Skip to the text

Caput XXIII. Refelluntur Kemnitii objectiones

Superest, ut ad ea respondeamus, quae adversarii contra transubstantiationem objiciunt. Ac primum solvam argumenta Kemnitii: ipse enim omnia collegit, quae Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. 1. et Calvinus in lib. iv Instit. cap. 17. § 13. 14. et 15. contra transubstantiationem scripserunt. Deinde solvam argumenta Petri Martyris, quia multa nova addidit ad supriora.

Igitur Kemnitius Lutherum et Calvinum secutus, primo loco proponit argumentum a nomine transubstantiationis, quod nomen peregrinum et barbarum transubstantiationis, Concilium hoc invenerit, quod signum et novae, peregrinse, et barbarie sententiae.

Respondeo primo, stultum esse, cum de re constet, litigare de nomine: de re autem ita constat, ut non possit magis constare. Nam Patres, ut supra vidimus, dixerunt panem substantialiter converti in carnem Christi, manentibus tamen accidentibus panis; et Hugo dixit, substantiam in substantiam ire; et Guitmundus, Algerus, Petrus Cluniasensisante hoc Concilium ex professo

disputarunt, mutari substantiam panis, accidentibus non mutatis, quae actio non potest uno verbo significari, nisidicamus transubstantiari,

Secundo licuit Concilio Nicaino in ipso symbolo ponere nomen ogooucnoc, et Concilio Ephesino nomem Gsotoxo?; majori igitur ratione licuit Concilio Lateranensi in confessione fidei nomen transubstantiationis ponere. Nam in Concilio Nicaeno 318 Episcopi fuerunt, in Ephesino 200, at in Lateranensi Episcopi supra 400, et Patres in universum plusquam 1000. Deinde ante Nicienum, et Ephesinum Concilium pauca testimonia veterum extabant de re ipsa: at ante Lateranense innumerabilia. Neque obstat, quod nomen 6u.oou<yt o?, non fuerit primo inventum in Concilio Nicaeno, ut nos ostendimus in ii. lib. de Christo, cap. 1, nam satis est, quod in eodem Concilio fuerit publice ab Ecclesia receptum, et stabilitum, ut Augustinus affirmat lib. m. contra Maximinum, cap. 14. Praeterea, ante Nicaenum Concilium non extabat unum aliquod nomen aequivalens nomini 6;jloou3io?: at ante Concilium Lateranense exstabant multa nomina aequivalentia nomini transelementationis. Nam Patres passim vocant conversionem, ettransmutationem, et Theophylactus in cap. xiv. Marci vocat transemetationem, quae certe vox nihil minus significat, quam transubstantiatiomaae transelementatio significat mutationem totius rei usque ad prima elementa, idest, usque ad ipsam materiam, quae ab Aristotele elementum vocatur. Denique, si mutatio solius formae dicitur a Graecis gETagop^ocK, et a Latinis transformatio, et mutatio externae figurae, dicitur transfiguratio etiam in Evangelio, cur mutatio substantiae non poterit recte dici transubstantiatio?

Deinde proponit argumentum negativum hoc modo: « Verissimum est illud axioma, nihil pro articulo fidei Ecclesia) proponendum esse, quod non ex manifestis, certis, et firmis Scripturae testimoniis aperte ostendi et probari potest. Sed transubstantiatio ab Andradio(uno videlicet ex Catholicis Doctoribus) collocatur inter- illas res, quae nullis Scripturae sacrae testimoniis aperte definitae, et explicatae sunt. Scotus item Cameracensis, et alii diserte fatentur, nec verbis Scripturae, nec symbolis fidei, nec veterum sententiis cogi nos ad dogma transubstantiationis. »

Respondeo, ad singulas partes argumenti.

Axioma Kemnitii falsissimum est: nam si nihil pro articulo fidei proponendum est, quod non ex manifestis Scripturis probari possit, certe pro articulo fidei proponi non poterit, quod libri Evangelistarum, et epistola) Pauli sint Scriptura) divinse: id enim ex nulla Scriptura, sed ex traditione sola probari potest. Remoto autem ab articulis fidei, quod libri illi sint Scriptura) divinse, simul concident omnes alii articuli, qui ex Scripturis illis probantur. Axioma igitur Kemnitii universam fidem destruit.

Quod autem ex Andradio, et Scoto, atque Gameracensi Kemnitius refert, mala fide, ut ei solemne est, refert. Nam Andradius in lib. de ccena Domini, non dicit absolute • transubstantiationem in rebus numerari, quse ex Scripturis probari nequeunt, sed ex hypothesi loquitur, ac dicit: « Etiamsi transubstantiatio ex manifestis Scripturis, ut tu, inquit., arbitraris, probari non posset, tamen furor esset in iis rebus, qua) ex certis locis Scripturarum, nec probari, nccrefelli possent, velle suo judicio potius, quam toti Ecclesiae credere. » Itaque Kemnitius ex hypothetica Andradii sententia, absolutam fecit, ut calumiandi occasionem haberet: qua ratione posset etiam dicere, Christum esse mendacem, idque probare ex ipsius Christi testimonio, qui dixit, Joan. vin. Si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis, mendax.

