Skip to the text

Caput XI. De modo exislentiae corporis Domini in Eucharistia, sententiae variae referuntur

Gravissima controversia de reali praesentia Dominici corporis expedita, sequitur alia de ratione, et modo, quo corpus Domini in Eucharistia adesse incipit. Et quidem Catholica Ecclesia semper docuit per conversionem substantiae panis, et vini in corpus, et sanguinem Domini, quae conversio postmodum transubstantiatio appellata est, fieri, ut corpus et sanguis Domini, vere ac realiter in Sacramento Eucharistiae praesentia sint. Sed praeter hanc sententiam, quae sola est antiquissima, et verissima, septem omnino exstiterunt errantium opiniones.

Prima Berengarii, et discipulorum ejus fuit, ut ex lib. i. et m. Guitmundi colligitur. Illi enim convicti fidelium argumentis, cum defendere non possent, Eucharistiam nihil esse aliud, nisi signum corporis Domini, ab isto quidem errore recesserunt, sed ad veritatem non pervenerunt: docuerunt enim verum panem et vinum, simul cum vero corpore et sanguine Domini in Eucharistia consistere. Et licet impanationem Christi rem istam Guitmundus appellet, non tamen aperte declarat, an panis hyspotatice a Verbo assumeretur ex illorum sententia, an non; imo ita illos impugnat, ac si solum docuissent, misceri simpliciter Christi corpus pani.

Altera sententia aliorum fuit, qui, ut ibidem Guitmundus ait, panem asserebant partim mutari in corpus Domini, partim non mutari: id quod ea de causa asserebant, quia putabant omnino improbabile, ut verum corpus Domini ab impiis sumeretur. Itaque volebant eam panis partem, quae a piis sumenda erat, verti per consecrationem in corpus Domini, eam vero, quae ab impiis erat accipienda, non converti. Cujus sententiae auctores, Guitmundus dicit, Berengarii hostes fuisse, et tamen iisdem fere argumentis ad suum dogma stabiliendum uti consuevisse.

Huc referri possunt duae aliae sententiae

isti similes. Nam ut isti docebant, partem integrantem panis converti, et partem non converti, ita Durandus docuit, partem unam essentialem, id est, formam panis converti, partem alteram, id est, materiam non converti. Existimat enim Durandus in iv. dist. ii. qucest. 3. converti panem in corpus Domini per consecrationem, sed ita, ut forma panis recedente, materia panis ‘maneat informata Christi anima, omnino ad eum modum quo cibus convertitur in carnem nostram per nutritionem.

Alii autem (ut nullus error deesset).e contrario docuerunt, materiam panis mutari in corpus Christi, sed formam panis substantialem remanere eamdem. Refert hunc errorem sine nomine auctoris, sanctus Thomas 3. par. qucest. lxxy. art. 6.

Quinta sententia est Ruperti Abbatis Tuitiensis, qui circiter 40. annis Guitmundo posterior fuit. Rupertus igitur docuit, panem Eucharistice hypostatice assumi a Verbo, eo prorsus modo, quo natura humana ab eodem Verbo assumpta est. Id patet ex lib. vi. in Joan. ubi exponens illa verba: Panis quem ego dabo, caro mea est, dicit Verbum ceternum per Incarnationem factum hominem non destruendo, vel mutando, sed assumendo personaliter humanitatem, et eodem modo per consecrationem Eucharistia?, idem Verbum fieri panem non destruendo, vel mutando, sed assumendo personaliter panem.. Ubi aperte fatetur, Christum dici, et esse panem facta consecratione, sicut dicitur, et est homo, per Incarnationem. Idem auctor in ii. lib. do divinis officiis, cap. 2. fuse idipsum docet: ubi declarat ipsum panem fieri corpus Christi, non quia vertatur in carnem Domini, sed quia assumatur a Verbo. Ex quo sequitur panem esse corpus Christi, sed corpus non humanum, neque carneum, sed panaceum; et longe diversum ab illo, quod de Virgine sumptum est. Ibidem docet, ha?c duo corpora posse dici unum, quia unum est suppositum utriusque, sive unus est Christus, qui utrumque assumpsit: et disertis verbis dicit, illa corpora, panaceum, et carneum, esse unum, quia idem Christus sursum, id est, in coelo, est in carne, deorsum, id est, in altari, est in pane. Denique in eodem lib. ii. cap. 9. multa similia docet, et addit impios in Communione sacra nihil accipere, nisi corpus panac um;

