Skip to the text

Caput IX. Solvitur objectio deprompta ab inutilitate rcalis prsesentix

Duae sunt, ut supra diximus, objectiones adversariorum. Prima est ejusmodi: Deus nihil frustra facere solet. At frustra poneretur in Eucharistia vera corporis Domini praesentia, cum satis sit, si eam illic habeamus in signo. Primo, quia finis, ac fructus Eucharistiae est, nutrire animas. Non minus autem nutrit animas Christus in symbolo existens, quam reipsa delitescens in pane. Animae enim nutriuntur fide, et charitate: fides autem, et charitas tam bene possunt complecti Christum in coelo, quam in Eucharistia. Calvinus lib. i Institut. cap. 17. § 32. Fidem. inquit, nos ista, quam enarravimus, corporis participatione non minus laute, afflue ni er que pascimus, quam qui ipsum C /mistum e coelo detrahunt. Similia habet Petrus Martyr lib. contra Gardinerum, objecto 52. et 60 ubi etiam addit Scripturae testimonium. Nam Joan. 16. Dominus ait Apostolis. Expedit vobis, ut eqo vadam: ’ Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Non erat igitur utilis Apostolis corporalis Christi praesentia, alioqui expedivisset ipsum manere cum eis, non autem ab eis recedere. At non potest esse utilior corporalis Christi praesentia in Eucharistia, quam esset illa eadem cum Apostolis manifesta, et visibilis: igitur si illa inutilis erat post certum quoddam tempus, quanto magis ista inutilis erit?

Secundo, Baptismus confert gratiam, regenerat animam, ac proinde vitam spiritualem confert, licet non transmutetur aqua in Christum, vel Spiritum sanctum, sed vera et sola aqua maneat, ut antea erat: cur ergo non poterit Eucharistia conferre gratiam, et vitam jam acceptam conservare, et augere, etiamsi non mutetur panis in carnem, sed verus et solus panis maneat, ut antea erat?

Tertio, ipsa pnesentia Christi invisibilis est, imo nullo sensu, ac ne ipsa quidem mente perceptibilis, nisi per fidem. At fides non egebat ista prresentia, ut Christum apprehendere posset: nihil igitur confert prtesentia ista Christi in Eucharistia.

Quarto, qui sola fide in Symbolo Christum recipiunt, fructum passionis Domini sine dubio consequuntur; qui Christum reipsa in Eucharistia sine fide percipiunt, nullum fructum consequuntur.

Quinto, argumentatur Calvinus contra Westphalum: « Ista praesentia realis plus incommodi, quam commodi affert: nam facit, ut corpus Christi sit commune piis, et impiis, quod certe incommodum est non leve. Et praeterea brevissimo tempore, nobis adest, nimirum quandiu species illa conservatur; quod exiguum commodum est; igitur inutilis est ea praesentia. »

Respondeo, ista argumenta levissima sunt. Ad primum negari potest consequentia, et antecedens. Consequentia enim illa, si quid probat, solum probat, non fuisse necessarium absolute, ut in Sacramento reipsa corpus Domini poneretur, sed non probat non fuisse utile, vel frustra poni. Id enim omne utile est, et non frustra fit, per quod nobis aliquid boni confertur, licet illud ipsum alia via conferri potuisset. Id vero manifeste colligitur ex multis similibus. Nam eodem modo argumentari possemus in mysterio Incarnationis. Poterat Deus sine Incarnatione Filii nos liberare; frustra igitur Deus homo factus est. Item poterat Christus homo, per quodcumque opus bonum nobis reconciliationem apud Patrem mereri, frustra igitur labores, et dolores sustinuit. Item poterat una sanguinis gutta nos redimere, quorsum igitur tot ludibria, verbera, vulnera, et sanguinis totius effusio? Item poterat sine descensu ad Inferos sanctos Patres inde eruere, damioncs alligare, aliaque id genus operari solo imperio; quorsum igitur illa descensio? denique poterant segroti sola fide in Christum sanari, sine contactu ma-' nuum, vel fimbriae ejus; quorsum igitur Dominus manus imponebat? quorsum illi tanto studio ad fimbriam accurrebant? Atque id genus infinita exempla possem afferre. Sic igitur non sequitur frustra corpus Domini reipsa in Eucharistia exhiberi, etiamsi eumdem fructum ex solo symbolo per fidem recipere possemus.

Deinde nego eumdem fructum recipi ex solo symbolo per fidem. Nam primum magis excitatur fides, charitas, devotio, pietas, reverentia, cum cogitamus reipsa nobiscum uniri Christum, quam si solum in coelo eum sedere credamus. Et hoc experimentum ipsum abunde testatur: longe enim aliter affi= Tome IV,

ciuntur pii fideles erga venerabile Sacramentum, quam erga imagines Salvatoris, quae sunt mera Christi symbola. Deinde Christus ipse dum nobis reipsa conjungitur, multa nobis largitur, quae non largiretur sine ista conjunctione, etiamsi posset. Quemadmodum omnes, quotquot tangebant eum, curabat ab omnibus languoribus, quos certe non curassct, nisi eum tetigissent; ut infinitos alios, qui eum tangebant, non curabat, et tamen quis negat potuisse eum sine illo contactu omnes curare? Saepe etiam principes, si carceres invisant, multos liberant, quos alioqui non liberassent, tametsi possent solo imperio omnes liberare sine illa carceris visitatione.

