Skip to the text

Caput IV. Solvuntur objectiones, quibus adversarii probare conantur implicare contradictionem, ut unum corpus sit in pluribus locis

Adversarii multa argumenta proponunt ac primum ex Scriptura, et Patribus duo argumenta proferunt. Primo, Calvinus in ult. admonit. ad Westphalum, urget illam consequentiam Angeli, Matth. ult. Non est hic, surrexit enim: quse consequentia infirma esset, si posset idem corpus esse in pluribus locis: posset enim discedere, et remanere.

Secundo, proferunt ea loca, ubi Deo tanquam proprium tribuitur, ut non circumscribatur loco, sed ubique sit: Coelum, et terram ego impleo, Hierem. xxm. Et confirmant ex Patribus, qui probant Spiritum sanctum esse Deum, quia ubique est, juxta illud Psal. cxxxvm. Quo ibo a Spiritu tuo? Vide Ambrosium primo libro de Spiritu sancto, cap. 7. Hieronymum et Cassiodorum in Psalmum citatum; Augustinum tertio libro contra Maximinum cap. 21. Basilium lib. de Spiritu sancto, cap. 22. Didymumlib. i. de Spiritu sancto;Cyrillum lib. vii. Dialog. de Trinit. At si corpus Christi posset esse in multis locis, eadem ratione posset esse in omnibus, et tamen non esset Deus: ergo ratio Patrum nihil concluderet. Praeterea Patres, qui scripserunt contra Eutychetem, probant humanam Christi naturam non esse confusam cum divina, quia divina est ubique, humana autem etiam post resurrectionem certo loco circumscribitur. Vide Theodore - tum Dialogo 2. et 3. Vigilium lib. i. et iv. contra Eutychetem, et Fulgentium lib. n. ad Trasymundum, cap. 17.

Addit Wiclef apud Waldensem tom. n. c. 72. alium locum ex Augustino in epist. 3. ad Volusianum, ubi Augustinus dicit, nullum corpus posse esso ubique totum. Posset denique addi alius locus ex lib. 20. contra Faustum cap. ii. ubi sic loquitur Augustinus de Christo secundum praesentiam corporalem: « Simul et in sole, et luna, et in cruce esse non posset. »

Respondeo ad locum Scripturae: Non est hic, surrexit enim; duobus modis. Primo,

consequentia illa Angeli optima est, sed si applicetur (ut applicanda est) ad mentem illarum sanctarum mulierum, cum quibus Angelus loquebatur: illae enim quaerebant corpus Domini mortuum in sepulchro, ut illud ungerent. Quare cum Angelus ait: Non est hic, sensus est: Non jacet mortuus in sepulchro, ut vos creditis. Et id probat, cum addit: Surrexit enim; nec enim poterat mortuus jacere si resurrexerat.

Secundo, consequentia illa optima est etiam absolute, sed moraliter loquendo, ut Angelus loquebatur, non metaphysice. Nam moraliter loquendo, qui resurgit amortenon remanet in sepulchro, sed egreditur: sepulchrurn enim est locus mortuorum, non viventium: tamen fieri etiam potest, ut aliquis vivens in sepulchro jaceat, si velit. Itaque moraliter verissime dixit Angelus: Non est hic, surrexit enim; quamquam absolute potuisset ibi esse Christus, licet surrexisset. Simile est si quis dicat: Talis homo non sedet ad mensam, ccenatus enim est.

Ad alias Scripturas, et testimonia Patrum dico duas esse differentias inter Deum, et corpus Chrfsti, quod pertinet ad existentiam in loco. Prima est, quod Deas roipsa, ac de facto est ubique; corpus Christi, reipsa, ac de facto non est ubique, neque unquam erit, sed uno in loco est localiter, nimirum in coelo; in multis, sacram entaliter; in multis aliis nullo modo. Et hoc sufficit ad salvanda argumenta Patrum de Spiritus sancti divinitate, et de differentia naturarum in Christo. Nam si solus Deus de facto est ubique; certe Spiritus sanctus convincitur Deus esse, quia est ubique et Christi humanitas convincitur non esse confusa cum divinitate, quia non est ubique. Secunda differentia est; quod divinitas non solum est ubique, sed etiam non potest constringi ad unum locum, imo non potest non esse ubique cum sit intrinsece, et essentialiter immensa. At Christi corpus licet possit esse, et sit per Dei potentiam in multis locis, tamen potest etiam redigi ad unum solum locum, quemadmodum ante Sacramenti institutionem in uno solo loco erat; et post mundi consummationem in uno solo loco erit. Et hinc habemus argumentum propositum optime concludere contra Ubiquistas, sed nihil contra Catholicos. Nam Ubiquistce docent, Christi corpus per unionem ad Verbum semper reipsa, et de facto esse ubique, nec posse redigi ad unum locum. Et hoc est, quod ex professo oppugnant, Theodoretus, Vigilius, et alii, qui scribunt contra Eutychetem.