pios autem accipere utrumque corpus. Nam quia idem Dominus sursum est in carne, deorsum in pane, ideo solum in pane sumitur ore corporali, quod est commune piis, et impiis; in carne autem, qua? est sursum, non sumitur nisi ore spirituali, quo carent impii.

Hunc errorem notavit, et refutavit Algerus, lib. i. de Sacrament. cap. 6. ubi dicit, hanc esse novam heeresim, et absurdissimam: Algerus enim vixit eodem tempore, quo Rupertus. Siquidem Rupertus vivebat anno 1124. teste Trithemio; Algerus autem vixit, et obiit tempore Petri Cluniacensis, ut idem Petrus testatur in epistola ad Alberonem Episcopum Leodiensem: Petrus autem Cluniacensis a?qualis sancti Bernardi fuit, qui floruit circa annum 1440. Et notat ibidem Petrus, Algerum refutasse accuratissime modernorum quorumdam errorem de corpore Domini.

Hinc refelli potest communis quidem error, quo hoc tempore plurimi tenentur de auctore hujus heeresis. Nam ut testatur Thomas Waldensis, tom. ii. de Sacrament. cap. 47, 65, et 93. exstabat olim quidam liber de divinis officiis sine nomine auctoris, quo Joannes Wiclefus mirabiliter trimphabat, et Catholicos vexabat, nunc Ambrosii, nunc Isidori, nunc Fulgentii nomine eum librum venditans. Quare Catholici diu quaesierunt auctorem verum ejus libri, et tandem certo deprehenderunt cum auctorem, vixisse tempore sancti Anselmi, et ab ipso Ansclmo refutatum: et nescio quibus conjecturis suspicati sunt auctorem illum fuisse Walramum, seu Valeramum, ad quem exstant duo opuscula S. Anselmi, unum de azymo, alterum de diversitate Sacramentorum. Hinc Dominicus a Soto, Claudius Sanctius, Gulielmus Alanus, et alii, qui scribunt de Eucharistia, primum auctorem impanationis faciunt Valeramum. Sed nec ille fuit primus, cum preecesserint Berengariani; nec fuit Valeramus, sed Rupertus Tuitiensis: ex cujus libris eruenda est ejus sententia, quam sane perperam exponit Dominicus a Soto in 4. dist. 9. queest. 2. art. 2.

Esse autem Rupertum auctobem illorum librorum de officiis divinis, in quibus isti errores continentur, dubitari nullo modo potest. Nam sententia? omnes, quas citabat Wiclefus apud Waldensem, inveniuntur ad verbum in secundo libro Ruperti db officiis, cap. 9. Initium quoque librorum de officiis apud Waldensem est: « Ea, quse per anni circulum »; et idipsum est initium librorum Ruperti. Denique conveniunt isti errores librorum de officiis divinis cum aliis ejusdem Ruperti in comment. in Exodum, et in Joannem. Unde non sine causa libri isti Ruperti sine honore et titulo jacuerunt annis ferme 400. nam te tat e nostra primum lucem libere aspexerunt. Neque dubium esse potest, an libri isti de officiis divinis ejusdem Ruperti sint, cujus sunt omnia alia opera, qua) eidem adscribuntur: nam in prologo horum librorum de officiis divinis enumerat ipse omnia alia sua opera.

