Skip to the text

Caput XIX. Probatur ex verbo Dei transubstantiatio

Nunc tandem confirmanda est sententia Catholicae Ecclesiae, quae docet, panem con¬

verti in corpus Domini, et eam conversionem esse propriam rationem praesentiae corporis Domini in Eucharistia: ex quo simul confutabitur prima sententia Berengarianorum, quam etiam Lutherani sequuntur de simplici conjunctione panis cum corpore Domini in hoc Sacramento.

Primum autem argumentum ducitur ex illis Domini verbis: Accipite, et manducate, hoc est enim corpus meum. Haec enim verba necessario inferunt, aut veram mutationem panis, ut volunt Catholici, aut mutationem metaphoricam, ut volunt Calvinistae, nullo autem modo sententiam Lutheranorum admittunt: nam Dominus accepit in manibus panem, eumque benedixit, et dedit discipulis, et de eo ait: Hoc est corpus meum. Itaque panem accepit, panem benedixit, panem dedit, et de pane dixit: Hoc est corpus meum. Vel igitur benedicendo mutavit in corpus reipsa vere, et proprie, vel mutavit improprie, et figurate, addendo significationem, quse non habebat; vel nullo modo mutavit. Si mutavit reipsa, vere, et proprie; ergo panem mutatum dedit, et de pane mutato verissime dixit: Hoc est corpus meum. Id est, quod sub specie panis continetur, non est amplius panis, sed corpus, et hoc est quod dicunt Catholici. Si vero quis dicat, panem mutatum esse figurate, tamen datus erit Apostolis panis, qui figurate erit corpus Domini, et illa verba: Hoc est corpus meum, hunc sensum habebunt, Hic panis est figura corporis mei. Haec autem est sententia Sacramentariorum, quam et nos, et Lutherani communi consensu rejicimus. Si quis denique dicat nullam fieri mutationem, is cogetur dicere, panem non mutatum datum esse Apostolis, et de illo esse dictum: Hoc est corpus meum, id est, Hic panis verus ac triticeus, vere, et proprie est corpus meum. Atqui hoc nullo modo admitti potest, sive agamus de re ipsa, sive de propositione: nec enim ullo modo fieri potest, ut una res non mutetur, et tamen fiat alia; esset enim ipsa, et non esset ipsa. In propositione autem affirmativa, necesse est, ut pro eodem supponant subjectum, et praedicatum; alioqui esset falsa praedicatio. Non igitur potest fieri, ut vera sit propositio, in qua subjectum supponit pro pane, praedicatum autem pro corpore Christi: panis enim et corpus Domini res diversissimae sunt.

Ad hoc argumentum respondit Lutherus in lib. de Babyl. captivit. cap. de Eucharistia, non oportere Aristotelem facere rerum tam sublimium. Deinde addit, si, propter istam regulam philosophicam, oportet panem transubstantiari, oportebit etiam propter eamdem transaccidentari; alioqui dicemus, IIoc album, et hoc rotundum est corpus Christi. Denique ponit exemplum, in quo apparet posse praedicari diversum de diverso sine transubstantiatione: dicimus enim in Christo, Hic homo est Deus, et Hic Deus est homo: et tamen nulla fit transubstantiatio hominis in Deum, vel contra. Ex his ista concludit: « Ego sane, si non possum consequi, quomodo panis fit corpus Christi, captivabo tamen intellectum meum in obsequium Christi, et verbis ejus simpliciter inhaerens credo firmiter, non modo corpus Christi esse in pane, sed panem esse corpus Christi. »

Sed haec nullo negotio refelluntur. Nam quod ad primum attinet, si Aristotelem judicem vocaremus in quaestione dialectica, seu philosophica, qualis est haec de natura enunciationis affirmativae, non deberet Lutherus id tantopere aegre ferre. Sed non hic opus habemus Aristotele, cum sensus communis sufficiat. Nam si liceat affirmare disparata de disparatis, licebit eodem jure affirmare de nihilo aliquid, de aliquo nihil, de luce tenebras, de tenebris lucem, de Christo Belial, et de Belial Christum: neque fides nostra ad id nos obligat, ut ea defendamus, quae evidenter implicant contradictionem. Adde, quod nusquam Dominus disertis verbis dixit: Hic panis est corpus meum; ut opus sit in ea re ita captivare intellectum, ut non obstante evidentia contradictionis, cogamur credere panem triticeum esse corpus Christi.