Ad locum autem ex epistola ad Yolusianum, respondeo, loqui Augustinum de corpore existente in loco naturaliter, id est, secundum modum natura* sua; convenientem. Omne enim corpus quantum est, et quia quantum etiam extensum est, ita ut major pars majorem locum, et minor minorem occupet: et implicat plane contradictionem, ut corpus extensum maneat, et tamen sit totum in qualibet parte. Eodem modo in lib. xx. contra Faustum, loquitur Augustinus de corpore Christi: Manichan enim, non arbitrabantur Christum esse unum hominem, sed lucem quamdam expansam per solem, lunam, et omnia alia loca, ut ibidem Augustinus testatur; illum autem, qui in forma humana crucifixus fuit a Pilato, dicebant phantasma fuisse, non verum hominem, Quare Augustinus utitur hoc dilemmate: Si Christus est Spiritus seu phantasma, crucifigi non potuit; si autem est corpus expansum per solem, lunam, et alia loca, non potuit solus simul esse in sole, et in luna, et in cruce, quia corpus expansum per tot loca non potest totum esse in singulis locis. Quod si Augustinus loqueretur de corpore Christi, ut est revera, et non secundum sententiam Manichteorum; respondere possemus, eum loqui de corpore, secundum ordinarium cursum naturas; et non secundum id, quod potest in illo facere omnipotentia Creatoris. Nam ibidem dicit, spiritum nullo modo pati posse in cruce; quod necessario intelligi debet, secundum ordinarium cursum natura); alioqui Augustinus pugnaret secum; quippe qui lib. 21. de civit. Dei, c. 10. scribit, spiritum pati posse ab igne corporeo per divinam potentiam. Et certe si potest alligari spiritus igni corporeo, ut ab eo recipiat pcenam miris, sed veris modis, ut Augustinus loquitur, cur non posset alligari cruci, et ab ea poenam recipere miris, sed veris modis? sed de hoc argumento satis.

Secundo, afferunt etiam philosophicas / rationes. Ac primum Joannes Wiclefus illo argumento utebatur; non potest aliquid simul esse in duobus temporibus; ergo nec in duobus locis.

Secundo, Calvinus, et Petrus Martyr argumentantur ab unitate rei; Si unum corpus sit io diversis locis simul, erit unum, et mul¬

ta. Nam non continuatur corpus ut est in altari, cum eodem, ut est in coelo; ergo divisum est; ergo non unum; et tamen ponitur esse linum; ergo unum, et non unum.

Confirmatur primo, quia si ponatur corpus unum in pluribus locis, erit in loco, et non in loco; nam erit in loco, imo in locis, ut ipsi ponimus, et tamen non erit in loco: quia omne, quod est in loco, aut circumscribitur loco, aut saltem ita continetur, ut non sit alibi, quod Theologi vocant esse in loco definitive. At corpus Christi non ita est in coelo, aut in altari aliquo, ut non sit etiam alibi; non igitur est in loco.

Secundo, quod incipit esse alicubi, ubi antea non erat, aut venit eo per motum localem, aut ibi generatum est. Sed corpus Christi non venit de ca*lo ad altare per motum localem: quia quod movetur localiter, deserit unum locum, ut acquirat alium; Christus autem nunquam deserit coelum, neque generatur in altari; non enim potest id, quod est, fieri: non ergo potest fieri, ut sit Christus simul in coelo, et in altari.

Tertio, sequuntur multa) contradictiones, si idem corpus sit in pluribus locis. Nam poterit esse sursum et deorsum, proinde remotum, et non remotum ab eodem loco: item moveri, et quiescere, accedere ad unum locum, et simul ab eo recedere: item poterit uno in loco summe calefieri, in altero frigefieri: vel etiam uno in loco vulnerari, et occidi, in altero bene valere: qua) sunt apertissime repugnantia.