Ad locum Evangelii dantur a Patribus duae expositiones: neutra nobis adversatur. Una est Augustini tract. 94. in Joan. et Bernardi serni. 3. de ascensione Domini, qui dicunt Apostolos allectos dulcissima Christi consuetudine amasse illum humano quodam amore, dum is in terris degeret: sed oportuisse eos abstrahi, et quasi ablactari ab humana illa consolatione, ut ad amorem spiritualem Christi proveherentur. Quae expositio nostrae sententiae non adversatur, quia praesentia Christi in Eucharistia cum sit invisibilis, non conciliat amorem humanum (nec enim illum videmus aut audimus, aut cum eo versamur, ut Apostoli faciebant) sed plane divinum, et spiritualem: quare preesentia ista solum prodesse, non autem obesse ullo modo potest.

Altera expositio est Graecorum, Cyrilli lib. 10. in Joan. cap. 32. et Theophylacti in cap. 16. Joan. qui dicunt expedivisse, ut Christus recederet, non quia preesentia ejus corporalis unquam possit esse inutilis, sed quia utilior erat Apostolis et nobis omnibus, ejus recessus per mortem, et Ascensionem in coelum, quam conversatio illa in terris. Deus enim constituerat non mittere Spiritum sanctum, nisi prius sacrificium crucis perageretur, et nisi dispensatio Christi per ejus ascensionem compleretur. Itaque non impediebat adventum Spiritus sancti pra]sentia corporalis Christi, sed impediebat decretum illud Dei, quod statuerat, ut mors, et ascensio Christi praecederent.

Ad secundum argumentum concedo potuisse Deum, per Sacramentum Eucharistiae etiam sine reali praesentia corporis Domini conservare, et augere in nobis vitam spiritualem, in Baptismo acquisitam; sed noo

ideo inutilis est ea proesentia. Nam etiam potuisset Deus sine symbolis aquae, et panis, id est, sine Sacramentis sensibilibus, Baptismi et Eucharistiae eamdem nobis gratiam conferre, quam per ea symbola confert: et tamen non dicunt adversarii inutilia esse symbola externa aquae, et panis.

Adde, quod non est eadem ratio Baptismi, et Eucharistiae. Nam Baptismus nihil est aliud, nisi Sacramentum regenerationis: Eucharistia autem non est solum, Sacramentum refectionis, seu mutationis, sed praeterea est memoriale omnium miraculorum, et quasi compendium vitae, passionis, et resurrectionis Domini, juxta illud Psalm. 110: Memoriam fecit mirabilium suorum misericors, et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Quare debuit esse res jdena miraculo, non autem simplex aliquod symbolum, ut non esset inferior sed superior mannae Judaeorum, quod similiter fuit memoriale mirabilium, quae in deserto Hebraeis contigerunt. Deinde est testimonium, et quasi pignus amoris Christi erga sponsam suam Ecclesiam; et ideo sicut amor ille est infinitus, et potentia ipsius Christi est infinita, ita debuit hoc pignus supra modum esse mirabile. De qua re multa praeclara exstant apud Chrysostomum homil. 24. in priorem adfCorinth. et alibi. Tertio est causa, et quasi semen resurrectionis corporum nostrorum, idque per contactum, et conjunctionem corporis gloriosi cum corporibus nostris mortalibus, vel supra ex Irenaeo, Hilario, Cyrillo, aliisque Patribus demonstravimus. Denique est sacrificium religionis Christianae (velint, nolint haeretici) et quia sacrificium Christianorum impletivum esse debuit figurarum veterum, et proinde praestantius sacrificiis omnibus Hebraeorum, non potuit in solo pane, et vino constitui, quae sunt longe inferiora vitulis et arietibus, sed necesse fuit ipsum verum Domini corpus in hoc sacrificio contineri, ut eo modo veritas imagini, et exemplar figurae, et corpus umbrae, quam aptissime responderet.

Ad tertium nego, corpus Domini in Eucharistia non percipi, nisi fide. Nam etiamsi in propria specie, et immediate non attingitur ab ullo sensu, nec ab ipsa mente, nisi per fidem; tamen in specie aliena, et mediate attingitur oculis, manibus, lingua, et ipso etiam pectore. Quomodo etiam interdum saluberrima pharmaca ita involuta dantur jjegrotis in variis integumentis, ut nullo sensu

immediate percipiantur, et tamen quia ipsa revera ad stomachum penetrant, utilissima sunt.

Ad quartum, concedo, sola fide sine reali praesentia corpus Domini apprehensum prodesse; et contra solo corpore per realem praesentiam acceptum nihil prodesse: sed nego inde sequi, realem praesentiam, et corporalem perceptionem inutilem esse. Nam etiamsi ista sine fide non prosunt, et fides sine istis prodest, magis tamen prodest fides cum istis, quam sine istis. Quemadmodum opera bona sine fide non prosunt, fides autem sine operibus prodest, cum quis videlicet ab operibus legitime impeditur. Et tamen plus prosunt opera bona cum fide, quam sola fides: et B. Mariae nihil profuisset Christum corpore concipere, et parere, nisi etiam mente per fidem, et charitatem eumdem concepisset: et contra multum profuisset sola mente concipere, licet eumdem corpore non concepisset. Et tamen quis dicere auderet, non magis ei profuisse 'mente et corpore Christum, quam sola mente concipere?

Ad ultimum dico, nullum incommodum, sed maximum commodum consequi ex reali praesentia: nam non laeditur corpus Domini ex eo, quod impiis communicatur; et in eo demonstratur summa Dei charitas. Quamvis autem brevi tempore inter nos Dominum habeamus, tamen brevi illo tempore maxima dona nobis largitur; alioqui etiam brevi tempore tangebant fimbriam Christi multi aegroti, qui tamen ex eo contactu curabantur.

Chapter 63 of 133