Quod vero Lutherus secundo loco adfert de transaccidentatione, levissimum e^t. Non enim admittimus illas propositiones: Hoc album, vel hoc rotundum est corpus Christi; neque cogimur eas admittere, licet fateamur panis accidentia in Eucharistia remanere. Nam illud: Hoc est c rpus meum, non significat, Hoc album est corpus meum; pronomen enim, Hoc, non supponit pro accidente, sed pro substantia. Itaque non cogimur dicere, Hoc album est corpus meum, sed nec possumus admittere. Nam «Hoc album» ante consecrationem supponit pro pane, post con¬

secrationem non supponit pro pane, qui panis ibi non est; nec pro corpore Christi, quia corpus Christi non est subjectum illorum accidentium, sed supponit pro quantitate remanente, qua) est subjectum accidentium reliquorum: porro quantitas illa alba et rotunda non est corpus Christi, ut patet.

Vide de ista qua)stione, an hoc album sit corpus Christi, miras fraudes Wiclefi apud Thomam Waldensem, tom. n. cap. o2. Ille enim jubebat uno verbo responderi, an hoc album, et rotundum (demonstrata sacra hostia) sit corpus Christi. Si enim concederetur, inferebat: Ergo corpus Christi est album, et rotundum etc. Si negaretur, turbabantur simplices fideles, qui puthbant negari veritatem corporis Domini in Eucharistia. Sed respondendum fuit: Hoc album non est corpus Christi, sed est quantitas quaedam rotundae figurae, et albi coloris; tamen sub hoc albo et rotundo, vere et realiter corpus Christi latet.

Denique illud exemplum de Incarnatione non est ad rem. Nam in Christo propter unionem hypostaticam verissimae sunt illae propositiones: Hic Deus est homo, et hic homo est Deus; quia in utraque tam subjectum, quam praedicatum, pro eadem persona supponit. At in ista propositione, Hic panis est corpus Domini, pro diversis supponunt subjectum, et praedicatum, ut supra dictum est.

Porro Martinus Kemnitius in 2. par. Exam. sess. xm. cap. 4. ad idem nostrum argumentum respondere conatur. Ac primum respondet, panem in Eucharistia mutari, quia, ut dicit Irenaeus, ex pane communi fit Eucharistia, duabus rebus constans, una terrena, altera- coelesti. Atque hoc dicit sufficere, ut recte et vere dicamus, Panis est corpus Christi; licet panis non convertatur in corpus, sed simul cum illo maneat.

Deinde paulo infra repetitis Lutheri nugis de philosophia Aristotelis, dicit secundum morem Scripturae sanctae illa invicem praedicari, quae divina ordinatione peculiari modo uniuntur, licet in ejusmodi propositiones non quadret regula Aristotelis. Ad veritatem autem harum propositionum dicit requiri tantum, ut significetur unio, et praesentia unius rei cum altera.

Exempla vero haec adfert. Primum de Christo, in quo recte dicimus. Hic Homo est

Tome IV,

Deus; tametsi ad regulas praedicabilium non congruat ea propositio» Ubi tamen monet se non ponere unionem personalem inter panem, et corpus Christi, sed tantum uti similitudine Incarnationis, ut ea usi sunt nonnulli veterum in eadem causa. Secundum exemplum Joan. xx. Dominus insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum, ubi ipsum corporis flatum, Spiritum sanctum vocavit, ut significaret cum eo flatu dari Spiritum sanctum. Tertium exemplum Matth. 3. Columba vocatur Spiritus sanctus, cum dicitur Joannes Spiritum vidisse, qui tamen non viderat, nisi columbam. Quartum exemplum dicit esse posse illas visibiles species, in quibus Angeli, vel Deus olim ostendebantur: nemo enim ausus fuit articulum inde facere, quod species illas fuerint accidentia sine subjecto. Quintum exemplum: Progrediente arca dicebat Moses Exurgat Dominus, nec tamen opus fuit transubstantiari lignum, vel aurum arere. Sextum exemplum in vulgari locutione. Nam de dolio et vino,.dicimus, Hoc est vinum; de marsupio et pecuniis dicimus, HtD sunt pecunia?; de fasciis et infante dicimus, Hic est infans uteri mei. His exemplis jactat Kemnitius gladio Spiritus se feliciter dissolvisse, vel pra?cidisse telam nostri argumenti.