Respondeo, [de his argumentis rectissime dici potest, quod ait Augustinus lib. xxii. de civit, cap. ii. « Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, quam possidet vanitas. » Nam quod una res non possit esse in duobus temporibus, non nascitur ex ipsa re, sed ex temporibus, qua) non possunt esse simul, cum semper fluant: unde non est simile in locis, qua) permanent. Ad illud autem de unitate, jam antea responsum est, unitatem essentialem rei non pendere ab unitate loci, cum prius sit rem esse unam, quam esse in uno loco, sed pendere ab internis suis principiis. Itaque imaginatio quidem non potest concipere unum corpus in diversis locis, sed ratio tamen judicare potest, si sana sit, falli imaginationem, sicut fallitur, dum Deum, vel animam non potest cogitare in diversis locis, vel duo corpora in uno loco.

Ad illud de continuatione dico, corpus

Christi, ut est in altari, non continuari cura corpore, ut est in coelo, nec tamen esse cliscontinuum, vel divisum ab illo. Nara continuari et dividi, est eorum, quae multa sunt, sive sint tota quasdam, sive partes ejusdem. Corpus autem, ut in cusio, et in altari, non sunt duo tota, nec partes ejusdem, sed idem omnino totum.

At, inquies, intercedunt inulta corpora inter corpus Christi, ut in coelo, et ut in altari est: ergo discontinuum, et divisum, est a seipso. Respondeo, hoc argumento recte probari, loca ipsa esse discontinua, nimirum coelum, ct terram, et per hoc etiam corpus Christi divisum esse a se respectu loci, sed non respectu proprias substantias, sive quantitatis, ut supra dictum est.

Ad primam confirmationem respondere S. Thomas: Corpus Christi esse in coelo circumscriptive, in Sacramento, autem non esse in loco, nec circumscriptive, nec definitive secundum se, tamen ratione dimensionum panis esse circumscriptive in omnibus locis, ubi sunt hostiae consecrata;.

At quia nos existimamus, posse corpus Christi esse in pluribus locis etiam localiter, et visibiliter, ideo dicimus corpus idem posse esse circumscriptive, et etiam definitive in pluribus locis. Nam ut corpus sit circumscriptive in aliquo loco, tantum requiritur, ut commensuretur illi loco; ita ut termini loci et locati sint simul: non autem requiritur ut non sit alibi, tanquam in alio loco; ex hoc servatur in prsesenti. Nam corpus Christi in coelo commensuratur loco suo, quem ibi habet; et quando simul erat in terra, cum videlicet apparuit Paulo, commensurabatur in loco suo, quem in terra, vel in aere habebat. Itaque in utroque erat circumscripti ve.

Dices, si corpus aliquod commensuretur loco trium cubitorum, et ponatur in duobus, vel tribus locis aequalibus, nonne occupabit spatium sex, vel novem cubitorum? Quomodo ergo commensuratur, et circumscribitur loco trium cubitorum?

Respondeo: dupliciter potest intelligi, ut corpus trium cubitorum, occupet spatium novem cubitorum. Uno modo, quia magnitudo talis corporis commensuretur tali loco, et hoc modo fieri non potest, ut corpus trium cubitorum, occupet spatium novem cubitorum.

Altero modo, ut magnitudo talis corporis non commensuretur, nisi loco trium cubito¬

rum, tamen eadem magnitudo, bis, aut ter ponatur in loco: et hoc fieri posse contendimus. Idem dici potest de modo existendi definitive. Nam, ut aliquid sit definitive in loco, satis est si definiatur certo quodam spatio, ita ut in toto illo sit, et non in majori; sive sit in alio loco etiam definitive, sive non: et hoc modo corpus Domini in qualibet hostia potest dici esse definitive, quia est in tanto spatio, quantum occupat hostia consecrata, et non in majori. Quod si quis contendat esse in loco tam circumscriptive, quam definitive, id requirere, ut res nullo modo sit alibi; dicere possumus dari tertium modum existendi in loco, nimirum per solam praesentiam, quomodo Deus est in loco: et hoc modo esse in loco ea corpora, quae per divinam potentiam simul sunt in variis - locis.

Ad Secundam confirmationem dico, Domini corpus incipere esse in altari, ubi antea non erat: non per generationem, nec per motum localem, sed per conversionem panis in ipsum. Nec desunt exempla similia. Nam cum homo per nutritionem augetur, anima rationalis incipit esse in materia illa allata, ubi antea non erat, et tamen non producitur anima nova, nec movetur localiter, sed solum incipit informare materiam sibi adjunctam, quam non informabat. Et contra, cum membrum aliquod abscinditur, anima desinit ibi esse, et tamen non perit, nec recedit localiter: sic etiam Deus cum aliquid in mundo nascitur, incipit in ea re osse, ct cum illud perit desinit ibi esse, et tamen nec generatur, aut corrumpitur Deus, nec localiter accedit, aut recedit.