Ubi etiam obiter notanda est alia impostura Kemnitii contra eumdem Andradium. SicKenmitius loquitur loco citato: « Andradius meus texit tale argumentum: Scriptura affirmat non esse apud Deum impossibile omne verbum; ergo credenda est transubstantiatio, c-tsi natura) vires, ac modum superet»; ac deinde argumentum ineptum facile eludit. Sed nunquam Andradio venit in mentem, ut tale argumentum faceret: nec enim ex omnipotentia probat transubstantiationem fieri, sed non esse impossibilem. Legatur locus Andradii, et per se mendacium cadet.

Non dissimili arte in Scoto, et Cameracensi Kemnitius ludit: Scotus enim in iv. dist. 11. qusest. 3. quem sequitur Cameracensis, tria dicit. Primo, potuisse Deum efficere, ut in Sacramento vere adesset corpus Christi cum pane; et si hoc fecisset, mysterium futurum fuisse facilius, et minus miraculorum in se continens. Quod quidem aliqui negant, alii concedunt: sed res ad fidem

non pertinet, neque de eo est nobis cum haereticis controversia.

Secundo dicit, non extare locum ullum Scriptura) tam expressum, ut sine Ecclesia) declaratione evidenter cogat transubstantiationem admittere. Atque id non est omnino improbabile. Nam etiamsi Scriptura, quam nos supra adduximus, videatur nobis tam clara, ut possit cogere hominem non protervum: tamen an ita sit, merito dubitari potest, cum homines doctissimi et acutissimi, qualis in primis Scotus fuit, contrarium sentiant.

Tertio addit, quia Ecclesia Catholica in generali Concilio Scripturam declaravit, ex Scriptura sic declarata manifeste probari transubstantiationem. Non enim potest non esse verus Scriptura) sensus, quem is tradit, qui Scripturam condidit: idem autem Spiritus sanctus est, qui et Scripturam dictavit Apostolis, et Prophetis, et qui eam per Ecclesiam declaravit, Utinam modum istum loquendi Scoti Kemnitius, et ca)teri Lutherani imitarentur; nulla enim controversia remaneret.

Unum tamen addit Scotus, quod minime probandum est; ante Lateranense Concilium non fuisse dogma fidei transubstantiationem: id enim ille dixit, quia non legerat Concilium Romanum sub Grego rio VII, neque consensum illum Patrum, quem nos supra adduximus.

Ad argumentum igitur Kemnitii respondeo, dogma transubstantiationis ad fidem Catholicam pertinere, quia colligitur ex Scriptura divina, secundum explicationem communem Patrum, et juxta declarationem Ecclesia) in Conciliis generalibus.

Tertium argumentum sumit Kemnitius ex illis Scripturis, qua) Eucharistiam panem appellant: siquidem ante benedictionem vocatur panis, Matth. xxvi: ( Accepit panem, et de ipso quod accepit, ait): Hoc est corpus meum. Et ne dubium esse posset, an particula demonstrativa denotaret id, quod acceperat Dominus, Lucas et Paulus id expresserunt in altera specie, siquidem dicunt: A ccepit poculum, benedixit, dedit illis, et ait: Hoc poculum ete. Ergo simplex historia cogit ut dicamus panem esse corpus Domini, et poculum vini esse poculum sanguinis. At quomodo potest panis esse corpus si nullus sit ibi panis? et vinum esse sanguis, si

milium sit ibi vinum? Deinde post benedictionem in ipso usu Paulus Eucharistiam I Gorinth. x. etxi. quinquies panem appellat: Panis quem frangimus. De uno pane participamus. Quoties manducabitis panem hunc. Qui manducaverit hunc panem indigne. Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat. Ergo verus panis est in Eucharistia, non autem spectrum panis, id est, accidentia sine substantia: « Haec argumenta, inquit Kemnitius, sunt perspicua, firma, et valde urgentia. »

Respondeo: Quod pronomem, Hoc, non demonstret panem materialem, satis aperte demonstravimus in lib. i. cap. 10 et 11. neque opus est illa repetere, quia quod pronomen, Hoc, demonstret panem materialem, utile est Calvinistis, contra quos tunc disseruimus, Lutheranis autem non modo nihil prodest, sed vehementer obest. Quare valde miror Lutheri, Kemnitii, et aliorum imprudentiam, qui tantopere urgent, panem demonstrari pronomine illo: quanto enim fortius id probant, tanto seipsos fortius ligant, et impediunt. Nam (ut supra deduxi) si Dominus ait: Hic panis est corpps meum, necessario sequitur, ut aut falsa sit Domini sententia, si nimirum proprie panis materialis dicatur esse corpus Domini, quod aperte implicat contradictionem: aut panis si corpus non proprie, sed figurate, quod volunt Calvinista:: aut denique panis non manens panis, sed benedictione mutatus sit in corpus Domini, qua3 est sententia Ecclesias Catholicae, et verissima.

