Praefatio
Proponitur quaestio: An possit fieri, ut
corpus Christi praesens constituatur in Eucharistia.
Ex verbo Dei, et veterum Patrum sententiis disputavimus hactenus controversiam de veritate corporis Domini in Sacramento altaris: nunc ad plenam quaestionis hujus gravissima explicationem fingemus, non posse ex solo verbo Dei, aut Patrum sententiis quidquam certi colligi (tametsi contrarium duobus superioribus libris apertissime docuerimus) ac investigabimus ratione adjuta variis principiis fidei, quid tandem de hac re sentiendum sit homini sapienti, et pio. Secabitur autem quastio tota in partes duas. Primum enim quaremus, an potuerit Deus reipsa praesens exhibere corpus et sanguinem Domini in specie panis et vini. Deinde an voluerit.
De prima quaestione Joannes Wiclefus apud Thomam Waldensem, tom. ir. cap. 72. et 73. et ejus discipulus Joannes Calvinus aperte negant id posse fieri. Nam etiamsi ad invidiam declinandam Calvinus sic loquitur lib. iv. Institut. cap. 17. § 24. « Non quaritur quid Deus potuerit, sed quid voluerit. » Tamen paulo infra sic ait: « Cur (inquit) non faciat Deus, ut caro eadem plura, diversaque occupet loca, ut nullo loco contineatur; ut modo, et specie carcat? Insane, quid a Dei potentia postulas, ut carnem faciat simul esse, et non esse carnem. » Et
infra, §29. respondet ad argumenta, quibus Catholici probant fieri posse, ut unum corpus sit in duobus locis, vel non occypct locum. Similia habet Petrus Martyr libro contra Gardinenm, object. 10, 11, et 12 et 10G. Et Theodorus Beza in libro de coena Domini contra Wcstphalum. Catholici contra certo credunt, id fieri potuisse.
Tres autem sunt difficultates, in quibus adversariis dissentimus. Uha, an possitunum corpus poni simul in diversis locis. Altera, an possit corpus alicubi esse non occupando locum; et lue sunt nobis cum solis Sacramentariis, non autem cum Lutheranis. Tertia est etiam cum Lutheranis de modo, quo corpus Domini incipiat esse in Eucharistia, ubi de. transubstantiationc tractabitur.
Ut igitur quaestionem de potentia Dei in hoc mysterio contra Sacramentarios disputemus, et ordine rem totam explicemus, primo investigabimus, qua) sit certa regula cognoscendi quid Deus possit. Secundo probabimus posse Deum facere, ut unum corpus simul sit in diversis locis. Tertio solvemus objectiones adversariorum. Quarto probabimus posse Deum facere, ut unum corpus indivisibiliter maneat, ita ut locum non repleat. Quinto sclvemus objectiones.
Chapter 55 of 133