Sexta opinio, 'seu potius hseresis est cujusdam Joannis Parisiensis, qui (ut refert Thomas Waldensis, tom. n. de Sacramentis, cap. 65.) palam oppugnavit hseresim preecedentem, et aliam excogitavit: docuit enim panem assumi a Verbo, sed mediante corpore parte, id est, mediante corpore Christi, ut corpus accipitur pro parte hominis, non ut accipitur pro toto homine. Dixit autem mediante parte hominis, non mediante toto, ne admittere cogeretur, Deum esse panem. Quomodo enim Hithiops non dicitur albus absolute, quia non est candor in toto ipsius corpore, sed solum in dentibus: ita existimabat Deum non debere dici panem absolute, quia non conjungitur Deo panis, nisi mediante parte humanitatis ejus.

Septima opinio, seu hseresis, Lutheranorum est, qua) quatuor capitibus continetur. Lutherus in lib. de captivit. Babylonica cap. de Eucharistia, duo dicit. Primo, non esse articulum fidei, utrum panis maneat, vel non maneat cum corpore Domini in Eucharistia, sed utrumque posse defendi sine periculo hseresis. Et in hoc valde distinguuntur Lutherani a Calvinistis. Calvinistse enim dicunt, transubstantiationem, sceleratam esschcercsim, et rem prorsus impossibilem: Lutherani dicunt, esse possibilem, et non pugnare aperte cum fide. Unde etiam Brentius in confess. Wirtemberg. cap. de Eucharistia, et Kemnitius in 2. part. Examen. Concilii Trident. sess. xiii. cap. 4. magis reprehendunt Catholicos, quod transubstantiationem faciant articulum fidei, quam quod eam defendant. Secundo dicit, videri sibi probabilius, et conformius Scripturis, et hoc etiam receperunt omnes Lutherani, ut panis maneat. Tertio, addit veram esse propositionem,

Panis est corpus Christi; propter unionem panis cum corpore, sicut est vera, Christus homo est Deus: ubi insinuat impanationem Ruperti, vel Joan. Parisiensis; tamen non apertius id explicat. Et Marti nus Kemnitius in 2. par. Exam. ad cap. 4. sess. xiii. Concilii Trident. disertis verbis dicit, Luthera nos non ponere unionem personalem Christi cum pane: ‘unde etiam- cceteri Lutherani magis adhaerent primo errori ex citatis, quam quinto, vel sexto. Quarto idem Lutherus in serm. de Sacrament. coeme Domin. et in Libro « Quod verba Christi: Hoc est corpus meum, adhuc firmiter stent », et in libro qui inscribitur: « Confessio Ma-rt. Lutheri, de coena Domini », explicat modum seu rationem, quo corpus Domini cum pane conjungitur, ac dicit, corpus Domini per unionem ad- Verbum id assecutum esse, ut sit ubicumque est Verbum, id est, ubique: quod si ubique est, certe etiam in pane coena) Domini erat.

Atque hancLutheri sententiam secuti postea Joan. Brentius in Apologia pro Confess. Wirtemberg. in tractatu de coena Domini, et in lib. de duabus naturis Christi, et Ascensione, et sessione a dextris, et in libro de Majestate Christi hominis. Matthias Illyricus in lib. de Ascensione Domini. Jacobus Schmidclinus in Thesibus de Majestate Christi hominis. Martinus Kemnitius in libro de duabus Christi naturis. Joan. Wigandus in libro de commun. idiom. Joan. Tilmannus in libro quem vocat Farraginem sententiarum. Denique fere omnes Lutherani, ut apparet ex libro Concordiee nuper edito. Itaque Lutherani hoc tempore maxima ex parte sequuntur quartum hoc dictum Lutheri de Ubiquitate. Si qui tamen sunt qui ab eo abhorreant, ii sequuntur tria priora, et proinde primum errorem supra citatum Bercngarianorum: et in hoc numero videtur Kemnitius in Exam. sess. 13. cap. 4. ubi dicit fundamentum pra) senti 8e corporis Domini, non esse ubiquitatem, tametsi ibi idem in libro de duabus naturis satis aperte ubiquitatem tueatur.

Chapter 65 of 133