Ad illas ergo argutias: « Si panis est corpus Domini, ergo panis manet». Respondeo, falsum esse, panem esso corpus Domini, nisi addas, aut certe subintelligas, mutatum. Panis enim mutatus vere est corpus Domini: sed tunc non sequitur, debere manere panem; nam panis mutatus non est, sed fuit panis. Simile est, si dicas: Homo occisus, est cadaver: neque enim inde colligi potest; ergo homo manet, sed potius colligitur non manere, quia homo occisus non est homo.

Quod attinet ad alteram partem argumenti de nomiqe panis post benedictionem, respondi etiam lib. i: cap. ult. siquidem ea loca a Calvinistis objiciebantur: nunc breviter respondeo, apud Paulum panem vocari post consecrationem non spectrum, nec accidentia sine subjecto, sed verum cibum

supersubstantialem qui panis dicitur, vel quia ex pano factus est, vel quia figuram externam panis retinet, vel quia habet effectus, et proprietates panis, vel quia more Hebraico omnis cibus dicitur panis: siquidem manna vocatur panis in Scriptura frequentissime, Exod. xvi. Sap. xvi. Psal. lxxvii, Joan. vi.

Sed solutio ista Kemnitio non satisfacit: dicit enim esse valde absurdum in Scripturis ita ludere, ut in eodem capitulo modo panis accipiatur proprie, modo metaphorice. Cum ergo I Corinth. xi. panis omnium consensu accipiatur proprie pro pane triticeo, quando Paulus ait: A ccepit panem, et gratias agens ete., oportet etiam paulo infra proprie accipere, quando idem ait: Quotiescumque manducabitis panem hunc etc.

Respondeo, non est ita absurdum, ut Kemnitius putat in eodem cap. varie accipere aliquam vocem, quando analogia aliqua, et similitudo inter eas res invenitur. Nam Exod, vix, virga Aaron vocatur virga, antequam verteretur in colubrum; et rursum in eodem capitulo vocatur virga, cum esset coluber, non virga: Devoravit, inquit Scriptura, virga Aaron, virgas Magorum.

At instat Kemnitius; nam Exod. vn, aperte declarata est conversio virgarum in colubros: ea autem declaratione facta, non est absurdum idem nomen tribui rei ante et post conversionem. Paulus vero non declaravit transubstantiationem, I ad Gorinth. n. quare sine fundamento asseritur, panis nomen accipi variis modis apud Paulum.

Respondeo, aliud exemplum ex ipso Paulo adduci potest, ubi nulla notatur conversio, et tamen idem nomen varie accipitur, I Corinth. 10. cum. dicitur: Panis quem frangimus, de pane triticeo Paulus loquitur secundum Kemnitium; et de pane ccelesti, id est, de corpore Christi naturali secundum Catholicos; et tamen ibidem Paulus ait: Unus panis multi sumus, ubi non de pane triticeo, nec de corpore Christi naturali, sed de Ecclesia loquitur. Adde, quod Apostolus I Corinth. xi. satis aperte declaravit variam panis significationem, ex mutatione facta in pane. Nam ante consecrationem absolute nominavit panem, dicens: Accepit panem; post consecrationem autem semper addidit pronomen, quo indicaretur sermonem esse de pane consecrato, et mutato; ait enim;

Quotiescumque manducabitis 'panem hunc, id est, panem sic benedictum, et consecratum, et proinde mutatum in aliam substantiam. Acide, quod de pane non mutato falsum esset, quod Paulus dicit: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat, et, reus erit corporis, et, non dijudicans corpus Domini.

Quartum argumentum Kemnitius sumit a ratione Sacramenti. Nam secundum Scripturas Eucharistia Sacramentum est sicut Baptismus. At si desit substantia panis, tollitur ratio Sacramenti; ergo non est Scripturis conformis ista transubstantiatio. Assumptio probatur. Primo, in Sacramento requiritur, ut sint dute res, materia, et forma; res terrena, et coelestis; verbum enim accedens ad elementum, non annihilat elementum, sed facit Sacramentum. At transubstantiatio tollit materiam, et rem terrenam, et annihilat elementum.

