum Apostolis a Christo manducandum in ultima coena, non fuit panaceum, sed carneum. Vel si contendas corpus panaceum datum discipulis; oportebit etiam fateri corpus panaceum pro nobis fuisse crucifixum, ut facere deducit Tertullianus lib. iv. contra Marcionem.
Responderi posset do corpore pauaceo propter unionem hypostaticam prtcdicari corpus carneum; ac proinde dici potuisse; Hic panis est corpus illud, quod pro vobis tradetur, ct hic panis est caro mea pro mundi vita; sicut dicimus; Hic homo est Deus, et hic Deus est homo.
At non potest ita responderi. Nam praedicatio diversarum naturarum propter unionem hypostaticam non valet, nisi in iis, quae significantur ut tota quaedam, et integra supposita. Unde non dicimus, Corpus est anima, vel homo est anima: neque dicimus, Hic Deus ( Christus ) est corpus Christi, vel anima Christi, sed tantum, est homo. Eodem igitur modo posita assumptione hypostatica panis a Verbo, liceret dicere, Hic panis est Deus, vel est Christus, vel est homo; non tamen posset dici, Hic panis est caro Christi, vel hic panis est corpus carneum Christi: caro enim, seu corpus carneum significantur, ut partes natura} humanae, non ut integra supposita. Nec potest dici, carnem et corpus Joan. vi. ct Matth. xxvi. accipi pro supposito, seu pro re totali, saltem per figuram intellectionis, quomodo legimus: Omnis caro corruperat viam suam, Gen. vi. et Verbum caro factum est, Joan. i.. Nam pronomina addita in utroque loco cogunt, ut accipiamus carnem et corpus pro parte, non pro toto. Sic enim Dominus ait: Panis quem ego dabo, caro mea est; et Hoc est corpus meum, ubi, mea, et meum, non permittunt ut illa accipiantur pro toto, seu supposito.
Posset quis rursus pro Ruperto respondere, corpus Christi carneum per concomitantiam naturalem esse in Eucharistia simul cum corpore Christi panaceo, quandoquidem unita sunt illa corpora in eodem supposito: et ideo vero dici potuisse de Eucharistia: Hoc est corpus meum, quod pro vobis trade tur.
At neque heec responsio solida est. Nam unio hypostatica non trahit secum concomitantiam unius naturee cum altera; alio qui ubicumque est Verbum cum sua Divinitate, ibi etiam esset humanitas Christi per naturalem concomitantiam: quod falsum esse docent omnes Catholici contra Ubiquistas. Adde, quod Rupertus ipse non admittit istam concomitantiam: namlib. ii. de officiis divinis, cap. 2. dicit, eumdem Christum sursum, id est, in coelo esse in carne; deorsum, id est, in altari, esse in pane.
Secundo posset hic error refutari omnibus ferme testimoniis Patrum, queo supra toto lib. 2. adducta sunt: omnes enim una voce clamant, nobis in Eucharistia dari corpus Christi carneum de Virgine sumptum, et in ligno crucis extensum etc.
Tertio ratione refelli potest. Nam nulla omnino causa reddi potest, cur panem hypostatice Christus assumere voluerit: cur enim hominem assumpserit, tota causafuit, ut hominem liberaret. Ideo enim neque Angelum, neque naturam aliam assumpsit, quia res CcCteree aut non egebant liberatione, aut non poterant liberari: solus homo capax, et indigens liberationis erat. Quorsum igitur panem assumeret, qui nulla liberatione egebat.
Adde, improbabile esse omnino, ut unio hypostatica Dei cum creatura quotidie fiat, et quotidie destruatur: nihil enim majus, et mirabilius Deus creaturis donavit, quam suam ipsius personalitatem, cum Verbum caro factum est. At quis ferat, donum tam
singulare quotidie cum pane communicari, et 'iterum paulo post auferri?
Adde ultimo, quod heec opinio fidem nostram sine causa facit odiosam, ct ridiculam infidelibus, et dat ansam cum fundamento blasphemandi. Nam absurda, quee haeretici falso colligunt, cum dicunt, Christum in Eucharistia posse cadere in terram, rodi a muribus, ire in secessum, comburi etc. secundum hanc sententiam verissima essent. Si enim panis materialis per unionem hypostaticam est corpus Christi, atque adeo Christus pse: quomodo negari posset, Christum, sive ejus corpus cadere, rodi, putrescere, ire in secessum, cremari, cum panis ille cadit, roditur, putrescit, in secessum abit, crematur?
Sed pro hac sententia adduci posse videntur quaedam Patrum testimonia. Nam Cyprianus in serm. decoena Domini comparans Eucharistiam cum Incarnatione, sic ait: « Sicut in persona Christi humanitas videbatur, et latebat Divinitas, ita Sacramento visibili divina sese infudit essentia. » Remigius Remensis in cap. x. prioris ad Corinth. « Caro, inquit, quam Verbum Dei Patris assumpsit in utero virginali in unitate suse persona}, et panis, qui consecratur in Ecclesia, unum corpus sunt. Divinitatis enim plenitudo, quee fuit in illa, replet et istum panem. » Similia habent Haymo in comment. ejusdem loci; et Damascenus lib. iv. c. 14. IIuc etiam trahi possent testimonia Theodoreti in 1. et 2. Dialogo; et Gelasii in lib. detluabus naturis Christi, qui videntur ita vello panem, et corpus Domini uniri in Sacramento, quomodo uniuntur in Christo Divinitas, ethumanitas.
Sed heee omnia facile solvi possunt. Nam Cyprianus, Remigius, et Damascenus cum dicunt, pani sc infundere Divinitatem, intelligunt ita se infundere, ut convertat panem in corpus Domini omnipotentia sua, non autem, ut hypostatice sibi conjungat. Nam Cypianus dicit ibidem aperte panem mutari, quoad naturam, et sic fieri carnem omnipotentia Verbi. Remigius quoque (quem Haymo secutus est) dicit esse idem corpus panem consecratum, ct corpus ex Virgine, quia panis in corpus vertitur. Sic etiam Damascenus multis verbis conversionem panis in carnem docet et probat. Porro Theodoretus et Gelasius comparant Eucharistiam cum Incarnatione propter quamdam similitudinem, non quod in omnibus paria sint: similitudo autem in eo sita est quod sicut in Eucharistia sunt species panis, et etiam est caro Christi, et non confunduntur ista, nec permiscentur; ita in Christo sunt duec naturae inconfusae, et impermistae. Quod autem attinet ad substantiam panis, mutari illam non negant. Nam etiam ipsi ibidem (ut supra docuimus) aperte meminerunt mutationis terreni panis in rem coelestem, id est, carnem Christi gloriosam. At Rupertus contraria via ingreditur, quippe qui in cap. vi. Joannis apertissime docet, a Christo panem fieri corpus, non mutando vel destruendo panem, sed assumendo ad personam suam.
Chapter 69 of 133