Skip to the text

Caput XII. Refellitur Secundus error Bercngarianorum

Antequam ad sententiam Ecclesia) confirmandam veniamus, refellendi sunt s errore delirantium: idque quam brevissime fieri poterit, quod errores illi, excepto primo et postremo, extincti ac sepulti jam sint: postremus autem, qui est de Ubiquitate, a nobis alio loco diligenter fuerit confutatus; primus autem iisdem argumentis confutandus sit, quo sententia vera confirmanda.

Igitur secundus error (primum enim differemus in alium locum) facile refutari potest. Primo, quia (ut Guitmundus scribit lib. iii.) fundamentum hujus erroris erat, ne daretur indignis corpus Domini. At hoc fundamentum pugnat cum Apostolo, i. Gorinth. ii: Qui manducat indigne, judicium sibimanducat etc. quem locum supra lib. i. exposuimus, ubi etiam ostendimus consensum Patrum in eamdem doctrinam, et respondimus testimoniis Augustini, quae contra a Calvino afferuntur, et olim ab auctoribus hujus secundi erroris afferebantur.

Secundo, cum Sacerdos solus communicaturus est, ut s®pe accidit, si is forte indignus sit, vel consecrabitur panis, et convertetur in carnem Domini, ipso impio Sacerdote agente, vel non. Si consecrabitur; ergo impius sumet corpus Domini, si non consecrabitur; ergo pendet consecratio a bonitate, et malitia ministri, queo est antiqua hceresis Donatistarum, jamdudum explosa a Catholica Christi Ecclesia.

Tertio, si esset vera ea sententia, numquam sciremus an aliqua hostia sit vere consecrata; nec posset Sacerdos, nisi temere, dicere: Corpus Domini Jesu Christi; nec liceret ullam hostiam venerari. Nam nemo scit, qui sint justi, qui peccatores; et secundum hanc sententiam non est hostia vere consecrata, nisi quam justi accipiunt.

Quarto, oporteret novum et continuum miraculum Dei in consecratione, et distributione Eucharistia) adesse, quo fieret, ut Sacerdote consecrante, vel nulla pars consecraretur, si omnes communicaturi essent indigni, vel totum consecraretur, si omnes essent digni; vel partim consecraretur, et partim non consecraretur, si pars communicantium digna esset, pars indigna: et rursum in distributione opus esset novo miraculo, quo fieret, ut Sacerdos non erraret in distributione, licet ignoraret quee sint partes vere consecrat®, et qui sint homines vere digni. At ejusmodi miracula sine ullo fundamento Scriptura), Conciliorum, Patrum asserere, mera stultitia est. Sed de his satis.

Chapter 66 of 133