Secundo, Sacramenta sunt instituta ad confirmandam fidem rerum invisibilium per signa visibilia: ideo enim abluimur in Baptismo, ut credamus nos ita vere, et certo interius lavari per gratiam, ut exterius lavamur per aquam, et eodem modo panem manducamus in Eucharistia, ut credamus nos ita vere, et certo accipere corpus Domini, ut accipimus panem externum. Sed si ille non est panis, sed spectrum panis, et ludificamur, ac decipimur in symbolo externo; quomodo fides rerum coelestium confirmabitur?

Tertio debet esse analogia inter Sacramenta, et rem, cujus Sacramenta sunt, juxta Augustinum in epist. 23. Duplex autem analogia est in Sacramento Eucharistiae. Una, quod sicut panis materialis alii, et sustentat corpus animale, ita corpus Chr isti est cibus nutriens, et sustentans novum, et internum hominem. Altera, quod sicut panis triticeus est quaedam substantia ex multis granis coacta, ita unum corpus efficiuntur, qui de uno illo pane Eucharistiae participant. Quae significationes omnes intercidunt, si substantia panis tollitur.

Respondeo: Substantia panis non pertinet ullo modo ad rationem Sacramenti Eucharistiae, sed sola accidentia externa, ut supra obstendimus lib. n. cap. 9. Sacramentum enim est signum sensibile, cui per accidens est, ut habeat substantiam annexam, vel non habeat.

Ad Primam probationem dico, rem terrenam in Eucharistia esse species illas sensi¬

biles, quae terrenis sensibus percipiuntur; materiam autem, ex qua Sacramentum conficitur, dico esse verum panem triticeum, qui in Sacramento jam confecto remanet, quatenus opus est, id est, remanet quantum ad id, quo Sacramentum, id est, signum sensibile est. Porro verbum ad elementum accedens, non annihilat elementum, sed tamen mutat eo modo, quo opus est, ut fiat hoc' magnum, et.mirabile Sacramentum. Quod autem nulla sit in hac mutatione annihilatio, et supra breviter docuimus, et infra iterum docebimus in solutione argumentorum Petri Martyris.

Ad secundam probationem dico, ad fidem confirmandam rerum invisibilium, satis esse si externum signum vere percipiatur, etiamsi * non sequatur effectus ejus signi, ut est res naturalis. Explico: in Baptismo aspergimur aqua, ad significandam internam lotionem animse, et tamen non est opus, ut reipsa sordes corporis aqua illa purgentur, sed satis est si leviter ab illa aqua contingamur. Non enim aspergimur, ut lavemus corpus, sed solum gratia significationis, et ideo satis est si ita ab aqua attingamur, ut est signum internae ablutionis. Sic igitur in Eucharistia, quia non sumimus cibum corporalem, ut caro inde nutriatur, et pinguescat; sed solum gratia significandae internae refectionis, ideo satis est, si vere corporali ore sumamus panem, quatenus significare potest. Significat autem panis ratione accidentium, quae sola sunt signa sensibilia; itaque satis est, si panis sumatur, quoad accidentia. Neque est hic ulla ludificatio, quia norunt fideles se non sumere panem illum, nisi causa signi; signum autem verissimum, et verissime sumunt. Adde, quod etiam adversarii id fateri coguntur. Nam si forte detur alicui ab ipsis tam exigua particula panis consecrati, ut non sufficiat ad hominem alendum corporaliter; vel detur magna quidem portio, sed homo qui reci jit, et virium debilitate, et gravi morbo nutriri nequeat: non propterea negabunt verum Sacramentum ab illo fuisse acceptum; non igitur est opus ut cibus ille nutriat, sed tantum ut si nutritionis signum. Adde ultimo, quod etiam species Sacramenti nutrirent, si in magna copia sumerentur: sicut enim divino miraculo manent sine subjecto, ita etiam nutriunt, ut Theologi docent.

Ad tertiam probationem dico, analogiam inter panem, et Christum non requirere, ut

panis vere nutriat, et ex multis granis constet, sed satis esse si naturaliter repraesentet eam rem, qua} vere nutrit, et ex multis granis constat. Nam Spiritus sanctus apparuit in specie columba} oh analogiam inter columbam et Spiritum sanctum; et tamen non fuit opus, ut illa columba esset vera columba, quoad substantiam, sed satis fuit, ut speciem exteriorem columbae haberet. Et serpens aeneus Christum repraesentas it ob analogiam inter serpentem, et Christum, et tamen non fuit ille verus serpens, quoad substantiam.

Ultimo ex Patribus multa collegit Kemnitius contra transubstantiationem, sed ea omnia explicata sunt a nobis in ii. libro: nam illa eadem afferebantur etiam a Calvinistis contra veritatem corporis Domini in Eucharistia. Vide quse diximus de testimoniis Irenfei, Ambrosii, Theodoreti, Gelasii et Isichii. Horum enim duntaxat testimonia adducit, et cum nihil novi afferat, frustra in eorum confutatione immoraremur.

Chapter 77 of 133