Sed profecto nos non egemus gladio, ut telam solutionis ejus destruamus: est enim ea telae aranearum simillima, quae levi flatu dissipari queat; nam multa dicit, sed nihil ad rem. Ad illud igitur de mutatione ex pane communi in Eucharistiam duabus rebus constantem, dico illam mutationem secundum veram Ircnaci sententiam (ut nos lib. ji. cap G. ostendimus) substantialem mutationem esse panis in carnem Christi, manentibus accidentibus, et proinde rem terrenam esse accidentia panis sensibilia, rem coelestem, carnem Christi gloriosam: et hoc modo vere praedicari corpus Christi de pane Eucharistiae, quia panis ille non est panis communis, id est, triticeus, sed panis coelestis. At secundum Lutheranos, qui per rem terrenam exponunt panem, per rem coelestem intelligunt corpus Christi, nulla est ibi vera mutatio panis, sed sola adjunctio corporis Domini ad panem, quae non est satis ut possit vere dici, Panis est corpus Christi: alioqui etiam vere dicere possemus in homine, Anima est corpus; et in Christo, Humanitas est Divinitas; et in ferro ignito (quod est exemplum Lutheri loco supra

citato ad illustrandam conjunctionem panis cum corpore Christi in Eucharistia), Ferrum est ignis, vel ignis est ferrum; quae tamen nemo concederet.

Ad illud quod subjungit Kemnitius de more, et usu Scripturas, dico falsum esse in Scripturis ullas tales propositiones inveniri, quales ipse fingit. Acin primo quidem exemplo bis peccat Kemnitius. Primo, quia dicit illam propositionem, Hic homo est Deus, non esse veram secundum regulas Aristotelis: in quo satis ostendit, se non legisse, vel quod est credibilius, non intellexisse regulas Aristotelis. Posita enim assumptione humanae naturae ad personam Yerbi, illa propositio verissima est secundum omnes regulas philosophiae, cum pro eodem supposito supponant tam hic homo, quam hic Deus. Nisi forte Kemnitius non agnoscat in Christo veram, et hypostaticam unionem duarum naturarum; quod sane insinuat, cum ait ejusmodi propositiones tantum significare unionem, et praesentiam unius rei cum altera. Sed si hoc velit, aperte se Nestorianis favere significat: illi enim volebant inter hominem et Deum in Christo, esse tantum unionem et praesentiam quamdam mutuam.

Secundo, quia dicit inter panem, et corpus Domini non esse personalem unionem; et tamen contendit, ita esse veram istam, Hic panis est corpus Christi, ut est illa, Hic homo est Deus. Nam aut vult non esse etiam personalem unionem inter Deum et hominem in Christo, quod est aperte Nestorianum; aut certe nescit quid loquatur, cum similitudinem ponat, et interim tollat fundamentum similitudinis. Tota enim ratio cur illa sit vera, Hic homo est Deus, est unitas personalis. Cum igitur haec unitas ponatur in Christo, et non ponatur in Sacramento Eucharistias, nullo modo fieri potest, ut sint reque vtfrae, illa: Hic homo est Deus, et illa: Hic panis est corpus Christi.

Secundum exemplum non est ad rem. Non enim Dominus dixit, Haec insufflatio est Spiritus sanctus; sed insufflando dixit: Accipite Spiritum sanctum: ubi solum ostendit, se signo exteriori repraesentare id, quod interna, et invisibili operatione faciebat. Unde illa verba: Accipite Spiritum sanctum, non faciunt hunc sensum: Accipite hanc insufflationem, quae est Spiritus sanctus, sed hunc: Accipite in hac insufflatione, seu per hanc insufflationem, ut per signum et causam instrumentalera, donum Spiritus sancti.

Tertium exemplum simile est superiori Nusquam enim expresse legimus, Columba est Spiritus sanctus; sed solum legimus, visum a Joanne Spiritum sanctum descendentem sicut columbam: nam omnes Evangelistee, Matth. cap. m, Mare. cap. i, Luc. cap. m, Joan. cap. i, addiderunt particulam similitudinis, vel tanquam, vel sicut, vel quasi. Ex quo intelligimus, columbam signum duntaxat Spiritus sancti fuisse, et Spiritum sanctum in columba, ut in signo visum.

Quartum exemplum, est merum parergum. Nec enim disputamus nunc, an accidentia panis maneant sine subjecto, sed an sit vera propositio in proprio sensu: Hic panis est corpus Christi: nusquam autem inveniet Kenmitius hanc propositionem in totis Bibliis, Corpus ab Angelo assumptum est ipse Angelus.

Quintum exemplum simile est secundo. Cum enim elevabatur arca, dicebat Moses: Exurgat Dominus, non quod arcam appellaret Dominum, sed quia simul cum arca Dominus procedebat cum filiis Israel, et viam demonstrabat.