Ad tertiam confirmationem varie Theologi respondent. Alii enim existimant ex positione unius corporis in diversis locis, multiplicari respectus, non autem absoluta; ut verbi gratia, dicunt idem corpus in ccelo, et in terra existens, habiturum varias relationes, ita ut dicatur esse propinquum terra;, ut est hic, quam relationem non habebit, ut est in ccelo, et contra. At si hic calefiat, etiam ibi erit calidum etc. Alii putant etiam absoluta multiplicari, et eousque progrediuntur, ut dicant posse cumdcm hominem uno in loco ebrium esse, in alio sitire; imo in uno mori, in altero vivere.

Sed media via tutissima esse videtur. Pro qua intelligenda, notandum est, unum corpus in pluribus locis positum, habere unum esse substantiale, sed multa esso localia. Ex quo fit, ut illa omnia multiplicari debeant, quas consequuntur esse locale: illa autem non multiplicentur, quee aliuncfe proveniunt, quam ex esse locali.

Ac primum relationes ad loca necessario multiplicabuntur: quia cum sit corpus vere in pluribus locis, et relatio terminetur ad ipsa loca, quas plura sunt, non potest ipsa relatio non multiplicari. Itaque erit idem corpus sursum et deorsum; remotum, et propinquum; poterit moveri ad locum, et quiescere in alio loco. Neque absurdum est in eodem subjecto esse contrarias relationes, cum insint in eo subjecto per diversa fundamenta, aut diversas fundandi rationes. Nec tamen implicatur hic ulla contradictio.

Nam etsi possit dici propinquum, et remotum: et etiam remotum, et non remotum: sed sub diversa ratione, ut nimirum est in diversis locis; illa enim dicuntur contradicentia, quse conveniunt uni respectu ejusdem, eodem tempore, loco, modo etc. Ac ne mirum id esse videatur, exemplum afferre possumus animas humanse, quee cum in toto corpore, et in quolibet membro sit tota, certe ut est in capite, est remota a terra, ut est in pedibus, non est remota: et si quis unam manum moveat, altera quiescente; nonne etiam anima simul movebitur, et quiescet? Hasc igitur de relationibus ita se habent.

Idem porro judicium esse videtur de actionibus, quas terminantur ad loca, ut si verbi gratia, una facula ponatur in multis locis, omnia illa simul illustrabit, et si applicentur in omnibus locis combustibilia, omnia comburet. Itaque posset fieri per divinam potentiam, ut una facula totum mundum illustraret, si poneretur in pluribus locis. Nam causa cur una facula posita in uno loco non illuminet ea, quee procul absunt, est, quia illa non sunt intra spheeram activitatis illius faculae.

At si facula ponatur in pluribus locis, jam erunt illa omnia intra spheeram activitatis ejus, nec propterea tamen sequetur, faculam illam esse soli ecqualem, aut agere ultra suam virttftem; nam ipsa sua virtute non illuminat, nisi modicum sibi proportionatum, sol autem sua virtute illuminat totum orbem: sed ex positione in multis locis id illi faculee accedit, ut multas habeat sphseras activitatis, omnes tamen exiguas, et sibi proportionatas. Et simile est omnino de corpore trium cubitorum, quod (ut supra diximus) occupare potest spatium sex, et novem cubitorum,

non unica extentione sua, sed quia soepius illa extensio ponitur in loco. Atque haec dicta sunt de actionibus corporis locati, quse recipiuntur in ipsis locis, vel aliis extrinsecis corporibus.

Contrarium porta judicium esse debet de his, quas recipiuntur in corpore locato: quas enim recipiuntur in corpore, sive sint actiones, sive qualitates, sive qusecumque alia, non multiplicantur, quia corpus unum est, non multa. Itaque si corpus uno in loco calefiat, etiam in alio erit calidum, et si uno in loco sit prope ignem, in altero prope glaciem; nec summe calefiet, nec summe frigefiet, sed eodem modo alterabitur, atque alteraretur si in eodem loco applicarentur ei contraria illa agentia: et si uno in loco vulneretur, aut occidatur; in altero etiam vulneratum apparebit, et morietur: et si uno in loco comedat, in altero non esuriet, etiamsi non comedet, quia idem est corpus. Sed de his satis multa \dicta sunt.

Chapter 58 of 133