Sextum exemplum indicat sapientiam Kemnitii. Nam antea dixerat cum Luthero, ejusmodi propositiones non convenire cum regulis philosophiae, et esse Scripturarum proprias, et oportere intellectum captivare, si eae credendae sint; nunc autem vult esse adeo vulgares, tritas et faciles, ut in communi sermone quotidie usurpentur. Istud nimirum est sapere. Sed nec in istis vulgaribus exemplis aliquid simile nostrae propositioni invenire potuit. Nam etsi dolium vino plenum, et marsupium plenum pecuniis, et infantem fasciis circumligatum, simpliciter vinum, pecunias, et infantem nominamus, tamen nemo diceret, Dolium est vinum, marsupium est pecunia, fascia est infantulus; ut ipsi vere dici volunt, Panis est corpus Christi.

Sed licet adversarii evidentissime convincantur ex eo, quod volunt illud pronomen, Hoc, significare, Hic panis; poscet tamen aliquis dicere, in Eucharistia manere quidem panem cum corpore Domini, sed illa verba: Hoc est corpps meum, dicta esse solum de corpore Domini, ita ut pronomen, Hoc. supponat in confuso pro eo, quod continetur sub speciebus sut nos supra diximus) et tamen virtute preedicati determinetur ad corpus Domini, et nulla mentio fiat subtantiee panis,

licet ibi maneat. Nam abstrahentium non est mendacium: et exempla esse possunt illa, quse attulit Kemnitius. Nam de dolio vini, recte dicimus, Hoc est vinum; cum tamen sint ibi duae substantiae, una vini, altera dolii: et similiter de marsupio, et pecuniis dici potest, Hae sunt pecunite.

Respondeo, absolute ex verbis Domini colligi transubstantiationem. Nam in propositionibus de re continente, et contenta pronomen, Hoc, potest quidem demonstrare alterutrum, id est, tam rem continentem, quam rem contentam: recte enim dicimus de dolio vini, Hoc est dolium, et etiam, Hoc est vinum. At cum demonstratur res contenta, demonstratur una res tantum, et excluduntur omnes aliae, quae ibi continerpossent, et proinde ex modo communi loi quendi falsa est demonstratio, si plura contineantur. Verbi gratia, si quis de dolio, ubi sit vinum et oleum, dicat, Hoc est vinum, fraudator censetur. Illud enim (Hoc est vinum) ex modo communi loquendi significat, In hoc dolio nihil est, nisi vinum. Pari ratione, si quis de marsupio pleno partim auro, partim argento, dicat: Hoc est aurum; vel de sacco pleno partim tritico, partim arena, diceret: Accipe et utere, hoc enim est triticum; deceptor juro haberetur. Eodem igitur modo illa verba: Hoc est corpus meum, ex modo communi loquendi, quidquid sit de metaphysicis subtilitatibus, significant sub illis speciebus non fuisse aliud quam corpus Domini; si enim fuisset etiam panis, debuisset Dominus dicere: Hic, id est, in hoc pane, est corpus meum, aut certe, hoc non tantum est panis, sed etiam corpus meum.

Sed dicet aliquis: totus panis est res continens respectu corporis Domini; ergo etc. sicut de dolio vini dicimus, Hoc est vinum, licet dolium sit substantia, et sicut de Angelo Apparente in forma humana, dici posset: Hic est Angelus Raphael, licet illa forma corporalis esset etiam substantia.

Respondeo: In Eucharistia sola accidentia locum habent rei continentis; substantia autem panis, aut ibi non est (ut Catholici credunt) aut si ibi est, ut volunt Lutherani, est res contenta simul cum corpore Christi, et proinde falsa est propositio; Hoc est corpus, si illi sint duce substantiae. Quod autem sola accidentia sint res continens, ex. eo patet, quod corpus Christi non est in pane, ut in vase, aut in loco, sed est ut substantia sub accidentibus. Nam inde est, quod ex natura rei, posita consecratione, ad motum illorum accidentium movetur corpus Christi, et ad illorum elevationem elevatur, ad illorum depressionem deprimitur, et ad illorum corruptionem desinit ibi esse corpus Christi, quomodo desineret substantia panis, si ibi fuisset. Quod non videmus in exemplis allatis de vino, et Angelo, quia illa non manent ut substantiae sub accidentibus; sed ut res in vase, vel in loco: non enim ad motum corporis assumpti, movetur Angelus necessario, et ex natura rei, sed posset non moveri, et quando movetur, voluntarie movetur, imo ipse est qui movet illud corpus: et quando dissolvitur illud corpus, non necessario Angelus desinit esse in eo loco, sed potest manere, si velit.

Adde, quod licet in verbis Dominresset aliqua obscuritas, vel ambiguitas, ea tamen sublata est, per multa Concilia Catholicae Ecclesiae, et Patrum consensum.

Chapter 73 of 133